Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
193
194
CUM ANTIDOTO PAMELII.

0193A l. ad Prax.) etiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus, non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur, quod absit a corde christiano. Et rursum ibidem verbis etiam supra citatis: Sed tremenda sunt ista, non ridenda. Ad hæc enim nunquam cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit. Rursum lib. de hæres. ad Quodvultd., hær. 86. ipsum etiam Deum corporeum esse dicit, licet non effigiatum (ubi alludere videtur ad lib. II, adv. Marc.). Nec tamen hinc hæreticus creditur factus. Posset enim quoquo modo putari, ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare, non tale corpus, 0193B cujus partes aliæ majores, aliæ minores, valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia, quæ proprie dicimus corpora (quamvis de anima tale aliquid sentiat), sed potuit, ut dixi, propterea putari Corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animæ qualitas, sed ubique talis, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet. Certe ipse Auctor satis se explicat. Sic enim l. adv. Hermog.: Ut concedam esse aliquid incorporale, de substantiis duntaxat; quum ipsa substantia corpus sit rei cujusque, et lib. de Anima, cap. 7, n. 96: Nihil enim, si non corpus. Item lib. de Carne Christi: Quum autem sit, habeat necesse est aliquid, per quod est. Si habet aliquid 0193C per quod est, hoc erit corpus ejus. Omne quod est, corpus est sui generis; nihil est incorporale, nisi quod non est. Denique lib. II adversus Marcionem: Nam et dextram, inquit, et oculos et pedes Dei legimus, ne ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, etc. Cæterum Deum incorporeum docent cæteri Patres omnes, et inter hæreses collocant contrarium affirmare, sicuti patet ex Philastrio, S. August., Epiphan., Theodoreto, Damasceno, Isidoro, Rhabano in Catalogis hæretic. quum Audianorum sive Anthropomorphitarum faciunt mentionem.


16. De Dei ira. Tom. I. lib. de Testim. Anim. cap. 2. num. 7. Tom. III. lib. de Anim. cap. 16. num. 211. 0193D Advers. Marc. lib. I. cap. 26. num. 181. lib. 2. cap. 10. num. 94. lib. 4. cap. 15. num. 195 et cap. 31. num. 507.

Prima quidem facie videtur Tertullianus Deo attribuere iram dictis locis, sed ubique fere vindictam, seu ultionem Dei interpretatur. Et vero id inculcare eum oportuit toties, non solum contra Gentes, sicuti primo loco, sed maxime adv. Marcion. qui Deum asserebat bonum duntaxat, non vero vindicem aut judicem. Quo fit ut latissime adversus illum disputet, et contrarium ex Scripturis ostendat, illis usus subinde, quæ iræ Dei, atque adeo vindictæ mentionem faciunt, maxime l. adv. Marc. c. 25. 26. 27. et 28. I. II. c. 11. 12. 13. 14. 15 et 16. Est quidem locus unus, ubi 0194A motus animi in Deo videtur agnoscere, sed præter quam quod ibidem, æmulari, irasci, interpretatur, damnare, vexare, postremo omnium loco se magis explicat, quum moveri Deum, et motus in Deo, pro ira accipit. Denique prorsus seipsum explicat dicto c. 16, I. II. in hæc verba: Sive ira, sive æmulatio, sive sævitia, debita hæc omnia sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiæ. Deinde quum objecisset verba Marcionis: Si Deus irascitur et æmulatur, et extollitur, et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Scite admodum respondet: Stultissimi qui de humanis divina prædicant, ut quoniam in homine corruptoriæ conditionis habentur hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. Discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substantiæ 0194B exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus; nec ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur.


17. Ecclesiam esse in tribus, etiam laicis. Tom. V. lib. de Exhortat. castit. cap. 7. num. 40 et lib. de Pudic. cap. 21. num. 191.

Non male Tertull. lib. de Pœnitent., c. 10, n. 60, dixerat, utpote ante omnem hæresim: in uno et altero Ecclesia est, utpote qui ibi alluderet ad illud (Matth. XVIII): Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum; quum præmisisset paulo prius: Dic Ecclesiæ. Quod tamen de præfectis Ecclesiæ 0194C Episcopis, non vero de laicis interpretantur veteres omnes, ipse quoque eodem loco loquens de sacerdotibus, quibus fiebat exomologesis. Prorsus etiam catholicum est illud l. de Baptism., cap. 6, num. 47: Ubi tres, id est, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia, quia trium corpus est. Verum ad hæresim pertinet, sicut etiam in Vita ejus adnotavimus, illud lib. de Exhort. castit.: Sed et ubi tres, Ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim de fide sua vivit. Maxime quum iisdem fere verbis idipsum repetat l. de Pudicit.; ex quo loco colligitur eo venisse eum dementiæ, uti existimaverit Ecclesiam fuisse in tribus, nempe Montano, Prisca et Maximilla: quo pertinet quod ibi præterea negat, Ecclesiam esse numerum Episcoporum. Verum late contrarium deduximus Adnot. 0194D nostris in locum priorem, vel ex ipso Tertulliano adhuc catholico, uti etiam adversus Magdeburgenses, qui inde colligebant Ecclesiam esse in paucis. Si quis plura desideret, perlegat libros, quotquot scripsit S. August. contra Donatistas, qui Scripturas tum Veteris, tum Novi Testamenti undequaque congessit, quibus constet non in uno solo terrarum loco, utpote Africa, Ecclesiam esse, sed toto orbe terrarum dispersam, juxta et vaticinia Prophetarum et Apostolorum testimonia sole clariora: quo Lectorem remittimus, ne hic prolixiores simus. Hoc unum addemus, ad eamdem ejus hæresim pertinere, quod ait tom. II, lib. de Coron. milit., cap 4, num. 47: An non putas omni fideli licere concipere et constituere, duntaxat quod Deo congruat?