de Christo interpretari, sed inde colligere nitebatur Christum per divinitatis suæ substantiam visibus humanis apparuisse, a qua hæresi procul certe abfuit Auctor, quantumlibet eam quidem illi impingant. At illud Paradoxum est, et Tertulliano peculiare quod aliquot locis dicat, visum Christum in carne vera, et solida, etsi non nata, idque zelo non secundum scientiam, uti tanto magis probaret, adversus Marcionem, aliosque ejus asseclas, carnem Christi, quam postea ex virgine accepit, non phantasticam fuisse, sed veram ac solidam, si jam olim ante in carne vera visus diceretur. Alioqui certe lib. contra Praxean. S. Justini Mart. sententiam secutus, qui eas apparitiones figuratas fuisse affirmat, seipsum explicat: Dicimus enim (inquit priori loco) et Filium suo nomine eatenus invisibilem (quod tamen negabat Maximinus) qua sermo; visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam (Num. XII.): Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in somnio loquar illi. Et post allegata verba illa Exod. III: Os ad os loquar illi in specie, subjungit: Igitur quum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio, Luc. IX. visum cum illo Moysen colloquentem) apparet retro semper in speculo, et ænigmate, et visione et somno Deum, id est Filium Dei, visum tam prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. Nec absimiliter loco posteriori: Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somno, in speculo, in ænigmate. Cæterum S. Augustino locis jam citatis magis placet, ut dictis visionibus Christus quidem fuerit figuratus, sed per angelos figura duntaxat Deum apparuisse, id probans ex Scripturis, Osee XII, ubi angelum fuisse dicitur, qui cum Jacob colluctatus est, et Hebr. XIII, quum dicuntur quidam nescientes angelos recepisse hospitio. Quibus adjicere licet, quod Deum, quem sibi in rubo et in Sina apparuisse Moses dixit, hunc ipsum S. Stephanus, Act. VII. angelum fuisse testatur.
20. De Fuga in persecutione non licita. Tom. II. lib. I ad Uxor. cap. 3. n. 17. lib. de Cor. milit. cap. 1. num. 18. et tom. V. libro integro ejus argumenti.
Hunc Tertulliani errorem, quem late deducit lib. de Fuga in persecutione, conscripto juxta S. Hieron. Sophron. et Nicephor. adv. Ecclesiam, tam late confutavimus nostris in illum Adnotationibus, ut non multis hic sit opus. Vide ibidem, quod ad calcem argumenti subjecimus, antidotum ex ipso auctore adhuc catholico, tom. II. lib. de Patient. cap. 13. num. 88. S. Cypriani locis aliquot; S. Athanasii Apologia pro sua fuga, et S. August. Epist. 180. ad Honoratum: e quibus etiam ad singula pene argumenta contraria respondimus: maxime cap. 4. num. 35. cap. 5. num. 39. cap. 6, num. 43. 47 ac 49, cap. 7. num. 54, cap. 8. n. 55. 57 ac 58, cap. 9. num. 60. et cap. 18. num. 75. Verba Auctoris citata sunt ista: Carnis patientia in persecutionibus præliatur. Si fuga urgeat, incommoda fugæ caro militat; si et carcer præveniat, est in illa paupertate lucis, patientia mundi. Quid, quod ex dicti libri cap. 11, videtur potissimum fugam improbare. Præpositorum Ecclesiæ, utpote quibus (etiam juxta S. Athanas. Epist. ad Dracontium, et locum citatum S. August.) fugere non licet, nisi grege fugiente, aut Præpositum non desiderante, id est, non indigente ejus opera; quum personalis est, ut sic loquamur, Episcoporum aut Pastorum persecutio? Quo casu etiam illis fugere licere, et multorum exemplis, et ex Scripturis late deducit S. Athanas. dicta sua Apolog. ad quam Lectorem, ne hic prolixiores simus, remittimus. Neque quidquam pro Auctore facit, quod invitet Christus ad passionem contrariam fugæ. Qui me confusus fuerit, et ego confundar eum, (Marc. VI) quantumvis Scorp. advers. Gnosticos inde colligere videatur Martyria præcepta esse: quia æque præceptum esse Tertullianus agnoscit illud: Quum cœperint persequi vos, fugite de civitate in civitatem: quia neutrum præceptum videtur, nisi secundum personas, tempora et causas, hoc quidem tempore persecutionis ob fidem Christi, iis quibus per animarum curam abesse licet: illud vero, si apprehensi fuerimus, vel in ipsa fuga. Præterquam etiam quod utrumque apud Matth. eodem capite contineatur, oportet sanam accipiat interpretationem, ne sibi Evangelista contrarius videatur.
21. De Job, quod filiis ei non restitutis, voluntariam orbitatem sit passus. Tom. II, lib. de Patient. cap. 14, num. 98.
In exemplaribus libri Job, quæ viderat Tertullianus, desideratum fuisse videtur, quod de filiis septem et filiabus tribus ei restitutis legitur in Hebræis, Chaldæis, Græcis et Latinis exemplaribus: atque hinc factum opinor, uti peculiare istud, quod apud neminem Veterum reperire potui, Paradoxon sit secutus. Certe pluribus id improbare superfluum foret, quum ejusdem fere ætatis Origenes, Homil. 6 in Ezechiel. illud legisse se significet, et post eum Patres omnes, tam veteres, quam mediæ ætatis, et recentiores. Quibus Auctor consentiret, si duntaxat dixisset, Job reliqua quæ amiserat, reduplicata possedisse, exceptis filiis, utpote quos septem duntaxat recepit, atque adeo totidem quot antea. Id propterea interpretantur Philippus Presbyter, S. Gregorius Papa, Beda, et Rupertus Comment. in Job, quod septem priores filii adhuc vivere censerentur apud Deum.
22. De Maria Virgine, quod communi lege patefacti corporis Christum peperit. Tom. III. lib. de Carne Christi, cap. 4. num. 31, cap. 20. num. 155, cap. 23. num. 174 ac 175. Advers. Marc. lib. III. cap. 11. num. 78, lib. IV. cap. 21. num. 311, et lib. V. cap. 19. num. 304.
Tale quid Tertullianum scripsisse satis manifestum est, sicut etiam Origenem, hom. 14 in Lucam, et S. Ambros. in eumdem. Verum possunt intelligi, juxta quod interpretatur S. Thomas Aquinas alicubi, de tali