Ms. Victorini in Apoca se emendato, Dionysium opinor Alexandrinum secutus, dictis advers. Nepotem libris S. August. apertius lib. de Civit. Dei II. c. 7. 8. 9. primam resurrectionem interpretatur animarum resurrectionem, etiam in Scripturis agnitam, secundam corporum, et mille annos, aut tempus gratiæ, quæ remanebit ad sæculi finem, eo loquendi genere, quo pars significatur a toto, aut pro annis omnibus hujus sæculi, ut perfecto numero notetur ipsa temporis plenitudo. Quem sequuntur Ambrosio adscriptus Commentarius, Primasius, Andreas, ac Beda Comm. in Apocalypsin. Neque etiam pro illis facit quod legitur Apoc. XXI. de Civitate Jerusalem descendente in terram novam. Quia ipse Apostolus Joannes indicat se loqui de Jerusalem non terrena, quum addit: Et templum non vidi in ea (quod tamen aliqui ipsorum, uti supradictum est, etiam restitutum iri sentiebant): Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus. Proinde de Ecclesia rectius Patres alii interpretantur, et militante in hoc sæculo, cujus fundamenta duodecim Apostoli, et in cœlis postmodum regnante. Sicuti etiam illud Gal. IV. de Jerusalem libera, quæ est mater nostra; ubi repugnantia est in ipso adjecto: quæ sursum est, quæ etiam est in illo Philipp. III. πολίτευμα nostrum in cœlis est, proinde non in terris, ut mirum sit hæc pro dicta sententia ab Auctore nostro citari. Magis videbantur pro illo militare quæ habentur Isai. LXV. et LXVI. ac Hierem. XVI. ac XXXI. denique Ezechiel. XX. XXVII. XXVIII. de restitutione Judææ (ad quæ his tantum verbis Auctor alludit), quæ nominatim citantur, partim a sancto Irenæo, partim a sancto Justino martyre; verum pulchre in Commentariis suis Hieronymus allegorice de Ecclesia Christum confitente, ejusque mysteriis illa omnia interpretatur, ubique irridens mille annorum illas fabulas, quo lectorem compendii gratia remittimus. Facilior est responsio ad Scripturas Gen. XIII. ac XV. quas (Irenæum imitatus) pro se citat Auctor, de prima et secunda promissione Abrahæ semini facta, prius in multitudinem arenæ, deinde ad instar quoque stellarum, quasi terrenæ et cœlestis dispositionis auspicia, quia primam promissionem impletam constat multiplicatione filiorum Isræl in terra Chananæorum, sive Palestina: secundam vero interpretatur Apostolus Paulus de gentium Ecclesia, Rom. IX. et Gal. III. quo modo etiam utramque hanc promissionem distinxit Rhabanus noster Comment. in Genes. nec minus facilis ad illud Genes. XXVII. ubi ad Jacob. cujus figuram Christianos ex gentibus gestare novimus, prima promissio est cœlestis roris, secunda terræ opimitatis, quia illam benedictionem tanquam terrenam interpretatur vel ipse Jacob verbis suis ad Esau postmodum prolatis, ubi dixit: Frumento, et vino, et oleo, stabilivi eum: et, si allegoricῶs velimus accipere, Procopius in Comment. de cœlesti rore interpretatur, qui instillatur piorum animis, et de terræ pinguedinibus, quas habet accipiens semen, idque centupliciter reddens. Denique facillima ad illud Luc. XII. Quærite primum regnum Dei, et reliqua adjicientur vobis: quia loqui Christum de hac vita, non illa futura post resurrectionem, initium ejus Christi sermonis manifestum facit: Ideo dico vobis: Nolite curam agere animæ de victu et corpori de vestitu. Cæterum partim ex Platone Dialog. de Rep. et in Phædro, desumptum hunc Millenariorum errorem, annotavimus ad l. de Anima c. 30. n. 376. ubi quum pro fabulis habeat Auctor, mirum est quod postea in eumdem impegerit: sed, sicuti satis deducit S. Hieron. Papiam, Melitonem, et alios supradictos Auctores, et maxime S. Iræneum secutus est.
25. De Nuptiis secundis damnatis tanquam stupris. Tom. Il. lib. I. ad Uxor. cap. 1. num. 11. et lib. de Veland. Virgin. cap. 10. num. 84. ac cap. 11. num. 98. Tom. III. lib. adv. Hermog. cap. 11 num. 7. Lib. de Resur. carn. cap. 8. num. 82. ac lib. adv. Marc. cap. 15. num. 245. denique tom. V. integris libris de Exhort. castit. et de Monogamia, ac lib. de Pudic. cap. 1. num. 15.
In hanc hæresim Montanisticam paulatim delapsus est Tertullianus. Primum, castitatis amore, librum scripsit ad Uxorem de unis nuptiis, in quo quidem ab illis dehortatur, sed tanquam stupra non improbat: imo quum lib. II. ad Uxor. si nubere velint, saltem in Domino nubere debere, id est, Christiano, late deducit; non omnino tunc damnasse videtur secundas nuptias. Quanquam interim omni errore non careant hi libri duo. Imprimis quum l. I. c. 1. n. 11. secundas nuptias confusionem, et cap. 4. n. 23. contumeliam, et c. 5. n. 34. detestabiles, et alibi quoque spurcas, et, dedecus voluptuosum appellat, quales sunt etiam loci illi jam citati lib. de veland. Virgin. De secundis enim nuptiis, his locis locutum fuisse, non de primis, vel hæc S. August. l. I. de bono viduitatis convinciunt, quæ etiam antidoti loco hic afferunt: Non quia, inquit, innuptarum bonum honestum dixit Apostolus, ideo putare debemus turpe esse vinculum conjugale, alioquin etiam primas nuptias condemnabimus, quas nec Cataphrygas nec Novatiani, nec disertissimus eorum adstipulator Tertullianus, turpes ausus est dicere. Deinceps l. adv. Hermog. errorem suum magis aperit his verbis: Legem Dei in libidinem defendi, ac, totus adulter, et prædicationis et carnis; nubentium contagio fœtet. Denique libris de Exhortatione castit. et de Monog. Montanum secutus, non solum stupra et adulteria et mœchiam appellat secundas nuptias: sed etiam variis argumentis id probare nititur; sed frustra, sicuti ex antidoto Annotationum nostrarum in utrumque, lectori perspicuum esse poterit, quo, ne hic prolixiores simus, lectorem remittimus. Ubi subinde pro catholica de nuptiis secundis non prohibitis sententia, citavimus B. Hier. Epist. de Monogam. ad Ageruchiam, vulg. Gerontiam, de Viduitate ad Salvinum ac ad Pammachium, S. Aug. l. de bono Viduitatis, ac l. II. contra adv. legis et Prophetarum, S. Epiphan. adv. Montanum hæres. 59. et adv. Catharos, et Commentarios veterum super Epistolas Pauli Rom. VII. 1. Cor. 7. et I. Cor. V. Quibus