est tot operarum vitiis hanc editionem esse maculatam.
1744.
«J. Mart. Chladen de Stationibus vett. Christianorum. Commentarius ad illustr. maxime Tertullianum comparatus, Lips. 1744.»
1752.
«D. Corbiniani Thomæ. O. S. B. observationes et notæ in tractatum de Præscriptionibus. Salisburg, in 8º.»
1753.
«J. E. Imm. Walch de Apostolorum literis authenticis a Tertulliano commemoratis. Jen. 4.»
1755.
«D. Corbiniani Thomæ. O. S. B. observationes et notæ in libr. Tertulliani de Baptismo et Pœnitentia, Salisburg, in-8º.»
1756.
«Versio Italica 1. Tertulliani opera omnia catholica et moralia italico sermone reddita a domina Selvatica Bargini, nobili Pisana, habentur typis edita Romæ apud Nicolaum et Marcum Pagliarini. Nonnulla alia opera, scilicet adversus Judæos; de Præscriptionibus; contra Hermogenem, ab eadem illustri fœmina in italicum sermonem translata, edenda promittuntur: num autem edita sint, ignoro. In Florentinis literasiis foliis legitur a Cl. V. Bottari italico sermone reddita ea opuscula quorum versionem D. Bargini omiserat (Lumper ex Argelato et Paitonio de Volgarizatori bibliotheca).»
1756.
«J. Ge. Geret Pr. in quemdam Tertulliani de terrarum motibus locum. Onold., in-4º.»
1757.
«Joh. Aug. Nœsselti Dissert. de vera ætate ac doctrina scriptorum quæ supersunt Q. Septimii Flor. Tertulliani, Halæ. Ejusd. III, diss. ad Hist. Eccl. pertin. 1817.»
1758-59.
«Aug. Heumanni appendix ad varias annotationes in Tertullianum, cum analysi accuratiore libri de Præscriptionibus in act. Eruditor. lipsiens. Supplem., t. VI., sect. 5.»
1758.
«Chr. W. Franc. Walch de Pompis Satanæ ad Tertull. de spectaculis, Gotting., in-4º.»
1759.
«C. Ge. Sam. Bernhold Progr. Tertulliani Apologeticus ab iniquiore reprehensione vindicatus. Erlang., in-4º.»
1762.
«Jo. Dan. Van Hoven. spec. annot. ad Tertull. in Musæum critic. II, 26.»
1764.
«C. A. Beger Ep. quo sensu Tertullianus Deum dixerit corpus, Lipsiæ, in-4º.»
1766.
«Ef. Wernsdorf de veste Palmata ad Tertulliani Apologet., c. 50. Wittemb., in-4º.»
1769-76.
Ed. Halensis I.— Halæ ap. Salam, ap. Jo. Chr. Hendel., 6 voll., Q. S. Fl. Tert. Opera recensuit Jo. Salomo Semler.—Ab initio seorsim quinque libri adversus Marcionem prodierunt, quibus tanquam tomo primo reliqui, quatuor voluminibus, sunt adjecti, sextus indices cum glossario Tertulliani præbet. Editionem librorum adversus Marcionem haud quidem alia de causa aggressus erat Semlerus, quam ut Academicis studiis libro præ aliis Tertulliani insigni et forma descriptioneque facto parabiliori inserviret, nec operum edendorum consilium rationem semel initam mutavit. Textum reduxit Rhenanianum, editionis primæ, sed suo partim ingenio, partim suffragantibus editt. reliquis emendatum, varietate in dubiis, rarius conjecturis subscriptis. Ad manus erant præter Rhenani primam, Parisiensis Gagnæi, an 1566, in-8. Pameliana 1597. Franekerana Franc. Junii ejusdem loc. et com. Rigaltii prima cum Veneta novissima, præterea Lat. Latinii Bibl. sacra et prof. et Wowerii Notæ Epidicticæ, an. 1603, tom. II, complectitur plerasque scriptiones polemicas: de præscriptionibus hæret. adversus Hermogenem, Valentinianos, Praxean, Judæos, contra gnosticos adv. psysichos, t. III, exhibet libr. de velandis virginibus, de habitu muliebri, de cultu fœminarum, ad uxorem I, II, de exhortatione castitatis, de monogamia, de fuga in persecutione, ad Scapulam, de Resurrectione carnis, de carne Christi; tom. IV, de oratione integrum ex cod. Ambros. supplementis a Muratorio in Anecd. propositis, de Testimonio animæ, de Pœnitentia, ad Martyres, de Patientia, de Spectaculis, de Idololatria, de Baptismo, de Anima, de Corona militis, de Pudicitia, tom. V, Apologeticum, ad Nationes I, II, de Pallio cum I Semleri Dissert. in Tert. de varia et incerta ejus librorum indole; Sextus denique cum præfatione Semleri Indices locorum S. S. in Tert. opp. occurrentium, rerum et sententiarum memorabilium, latinitatis Tertullianeæ, qui perpetui commentarii vicem sustinere possit. A tomo inde quarto omnem editionis curam gessit, præfatus etiam est Christ. Godofred. Schützius, Celeb. nunc Acad. Ienens. litt. hum. et Eloqu. Professor, qui cum jam superioribus voluminibus operam in colligenda lectionum varietate navasset et hic ab incepto nihil descivit, nisi quod potiores tantum eligendas varietates lectionis censeret, inutilibus, quo etiam Franc. Junii hariolationum partem refert, omissis. Ubi Rhenani ed. deficeret, Pamelianam secutus antiquam ubique lectionem, nisi, cum omnino ferri non posse videretur, expressit. In libris vol. V, comprehensis Apologeticum ex Havercampi, de Pallio ex Salmasii emendatione, libros ad Nationes ex Rigaltii Auctoritate proposuit. Utinam vero cum reliquis Cl. Semleri in Tertull. dissertationibus, novæ luci facem præferentibus, et ista, quam Schützius promiserat historiam operum et editt. Tertulliani, accessisset!—Non curiose satis Censor Gœtt. huic editioni propriam esse inquit descriptionem librorum per capita, quippe quæ a Pamelii inde temporibus semper obtinuit.
- s16 ##