Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
199
200
PARADOXA TERTULLIANI

0199A patefactione uteri, quæ claustra virginitatis non violaverit, sicuti etiam nos adnotavimus ad illud Luc. II, pro se citatum ab Auctore: Omne masculinum adaperiens vulvam, ad dict. lib. de Carne Christi num. 175, adductis ad hoc testimoniis Græci cujusdam interpretis, et S. Hieron. qui agnoscunt Christum nondum apertam vulvam virginalem aperuisse supernaturaliter, et clausulam naturaliter servasse, juxta Ezechielis vaticinium, de porta Orientali clausa, per quam solus Pontifex egreditur, quæ nihilominus semper clausa permanet. Quo pertinet etiam S. Ambros. comparatio, Epist. 81 ubi scribit, Christum sic exisse de utero Virginis, sicut aquæ fluxerunt de petra, denique illud Auctoris loco secundo citato dicti libri: Quid fuerit novitatis in Christo ex Virgine 0199B nascendi palam est, scilicet hoc solummodo quod ex virgine; significans ibidem, et aliis locis hic citatis, se illud usque adeo ursisse, ut verum probaret partum Christi ex Virgine, contra Marcionem, qui phantasticum dicebat. Postmodum interim, ubi satis fuit ea hæresis confutata, maluerunt Patres definire, Virginem Deiparam clauso utero incorruptibiliter peperisse.


23. De Maria virgine semel nuptura post partum. Tom. II. lib. de Veland. virg. c. 6. n. 48. Tom. III. lib. de Carne Christi c. 23. n. 174. et tom. V. lib. de Monog. cap. 8. nu. 55.

Satis quidem obscure in hanc hæresim impingere videtur Auctor, ita ut aliquo modo sanum sensum 0199C possint ejus verba recipere; verum quandoquidem S. Hieronym., quum illum pro se citasset hæreticus Helvidius, non neget illum tale quid scripsisse, neque ego ab ea ipsum excusandum putavi. Respondere sufficeret id, quod B. Hieron. de Tertulliano: Non aliud dico, quam hominem Ecclesiæ non fuisse. Verum quia seductum fuisse verisimile est iisdem, quibus Helvidium, Evangelistarum verbis, Matth. XII. Luc. VIII. Joan. VII. de fratribus Domini, quos vere fratres, uti et vere matrem fuisse Christi, jam dict. lib. de Carne Christi cap. 7. num. 67 asserit, uti carnis Christi veritatem tanto comprobaret magis, aliquid de ejus phrasis intellectu adjiciendum est. Origenes, Hilarius, Euthymius, et Theophyl. in Matthæum, 0199D Euseb. lib. II. hist. Eccl. c. 1. S. Epiphan. lib. III. Panarii adversus Antidicomarianitas, S. Ambros. et Oecum. in Comm. c. 2 ad Galat., fratres Domini putant appellari filios Joseph ex Maria Cleophæ fratris sui vidua, ex qua liberos sex sustulerit, utpote Jacobum Joseph, Simonem, Judam et fratres ejus. Idque (vel teste Origene) juxta Evangelium quod Petri aut Jacobi titulum habebat. Verum rectius S. Hieron., in Comm. Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et a quadam Escha muliercula confingentes. Nos autem, inquit, sicut in libro, quem adversus Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, intelligimus, Mariæ liberos materteræ Domini, quæ esse dicitur 0200A mater Jacobi Minoris, et Joseph, et Judæ, quos in Evangelio fratres Domini legimus appellatos; fratres enim consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat. Ubi alludit tum ad Scripturas de Loth fratre Abrahæ, Gen. XIII, tum ad Matth. c. XVII ubi juxta crucem adstitisse dicitur Maria Jacobi, et Jose seu Joseph mater: quod de matre Domini non posse intelligi recte adnotavit Euthymius. Cæterum vide definitionem Ecclesiasticam hac de re apud S. Fulgentium, lib. de Fide ad Petrum inter opera B. Augustini.


21. De mille annis post resurrectionem corporum. Lib. de Resurr. carn. cap. 25, num. 203. advers. Marc. lib. I. cap. 29. nu. 203. lib. III. cap. 24. n. 191 et seq. lib. IV. cap. 29. num. 471. et tom. IV. 0200B in Fragment. libri de Spe fidelium.

Quid Tertullianus hac de re senserit, satis arbitror deduxisse me t. IV ad Fragmenta lib. de Spe fidelium, ex ipsis ejus verbis, nempe, in terra quidem regnum Christi nobis repromissum ante cœlum post primam resurrectionem, sed tamen ita, ut in eo reficiantur sancti omnium spiritalium bonorum copia. Quam etsi erroneam, utcumque tolerabilem tamen fatetur B. August., l. XX de Civit. Dei, quantum opinor, quod eam etiam sit reperire apud S. Irenæum, l. V. de hæres., c. 32. 33. 34. 35 ac S. Justinum Martyrem, Dialogo adv. Tryphonem et Melitonem, qui in hoc sunt imitati, vel S. Hier. auctore, Papiam. Quibus assentiuntur etiam Apollinarius, qui frustra libros Dionysii Alexandrini contra Nepotem nisus fuit impugnare; 0200C Lactant. l. II, c. 13 ac l. VII, c. 24; Victorinus in Apocalypsin, antequam a S. Hieron. emendaretur; et, eodem teste, Severus in Gallo Dialogo de Vita S. Martini. Quanquam etiam illis imputet (uti et Tertulliano, sed, quantum apparet, non recte) Gennad. lib. de Dogmat. Eccles., potus et cibi deliciis fruituros sanctos. Alioqui certe, longe diversam patet fuisse Cerinthi, Marci ac Nepotis hæresim, de quibus ipse ibidem, et Euseb., l. III. c. 22 ac l. VII. c. 20. post eum, et Nicephorus alicubi, aliorumque Chiliastarum seu Milliariorum, adversum quos agit S. Epiph., hær. 76. Utpote qui (sicuti et hodierni quidam Anabaptistæ) in illo etiam nuptiarum copulam, imo Cerinthus et Marcus omnia libidinum genera exspectabant, et uti 0200D S. Hier. asserit, juxta Judæorum δευτερώσεις circumcisionis injuriam, instaurationem templi, taurorum et arietum victimas, otium Sabbati, et cunctarum gentium servitutem, atque adeo bella, exercitus, triumphos, superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris. Porro quum omnibus iis imposuerit illud Apocalypseos S. Joannis Apostoli (nam illi adscribunt omnes illi) c. XX, Hæc est resurrectio prima, beatus est sanctus, qui habet partem in resurrectione prima, in his erunt sacerdotes Domini et Christi, et regnabunt cum illo mille annis, de ejus loci intellectu aliquid hic adjiciendum est. B. Hier. Præf. in l. XVIII. Isai., Apocalypsin, non juxta litteram, sicuti a Judaizantibus, sed spiritaliter, ut scripta est, edisserendam dicit, quod ipsum disertis verbis facit Comm.