Lucas commeminit. Gaude, lector, et hunc tibi rarum ac novum thesaurum para, ac vale.» In calce, folio ante indicem proximo: Basileæ apud Jo. 'Frobenium: mense Julio. Au. 1521. Opera quæ in hoc volumine continentur, quorum catalogum pagina tituli adversa præbet, hæc sunt: de Patientia liber; de Carne Christi; de Resurrectione carnis; de Præscriptione hæreticorum; Adversus omnes hæreses; Adversus Judæos; Adversus Marcionem libri V; Adversus Hermogenem; Adversus Valentinianos; Adversus Praxeam; de Corona militis; Ad Martyres; de Pœnitentia; de Virginibus velandis; de Habitu muliebri; de Cultu fœminarum; ad Uxorem suam libri II; de Fuga in persecutione; ad Scapulam: de Exhortatione castitatis; de Monogamia; de Pallio; Apologeticus adversus gentes.
Ceperat edendi Tertullianum consilium Rhenanus, cum forte in codicem vetustum Paterniaci (Pæterlingen) cœnobii Transjurani incidisset, mox adjutus etiam codice Hirsaugiensi (Hirschau). Utrumque tamen tam corruptum et mendis plenum, simul scripturam utrobique tam similem deprehendit, ut alter ab altero descriptus videretur, et ni semel vixdum inscripti libri, dum Frobenii præla vacarent, typis excudi cœpti essent, omnino ab opere destitutum se fuisse affirmat. Secutus ergo in profligando labore hoc est, ut « quando loca mendosa deprehenderet, et non subvenirent exemplaria, sciens religiose esse tractanda auctorum scripta non secus ac res sacras, nihil mutaret, sed conjecturas, quæ tum in mentem forte veniebant, in marginibus adjiceret, quarum nonnullæ, inquit, nec mihi multum arrident, verum cupiebam lectorem dubitaturum adjuvare. Quod si non ubique successit, non est idcirco damnandus conatus. » Pergit: « Utinam mihi copia fuisset exemplaris quod in Gorziensi cœnobio servatur, id abest ad tertium milliarium ab urbe Mediomatricum, et item ejus quod apud Fuldam exstat vel ejus quod esse Romæ ferunt. Sed spatiis iniqui temporis exclusi, non potuimus ea nancisci. Quamquam vereor nihil nostris esse emendatiora, quando codices quibus usi sumus, Hirsaugensis et Paterniacensis, tam constanter per omnia consentiebant, ex diversis allati bibliothecis, et non uno tempore descripti. Sed hujus conferendi laborem aliis committemus. »
Præter argumenta, singulis libris una cum annotatiunculis præmissa, præfixit Rhenanus vitam Tertulliani, itemque disputationem, sub nomine admonitionis ad lectorem de quibusdam Tertulliani dogmatis; subjunguntur vero Definitiones ecclesiasticorum dogmatum, posthac Gennadio adscriptæ, et index denique dictionum sententiarumque ac dogmatum. Inscripsit opus principi Stanislao Turzo, Episcopo Olomutzensi. Ab artificio typographico hæc editio est satis insignis, tum charactere magno et nitido, tum figuris vel emblematicis, vel mythologicis et historicis ligno impressis, quæ partim margines tituli, itemque primæ dedicationis, et deinde ipsius textus paginam primam cingunt, partim literis initialibus majoribus accesserunt.
1525. 1528. 1536.
Bas. ap. Froben. f. repetitiones primæ.
1539.
Ed. Basileensis II. Basileæ. f. Opera Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis, inter latinos Ecclesiæ scriptores primi, sine quorum lectione nullum diem intermittebat olim divus Cyprianus, per Beatum Rhenanum Seletstadiensem e tenebris eruta, atque a situ pro virili vindicata, adjectis singulorum librorum argumentis, et nullibi non conjecturis, ac nuper collatione Gorziensis exemplaris ex Mediomatricibus oblata, non solum longe emendatiora facta, verum etiam pro re nata novis ac retextis annotationibus exposita illustrataque. Quorum catalogum proxima pagina reperies. Floruit sub Cess. Severo Pertinace, et Antonino Caracalla, valde vicinus apostolorum temporibus, circa annum a Christo passo 160. Basileæ 1539. Mense Martio. De hac secunda editione audiamus, quæ ipse Rhenanus literis præfixis, datis Seletstadii sub cal. mart. 1539, scribit: «Iterum damus Tertullianum, sed emendatiorem, quam antehac. Cujus rei caussa, quod collationem ejus codicis, qui Gorziæ in Mediomatricibus asservatur diligentia ac dexteritate Huberti Custinei—adjuvante Dominico Florentino sodali peractam, cura jurisconsulti D. Claudii Cautiunculæ Ferdinandi Cæsaris a consilio, tandem nacti sumus. Nec vero tantum profuit illa, quamquam multum profuit, quantum momenti attulit ad exactiorem castigationem, quod deprehendimus subinde græcissare Septimium figuris et constructionibus græcis utentem. Apparet sane nostrum auctorem in lectione Græcorum veterum qui plurimi id temporis et soli inter sacros interpretes habebantur assidue versatum, ut imbibitam et impressam memoriæ Græcorum dialectôn etiam latine scribens interoblivisci nequiret. Nos hujusmodi tropos indicavimus, et quidem sæpe crassius, modo apertius; nam voluimus adjuvare studiosos. Jam dedit retexendarum annotationum ansam collationis istius opportunitas, ubi lectio posterior a priore nonnumquam evariat. Hoc quoniam erat indicandum, aliam etiam expositionem mutata verba desiderabant. Non licuit adesse Basilea dum editur opus. Verum Sigismundus Gelenius, homo magni in literis judicii, et eruditione summa præditus, in recognoscendo opere vicariam operam in officina præstitit, qui merita laude non est fraudandus.»—Hanc novæ editionis præfationem excipiunt Proverbia aut Proverbii speciem referentia, quibus passim in scriptis suis utitur Sept. Tertullianus a vulgo maximam partem descripta, tum repetita ex priori editione epistola nuncupatoria et vita Tertulliani. Admonitio de quibusdam Tertulliani dogmatis ad calcem recessit, definitiones eccles. dogmatum penitus omissæ sunt. Index novus et prorsus alius est. Ad margines textus dicta et sententiæ insigniores diligenter notatæ.