Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
31
32

0031A redimere docet. At refugit animus referre injurias quas evomuit doctor ille protervus contra Dei Ecclesiam; quibus Catholicos impetit, quos passim appellat Psychicos, id est animales homines ac carnales. Eosdem arguit quod, agapes celebrando, ventri indulgerent et impudicitiis operam darent, confessoresque in carcere detentos ad intemperantiam compellerent. Præcipuos habes Tertulliani montanistæ errores, e quibus ansam arripuit ipse prodendi odium suum, animumque erga Catholicos infensissimum.

Pervenimus ad errores qui Tertulliano hæresiarchæ proprii sunt ac peculiares; ac ne in immensum protrahamur, ad Pamelii, Rigaltii, cæterorumque commentatorum notas infra subjiciendas, hæc minutatim 0031B pensanda remittimus. Notabiliora promere sufficiat. Ac primo loco, virginem Deiparam virginitatem in partu amisisse audet profiteri. Tum de anima, etsi nonnulla benigne explicanda censemus, multa nullo pacto excusanda remanent, uti, exempli caussa, quæ solemniora et omni modo corpulentiæ debita, ea quoque adesse animæ, ipsam ex proprio sexu distingui, vel masculino scilicet vel fœminino; trinam, sicuti et corpora, per longum, latum et profundum, dimensionem habere; corporis humani speciem ac figuram præ se ferre; non esse qualitatis inanis et vacuæ, sed quæ teneri possit, ærei coloris ac lucidam. Notabiliter insuper errat Tertullianus, cum docet Ecclesiam ibi etiam haberi, ubi sunt duo vel tres, licet laici: ubi tres, Ecclesia 0031C est, licet laici! horribilis sane propositio, ex qua funestiora bene multa pro Ecclesia consequuntur.

Silentio prætereo alios errores quos non solus ipse propugnavit, sed et alii ex vetustioribus, cæteroquin in re nondum ab Ecclesia definita: ex. gratia, rebaptizandos esse ab hæreticis baptizatos: item eo refertur opinio millenariorum, et descriptio paradisi quem in Apologet. cap. 47, appellat locum divinæ amœnitatis, recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, et maceria quadam igneæ zonæ a notitia orbis communis segregatum. Quibus addendum venit quod habet de angelis apostatis, qui filias hominum cognoverunt.

Illud autem portentum æquare videtur, inquit auctor quidam vitæ Tertulliani, virum hunc scilicet, 0031D sublimi ingenio donatum, fidem conciliare potuisse hujusmodi erroribus, ob visiones mulierum quibus æque ac sancti Spiritus revelationibus omnimodam fidem præstabat.

Hinc cum prælaudato auctore concludendum est jam nos a Tertulliano lapso admoneri quam lubrica res sit hominum intellectus, de se nimium præsumens, sibi uni omnia tribuens, nimiumque credens, nec 0032A aliorum, maximeque ipsius Ecclesiæ respiciens auctoritatem! quam cito privati cujuslibet ingenium subverti queat! quam pronus ejusdem in errores lapsus! quam vere de Tertulliano in sui Commonitorii cap. 18, pronuntiaverit B. Vincentius Lirinensis: Tertullianus catholici dogmatis, id est universalis ac vetustæ fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Sequenti, inquit, errore detruxit scriptis probabilibus auctoritatem.


Articulus III. De Literariis Tertulliani Annalibus.

Modo perpensa, utut fieri licuit, Tertulliani multiplici auctoritate, atque datis, quæ ausi sumus ac 0032B potiora duximus, de recto ejusdem usu consiliis, jam ex hoc ordine rerum minime declinare videmus, cum quinam fuerint in eo virorum doctorum impensi labores, sive ad codices transcribendos, sive ad editiones proferendas, sive ad textum in recentibus linguis transferendum, sive ad quædam rei Tertullianæ puncta sigillatim enucleanda, in decursu sæculorum, singulis volventibus annis, recensere summatim aggrediamur. Nihil enim magis ostendit quam tot virorum in eumdem auctorem operosa ac indefessa æmulatio, quanti Tertullianum fecerit omnis retro antiquitas ac recensior eruditio, quanta fuerit ejus auctoritas, qualive diligentia ac prudentia quisque ejus scriptis usus fuerit. Præhabitis eadem in re studiis, ac præsertim Car. Traugott Gottlob Schœnemann 0032C rara admodum Bibliotheca historico-literaria, libentius, pro more nostro ac jure, utentes, primo de codicibus manuscriptis, quorum notitia ad usque nos pervenerit, pauca libabimus; tum editionum, versionum ac commentationum amplam seriem ad singulos annos, quantum licuerit, referemus.


§ I. De Codicibus Tertulliani.

«Post antiquissima Cypriani, Lactantii, Hilarii, Eusebii, Rufini, Hieronymi, Augustini, Vincentii Lirinensis, de Tertulliani libris, ingenio, auctoritate testimonia, nulla subinde per plura sæcula remanent ejus vestigia, obrutusque videtur sub celeberrimo Gelasii papæ decreto, qui indistincta ejus opera inter 0032D apocrypha amandavit. Excitus tandem ex iis apocryphorum tenebris, rursus in lucem prodiit circa fausta Caroli Magni tempora, cum ex immani barbarorum colluvie emersa renascerentur studia literarum. Quæ imprimis floruere Lugduni, in vetusta eruditionis ac eloquentiæ Gallicæ sede, nec parum favisse archiepiscopi lugdunenses, Leidradus inter quos et Agobardus, memorantur. Porro Tertullianum præ omnibus in deliciis habuisse Agobardus existimandus est, quippe cujus exstant plures manuscripti codices nomen ejus præ se ferentes. Hinc igitur:

    1. s4 ##