Tertull. ducere videtur vel ab initio et fine spatiorum in Dromone, vel a pictura, quum addit: Manum fidei porrigens facilius adjuvandæ per imagines et parabolas, sicut sermonum ita et rerum. Deinde: proponit igitur tibi, quasi ob oculos subjicit in pictura: Etiam per imaginem mortis.
97. Lineas aliquas præducere, ad quas erit dimicandum. Tom. III. lib. adv. Marc, cap. 5. n. 14.
Hoc sumptum ab iis qui duello, sive singulari certamine congrediuntur; vel ab iis qui in stadio decurrunt, pro: certam materiæ legem præfinire.
98. Lineis certis determinare. Tom. I. lib. advers. Judæos, cap. 2. num. 6.
Addit Tertullian. summam quæstionis ipsius. Ab iisdem certantium lineis, intra quas decertaturi consistunt. In lib de Pudicit. Eumdem limitem liminis figimus. Ubi limen est linea, ut apud Virgil. limenque relinquunt. Certos terminos certasque leges præstituere institutæ disputationi.
99. Lineis claudere. Tom. III. lib. I. advers. Marc, cap. 7. num. 51.
Quanquam tota materia de duobus Deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra nos congrediemur. Est igitur stata quædam argumenta præfinire intra quæ ceu cancellos quosdam cœrceatur liberior orationis evagatio.
100. Lineis deducere. Ibid. cap. 25.
Cicero: Huc caussa deducitur. Rem de huc deduxi, id est in hunc statum, locum adduxi. Tertull. Quod attinet ad bonitatis quæstionem, his lineis deduximus eam minime Deo adæquari, hoc est: intra hosce terminos tractavimus.
101. Lineas certas præducere in unam congressionis speciem. Tom. III. Scorp. adv. Gnost., c. 4. n. 32.
Præcedit apud Tertull. Nos alibi de Deo dimicantes. Certas leges sibi præscribere quas intra de una eademque re decurrat disputatio.
102. Linea extrema. Tom. III. lib. adv. Hermogen., cap. 3. num. 19. et cap. 38. num. 132. 133. et lib. adv. Prax., cap. 16. num. 100.
Rhenanus: In spatiis olim, in quibus cursus publice fiebat, initium et finis lineis notabatur. Hinc quidquid postremum est, extrema linea, Proverbialiter dici cœpit. Ergo quum Tertull. Hermogenem hic vocat non intelligentium extremam lineam, imperitissimum accipe. Horatius Epistolam ad Quintum sic claudit:
Mors ultima linea rerum est.
Hæc etiam Turneb. Advers. lib. XII. cap. 10. Ubi similem Terent. locum explicat, et calx dicebatur quod scilicet calce et creta notaretur. Ultra autem calcem nihil superest quo cursus tendatur. Atqui quum Deus universitatis, l. advers. Prax., Extrema linea dicitur, alludere potius videtur auctor ad illud Apoc., I. et XXII. Ego sum α et ω, sive principium et finis. Lib., advers. Hermogen. Si determinatur, habet lineam extremam; quam quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cujus linea extrema est. Apud Terentium extrema linea amare, est impensissime ἥ ἄκρα γραμμὴ summa linea et extremus terminus, ut ibi summus amor significetur. Quomodo Eurip. cum extremum terminum malorum et miseriarum intelligeret, ἐπ ἄκρον ἥκομεν γραμμὴν τῶν κακῶν dixit. Non tamen inepte apud Terent. intellexeris extremam lineam in amore, ipsum rei amatæ aut concupitæ adspectum, quasi longis lineis, hoc est, de longinquo amare. Erasmus Hermogenem, extremam lineam a Tertulliano appellari autumat, quasi extremum et postremum sui temporis hæreticorum, qui ætate Tertulliani superesset.
103. Ad lineam dimicare. Tom. V. lib. de Pudicit., cap. 6. num. 59.
Ad hanc jam lineam dimicabit nostra congressio. Deinde explicat se: Præscribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Est itaque in disputando a re proposita non evagari.
104. A lineis excedere. Tom. III. lib. adv. Hermogen., cap. 39. num. 137.
Ab instituto et proposito aberrare, quæ translatio videtur sumpta ab iis, qui lineis non insistentes, excidunt, aut excedunt, hoc est, ultra lineam pedem inter dimidicandum efferunt.
105. Ultra lineam. Ibid.
Ultra præstitutum disputationis limitem.
106. Linea una est. Tom. III. Scorpiac. adv. Gnost., cap. 11, num. 84.
Unus est scopus, ad quem totius disputationis summa est dirigenda.
107. Ad lineam unam congressionis dirigere. Tom. III. lib. de Carne Christi, cap. 17, num. 135.
In re una insistere, et eam allatis utrimque rationibus disputare, ut supra: Eodem gradu dimicare.
108. Lineæ insistere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc., cap. 17. num. 250.
Cui superius contrarium est: A lineis excedere. Est, in instituto permanere, neque evagari. Quia, ut ait Turneb., sic interdum collato pede pugnabatur, ut lineæ ductæ pedem semper oporteret insistere, nec inde referri.
109. Lineis eisdem dimicare. Tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 1. num. 12.
Intra certa argumentorum septa permanere, sive intra eosdem fines in disputando versari.
110. Ad lineas rursum. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 9. num. 55.
Hoc est, ad propositum atque institutum post digressionem sive παρέκβασιν reverti. Sumptum ab iis, qui quum a lineis jam exciderint, rursum gradum colligunt. Vide supra: In gradum rursum.
111. In lineas easdem gradum colligere. Tom. III. lib. de Anima, cap. 26. num. 345.