doceat (c. 2,), ac ille demum post librum de hæreticorum Præscriptione compositus sit, quod eodem modo apparet (Vid. art. 4, § 6); at certus horum librorum annus non constat. Restant igitur ii libri, quorum nulla, ut mihi videtur, ratio vel ætatis vel doctrinæ tradi potest (is enim erat tertius nostræ scriptionis locus), de quibus cum alii, qui eam rem a se perfectam putarunt, decrevisse sibi visi sint cum aliqua certitudine, quæcumque in istam rem disputarunt, ea nos, quibus magis placet in hac caussa verecundius loqui, oportet paululum postremo loco excutere. Est hujus generis liber de Pœnitentia, quem Tertulliani esse adeo negabat Erasmus, probatus in hac re a Dallæo aliquando, etiam ab Hoffmanno, maxime propter styli dissimilitudinem in hoc cæterisque Tertulliani libris; quam ego, fateor, deprehendere non satis queo, etiamsi hic non tam appareat impeditum illud et concisum dicendi genus, quod regnat in cæteris. Neque enim tanta est, quanta putatur, hæc dissimilitudo, sed eadem fracta et interrupta dictio hic exstat, quæ est in aliis mitigatæ paulisper dictionis libris veluti in iis, qui sunt de Patientia, deque Fuga in persecutione. Sit igitur hic liber Septimii nostri, sed eum cum scriberet, cujusnam sectæ fuerit, dicere non audeo. At hic intercedunt fere omnes, certissimumque esse aiunt, cum orthodoxis tum Tertullianum sensisse, namque et eum cœtui sacro potestatem concedere delicta condonandi iis qui gravius peccassent, quam prorsus destruxisset in libro de Pudicitia, et in illo libro ipsum illum profiteri, se nunc confutare velle librum quem olim, hæresi communis Ecclesiæ addictus pro hac potestate scripsisset. In qua universa disputatione multo sapientior mihi videtur Hoffmannus, quam in cæteris. Namque l. c. § XIII pulchre monet is, longe diversam esse quæstionem in libro de Pœnitentia propositam ab ea, quam Tertullianus in commentario super Pudicitia posuit, atque etiam Montanistas omne illud potuisse defendere quod est in libro de Pœnitentia propositum. Videlicet non super ea re erat orthodoxos inter et Montanistas quæstio: possentne ii, qui ad impuritatem pristinam gravioribus delictis rediissent, interposita pœnitentia, veniam malefactorum a Deo impetrare, quod neutri, ne Montanistæ quidem, negabant, quos potius constat ipsam ἐξομολόγησιν a reis postulasse, sed eam quidem non ita, ut impetraret, qui peccaverat, veniam ab Ecclesia et conjunctionis cum illa restitutionem, sed ut incitarentur probi ad supplicandum Deo, ut huic peccatori tandem aliquando veniam concederet; sed illud quærebatur potius, liceretne Ecclesiam usurpare potestatem, qua se non destitutam etiam ipsa sentiret, recipiendi sejunctos a societate sua peccatores in amicitiam veterem et communionem sacrorum; quod Montanistæ ita negabant fieri debere, sed orthodoxi ita posse fieri aiebant. Hanc igitur licentiam usurpatam ab orthodoxis Tertullianus in libro eo, qui est de Pudicitia, vehementer salseque exagitat, sed in libro de Pœnitentia neque confirmat, neque impugnat etiam, sed de illa venia loquitur, ad quam etiam iis qui immersi essent gravissimis flagitiis, apud Deum, si ad bonam mentem rediissent, aditus non esset impeditus. Ex quo etiam illud efficitur, non revocare Tertullianum in libro de Pudicitia id, quod in singulari libello orthodoxorum olim sententiæ addictus scripsisset, sed nihil nunc fatetur, nisi se aliter sentire de ista venia a cœtu sacro concedenda, quam olim inter orthodoxos non quidem scripsisset, sed sensisset tamen. Quid ergo est? Tertullianumne putaremus hunc librum in montanismo scripsisse? Neque hoc audeo dicere. Nam etsi peccatoribus ad pristinam eamque perversam vitam redeuntibus non nisi unam eamque ultimam spem veniæ apud Deum impetrandæ polliceri videatur c. 8, tamen et in ea re nihil docet, quod proprium fuisse legamus Montanistarum, sed quod etiam ab aliis orthodoxorum vehementer propugnatum esse inveniamus (Vide Hermæ, Pastorem Mandato 4, in Fabricii Apocryphis N, t. T. III, p. 845, sq., et loca ibi a Fabricio citata), nullam spem esse salutis iis qui post susceptum baptismum iterum gravius et ad jacturam veræ pietatis peccassent, quod pessimam baptismi differendi consuetudinem in Ecclesiam postea intulit; et quæ durius locutus esse videri poterat, ipse his verbis subjectis mitigat: Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione. Quare ad quam vel ætatem vel doctrinam hic liber referendus sit, cum aliæ rei dirimendæ in hoc libro significationes non exstent, me quidem prorsus nescire profiteor.
§ 2.— Liber adversus Judæos.
Atque etiam illud non me fateri pudet de libro quem adversus Judæos conscripsit, in quo nihil est, quod Montani ineptias saperet: sed neque illud admirationem habet; nulla enim fere exstitit Tertulliano in hoc libro talium commemorandarum opportunitas. Quare illud est videndum, utrumne ibi aliqua reperiatur temporis significatio. Et ea est quidem subobscura in duobus locis: Prima c. 7 in quo Britannorum inaccessa Romanis loca commemorat, et paulo post eos Oceani sui ambitu conclusos. Quæ res quidem Baronium (Annal. Ecclesiast., ad an. 212.), Allixium, aliosque deduxit in eam opinionem, ut crederent post victorias Severi a Britannis reportatas scriptum hunc librum esse, et ita anno fere CCIX; quod ego non dixerim; nam quomodo tum tandem loca Britannorum dici inaccessa potuissent, quorum sibi aditum Romani fecerant; et qui potuisset Tertullianus dicere; Trans istas gentes Romanos porrigere regni sui vires non posse, cum illud ipsum inter Britannos fecissent. Nimis profecto clare confirmat Herodianus (Hist., lib. III, c. 14, p. m. 170), Severum non modo Getam in iis Britannorum regionibus reliquisse, quæ imperio Romanorum subjectæ erant, sed Severum quoque, pergit, latius se profudisse. Neque vero murus a Severo in Britannia exstructus, qui Baronium cæterosque decepit, is est, quo Tertullianus significat conclusos finibus suis Britannos fuisse, neque enim muro, sed intra Oceani ambitum conclusos Britannos