tamen tanto cum consilio et amplitudine nusquam hoc telo eum fuisse usum animadvertere jubent. Quæ disputatio est magis, quam decet, arguta. Nam Montanistæ, ipse etiam Tertullianus, id quod constat (V. de Jejun. c. 1. de Virg. vel. c. 2.), nunquam se alienos in doctrinis ad fidem pertinentibus ab orthodoxis professi sunt, neque Tertullianus usquam Psychicos ponit in numero hæreticorum, sed ab iis planissime distinguit (e. g. in lib. de Monog. sub init.). Modo emendatam aiebant et perductam ad perfectionem disciplinam suam, neque in rebus, quæ sub fidem cadunt, de quibus dissensio unice hæreticos constituit, se discrepantes a doctrina Christi et Apostolorum confirmabant. Itaque nihil mirari attinet, quod ex ætate recentiori doctrinarum ab hæreticis defensarum argumentum ad eos impugnandos duxerit. Alterum vero illud Tillemontii nihil est. Etenim etsi suscipiam quod hic consilio, sed in cæteris libris obiter, de hac regula doctrinarum judicandarum Tertullianus disputaverit, tamen illam non obscure, sed plane satis, proponit in libris adversus hæreticos, et ad illam rem ex instituto disputandam librum nostrum destinaverat, alioque modo confutat in cæteris hæreticorum ineptias. Atque hæc ipsa possunt etiam opponi alii cuidam adversariorum argumento, non levi illi quidem, sed ita forti, ut pene nos videri posset pertrahere in adversarias partes posse, sed a Tillemontio, quod miror, non satis illustrato. Videlicet summum in doctrinis apostolicarum Ecclesiarum cum suis consensum, sed vehementem ab hæreticis dissensum proponit cap. 36; et quod longe majus est, vehementer, c. 21., exagitat hæreticos, propterea quod consueverant dicere, non omnia Apostolos scisse, quod ipse illis videbatur Jesus Christus dixisse apud Joannem verbis his: Multa vobis a me dicenda restant, sed suscipere ea nondum potestis. Hos postea retundit verbis Christi iis, quæ superioribus subjecerat: Cum venerit ille Spiritus, is vos ad omne id, quod verum est, cognoscendum perducet; unde effici posse putat omnia fuisse edoctos Apostolos; nam ipsos illos Spiritum a Christo postea omnino accepisse ait ex Actis Apostolorum haud dubie constare. Atqui hæc cogitanti cuidam, et apud se reputanti scita Montanistarum, qui, fere ad eumdem illum locum Joannis posteriorem provocantes, Paracleti disciplinam perfectiorem quoque disciplina Christi et Apostolorum defendebant, videreturne igitur illi Tertullianus tam clare adversus ipsos Montanistas sententiam dicere, ut dubitari de ὀρθοδοξίᾳ hujus libri non posset? Non equidem puto. Nam, etsi hic locus magnam habeat rationem, potuit tamen proferri etiam ab eo qui stabat a Montanistarum partibus. Etenim, uti diximus, nusquam Tertullianus ullum admittit inter Montanistas et orthodoxos Apostolorum sectatores dissensum de iis esse, quæ fide accipienda sunt; et quod nullius veræ doctrinæ expertes fuisse Apostolos defendit, illud dari a quovis Montanistarum poterat. Sed emendatiorem demum per Paracletum disciplinam, doctrinas etiam non novas, sed magis confirmatas veteres christianorum propugnabant; imo ipsos ritus, quos recentius inductos apud Montani sectatores rectius sentientes clamabant, ut probet e sacris litteris, ipsorum etiam Apostolorum vel consuetudine vel præceptis, multis in locis Tertullianus laborat. Sed ii hæretici adversus quos Tertulliani instituta est in libro de Præscriptione disputatio, multarum Christi doctrinarum vel rudes Apostolos dictitabant fuisse, vel Christum non omnia omnibus tradidisse, ut Noster ait in ipso hoc, quem tractamus, loco. Quam ob rem cum locus is, de quo disputamus, a Montanista non minus potuerit adhiberi, quam a socio Ecclesiæ recte sentientis, hoc quæritur, utra sit sententia vel interpretatio ad veritatem propensior? ubi ego non multum dubito quin ipsum hunc librum dicam a Tertulliano Montanista proficisci. Nam primum, sunt libri Septimiani e disciplina Montanistarum ducti, in quibus illi instat præscriptioni in caussa hæreticorum, nec ullo modo, quod usu ipsi venit de libris omnibus suis, ad quos remittere lectores poterat, suum de Præscriptione hæreticorum opus antestatur, veluti in libro adversus Praxeam, c. 2., adversus Hermogenem c. 1. Deinde, si is esset loci superius tractati e libro nostro sensus qualem Tillemontius fingit, non admodum credibile est Tertullianum potuisse post scriptum hunc librum ad Montanistas delabi, qui tam dilucide sententiam adversus Montani scholam dixerat, vel hunc librum, in quo Montani molitiones tanto impetu damnati fuerant, etiam in libris, quos tanquam Montanista exaravit, ut in lib. de Carne Christi c. 2. extr. laudare. Neque vero mirari quis debet, Tertullianum tam se adjunxisse defensioni doctrinarum in christianorum Ecclesiis susceptarum in libro quem tempore defectionis suæ ab his Ecclesiis scripserat; tum enim jam ipso tempore restinctus aliquo modo erat ille Tertulliani in secus sentientes orthodoxæ Ecclesiæ socios furor, seque, placato paulisper animo, in hæreticos converterat, unde major cum recte sentientibus consensus et mitior de iis sententia exstitit.
Articulus VI. Quinta classis librorum, quorum nec ætas nec doctrina certa est.
§ 1.— Liber de Pœnitentia.
Jam de libris, qui sunt de Carne Christi, deque carnis Resurrectione, non est quod multa dicamus, cum hunc eo posteriorem esse illius libri in hoc excitatio satis