p. 376. Cat. Bibl. Lugd. B. memoratur, tum variantes Lectiones Codicis Fuldensis a Modio exscriptas et cum editione Junii, a. 1597, primum vulgatas, ex isto autem tempore nulli fere nisi Gothofredo cognitas et a Nic Rigaltio demum in usum vocatas, sed ita ut quæ ipsi placuerint inde desumpserit, neque ullam reliquarum, quæ satis multæ erant, in notis suis mentionem fecerit, quare satis fecundum Havercampio spicilegium superesset; præterea Collationem Codicis Agobardini, diversi ab illo, ex quo magna scriptorum reliquorum Tertulliani pars olim fuit excitata, sed notæ satis bonæ et nulli ante ipsum editorum Tert. inspecti. Collatio vero facta a Josia Mercero (Agobardi), 1625, ad exemplar ed. Pamelianæ extat in Bibl. Lugd. B. p. 71; eamdem a Paulo Colomesio ad oram ed. Rigaltianæ descriptam possidebat Franc. Fabricius, Lugdunus Theologus, qui Havercampii usibus illam cessit. Quoniam autem aliquantum jam operæ processerant, antequam ea subministraretur, priorem IX capp. diversitas, ut et integra Ms. membr. secundi L. B. collatio, quæ opusculo jam ad extremum progresso obvenerat, addendorum loco præmissæ sunt. Nactus erat insuper Jos. Scaligeri aliquot conjecturas edit. Junii adscriptas, aliasque emendationes ex vestutis Codd. ejusdem editionis exemplari a Petro Scriverio adjectas. His tamen copiis Havercampius Rigaltianum textum confirmavit magis quam novam recensionem procudit in explicandis vero verbis illustrandisque, quæ ad historiam, ritus et religiones antiquas pertinent, insigni doctrina, eaque cum judicio temperata, est versatus, illud imprimis detexisse gaudet, quod bis idem hoc scriptum hic illic paullum in verbis et oratione immutatum Tert. in publicum emiserit. Promittit et reliquos, quos adversus Gentes variis titulis composuit Tertullianus, libros, notulis et aliorum illustratos, in his libros ad Nationes innumeris locis emendatos, una cum Prolegomenis eruditis, in quibus omnino de vita et scriptis ejus uberius disputaturus sit: quæ cur lucem non adspexerint ignoramus. Nummi et alia ære expressa, pro more, quem tunc ad unum omnes eruditi sequebantur, ornatui potius quam usui sunt. Ab illis vero ducta dedicationis occasio ad Gualterum Blockium gazophylacii ornatissimi possessorem.
1719.
«Anonymi adnotationes in librum de Oratione Tertul.—(Mémoires de Trévoux, ann. 1719, p. 1202.—Journal des savants, ann. 1719, déc., p. 663.)»
1721.
«Laur. Magalotti lettera sopra un passo di Tertulliano (in lettere scientifice ed erudite del comte Magalotti, p. 192-198. Firenze, in-4º.)»
1722.
«Versio Anglica I. libr. Præscription., cura Joseph Berty, cum notis. Oxon., in-12.»
1722.
«Arn. Greve Tertulliani Testimonium de Ἀποθεώσει Christo a Tiberio decreta defensum. Vitemb., in-4º.»
1722.
«Chph. Aheumanni Epistolæ quibus emendantur atque illustrantur caput I et II Apologetici in ejus Pœcile, t. I, p. 25-33, 197-212. Halæ, in-8º.»
1724.
«Joh. Laur. Mosheim Comment. chronolog. hist. de ætate Apologetici Tertulliani et initio persecutionis christianorum sub Severo. Helmst., in-4º, et in ejus dissert. ad Histor. eccles. pertinent. t. I.»
1729.
«Versio Gallica IV, tract. de Præscription. prodiit. Paris. in-12 (Journal des savants, t. LXXXVIII, p. 499). V. Versio. eod. anno prodiisse memorant Ephemerides trivultianæ, mense mart.»
1729.
«Locus in Tertulliani libro de Præscriptionibus advers. Hær., cap. XLIX. Joh. Harduini cura, interpretatus (Mémoires de Trévoux, an. 1729, m. mai, p. 842).»
1730.
«D. Remig. Cellerii O. S. B. Hist. générale des aut. ecclésiast., etc., t. II.»
1733.
«Anonymi observationes in Tertullianum et Cyprianum in Miscellan. observat. in auct., vol. III, t. I. Amstelodam., in-8º, p. 45-54.»
1733.
«IV. Versio Gallica libr. ad martyres edita a Caubere. Paris, in-8º.»
1735.
«Joh. Henr. Blumembach de Senatusconsulto Q. Septimio Florente Presbytero et jureconsulto Tertullianis liber, Lipsiæ, in-4º.»
1738.
«Joh. Wuill. Hofmanni dissertatio Q. Septimii Flor. Tertulliani, quæ supersunt, omnia in Montanismo Scripta videri, Vitembergæ, in-4º.»
1739.
«Chph. A. Heumanni observationes criticæ ad posteriora Apologetici capita in Miscell. Groning., t. II, fasc. 3, p. 479-485.»
1741.
«Chr. Lœreri Progr. librum Tertulliani de Pœnitentia ipsi vindicans. Altenb. 1741.»
1743.
«Just. Car. Wiesenhauer Disputatio de Jure consulto et Q. Sept. Flor. Tertulliani. Hildesiæ.»
1744.
Ed. Veneta II.— Venetiis, typis Gasparis Gerardi. f. Q. S. Fl. Tert. Opera.—Recusa Priorii editio, vide tit. ed. 1675; in hac vero novissima editione Veneta additur Sigeberti Havercampi Commentarius in Apologeticum.—Splendidum artis opus. Notæ textui subjiciuntur. Apologeticus c. comm. Havercampi a mendis quibusdam expurgato, ut ibi additur, peculiari titulo ornatus est adjectaque in calce Jo. Laur. Moshemii Disquisitio chronologico-critica de vera ætate apolog. a Tertulliano conscripti; initioque persecutionis Severi: inscripta viro clariss. Sigeb. Havercampo.—Dolendum