(extra chorum saltare, et desaltare); illi, hæretici scilicet, easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo habent aptissime excludunt.
6. Ad scamma producere. Tom. II. lib. ad Martyras, cap. 3. num. 44.
Rhenanus. Locus certaminis in quo congrediuntur athletæ σκάμμα Græcis dicitur quod is fossa cingi soleret, παρὰ τό σκάπτειν. Hinc proverbialiter dictum D. Hieron. de scammate et loco certaminis egredi; pro eo quod est: A proposito digredi, sive lineas transilire. Sic enim apud illum legendum, scribentem adversus errores Joannis Hieros. ad Pammachium. Quum ergo ista quærantur, inquit, cur tu, omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris? Porro seipsum exponit, quum addit: Et loco certaminis. Et, enim idem valet, quod: id est. Non omittendum, valde signanter loqui Tertull. Nam athletæ et gladiatores produci dicuntur in spectaculis ab ipsis munerariis qui ludos edunt. Sic mox: ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur. Ex sententia Tertull. est in theatrum, arenam, locum publicum certaminis adducere, ostentandi periclitandique artem, vires, gratia, et præmium, sive βραβεῖον auferendi, in arenam descendere. Paulus Leopard. lib. I. Miscell. cap. 22. vocis significatum explicat: et scamma Erasmi et Cælii refutat. B. Ambros. lib. I. Offic. «Adhuc athletæ in scammate sunt,» etiam proverbialiter, quasi dicat: Etiamnum de præmio certatur, et palma dubia est.
7. Ad quod venimus, hoc age. Tom. III. lib. IV. advers. Marc. cap. 7. num. 65.
In sacris imperari solitum silentium, his verbis: Favete linguis; et Græce, σῖγα πᾶς ἴστω λεώς, et eadem de caussa clamari solitum: Hoc age. Idque Plutarchus in Numa dicere videtur: ὧν ἴχνός τι μέχρι νῦν διασὼζοντες, ὃταν ἄρχων πρὸς ὅρνισιν ἢ θυσίαις διατρίβῃ, βοῶσιν ὧν ἄγε. Muret. Variar. Lect. 15. lib. Proverbium igitur erit, quo ad rem institutam attentum aliquem esse jubemus ut in eam unam tota mente incumbat, ut nec verbis aliud usurpet, nec in animo secum cogitet.
8. Ex ære collatitio. Tom. III. lib. adv. Valent. cap. 12. num. 136.
Rhenanus. Qanquam hic symbolæ et collationis fit mentio, (nam Tertull. conferunt, inquit, in medium, et mox, unum omnes bonum conferebant. Item Irenæus: Unumquemque, inquit, eo quod habebat in se optimum florentissimumque conferentes, collationem fecisse. Rursum mox: Et secundi Christi, quem Soterem dicunt, ex collatione composita fabricatio) nihilominus, quando vel exemplaria constanter habent: ære collatitio, video non tam collatitio legi posse, quod omnibus obvium est, quam collocatitio, pro ære mutatitio et alieno; quod in unum conferentes boni viri, et apud amicum negotiationi intentum collocantes, sic illum quum ornant, tum adjuvant, prius ab eo caventes. Unde fortassis vulgo Afrorum usitatum id temporis proverbium, ut ære collocatitio aliquid fieri diceretur, aut dives quispiam esse jactaretur, qui propriis opibus non polleret, sed commodatitiis et alienis. Sane apud Irenæum alio loco de hoc ipso Sotere legitur: In eum disponentibus velut florem suum, ut collocatitium, sit hic deposititium. Idem sensus erit, si collatitio legas, aut certe non magnopere diversus. Equidem apud veteres multa fiebant ære collato; quibus operibus inscribebantur hæ notæ: Aere Col. Ad quem morem fortassis hic respexit Tertullianus. Stips collatitia quæ in pauperum usus erogatur; et collatio sive collecta, quæ et indictio, pensitationis pecuniariæ genus est, et σύμβολον, collatio in cœnæ apparatum sive pecuniaria, sive penuaria. Unde Cæna collatitia sodalium aut contubernalium accubatio, ubi suas quisque afferunt epulas, ἔρανος, proverbium in eos conveniet qui per se nihil valent, sed toti alienis nixi sunt opibus, quibus substractis corruant, et fide fortunaque fiant expertes. Divites in ære alieno, uti Horatius dixit: Meo sum pauper in ære.
9. Aesopi graculus. Ibid. cap. 12. num. 139.
Rhenanus. De hoc exstat Apologus inter eos qui Aesopo vulgo tribuuntur. Unde Græcis natum proverbium: Ἀισώπιος κολοιός, id est, Aesopicus graculus. Dicto solitum in eos, qui aliena pro suis ostentant. Horat. 3. Epist. lib. I:
Quid mihi Celsus agit? monitus, multumque monendus
Privatas ut quærat opes, et tangere vitet
Scripta, palatinus quæcumque recepit Apollo.
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus.
Gabriæ μυθολόγου τὸ ἐπιμύθιον ad sententiam Tertull. est plane accommodatum.
Ἀλλοτρὶοις πτεροῖσιν ἠμφιεσμένος
Ηὐχεῖ κολοιὸς ὀρνέων ὑπερφέρειν·
Πρῶτον δὲ δῶρον ἡ χελιδὼν ἡρπάκε.
Μεθ᾽ ἢν ἂπαντες εἶτα· γυμνὸς εὑρέθη.
Ἐπιμύθιον· τὸ ἐξ ἐράνου κάλλος διαλύεται.
Quod sic vertimus:
Dum jactat alienis amicta plumulis
Præstare volucres cæteras cornicula;
Hirundo primum deripit munus suum,
Exinde reliquæ, et nuda tandem cernitur.
10. De Aesopi puteo Asinus. Tom. III, lib. IV. advers. Marc. cap. 23. num. 349.
Ut subaudiantur verba: modo venis, modo apparuisti. In eum qui aliunde incognitus, nullaque celebritate nominis præclarus, et quasi ex angulo modo advenit; qui latuit, sive ut verbo Horatiano utar, fefellit hactenus, quique subito magnum quid et præclarum audeat jactare, imo auctoritatem et gratiam, cum fama sibi vindicare. Quum Apologus inter Aesopicos hic non exstet, futile esset aliquid hic ex conjectura afferre, unde eorum sit proverbium, quidquid alii nugentur περὶ τῆς τοῦ ὄνου παρακύψεως.