Q. Flavius Tertullus, cum T. Flavio Clemente Consulatum gessit anno Severi III. Altera vero ratio, qua potissimum nituntur illi, quod Juris verborum retinentissimus atque adeo Jc. Romanus fuerit, vel Eusebio teste, noster Tertullianus, non magis convincit, quam si dicamus, Cæcilium Oratorem quem introducit secum colloquentem in suo Octavio Minutius Felix, eumdem esse cum Cæcilio Cypriano nostro, quod uterque Oratoriam exercuerit. Aut (quod ad institutum facit magis) si Septimium Severum Imp. eumdem esse existimemus cum Septimio altero Severo, quod uterque Afer et Historicus fuerit, quorum ille suam, hic Alexandri Imp. vitam conscripsit. Aut denique, si Septimium illum cujus versus extant apud Crinitum in Jani laudes, aut Quintum Septimium Romanum, qui Dyctis Cretensis de bello Trojano Libros sex Latinos fecit confundamus cum nostro Septimio Tertulliano, quod ambo et Afri et Pœtæ fuerint. Ad quorum fortassis distinctionem, Auctor noster, Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis appellationes Libris præfixit suis, non contentus duabus illis Septimii Tertulliani, quemadmodum reliqui post eum scriptores Afri, Minutius Felix, Cæcilius Cyprianus, Lactantius Firmianus, Marius Victorinus, et Aurelius Augustinus.
§ II. De tempore quo ad fidem conversus est Tertullianus noster.—3. Porrò (quod ad alteram pertinet controversiam) de tempore quo ad fidem conversus est Tertullianus noster, major multo se difficultas offert. Quosdam qui claruisse putant circa annum Christi nati CLX. fefellit illud Auctoris Lib. de Monogamia, annis circiter CLX. exinde productis (de Monog. III.); verum illi quomodo computandi sint a passo Christo, an potius ab ætate qua Apostolus Paulus Epistolam scripsit ad Corinthios primam, infra latius ad annum Domini Ccxiiii. Multo itaque rectius Eusebius, Ven. Beda, Freculphus Lexoviensis, Martinus Polonus, Conradus a Lichtenaw Abb. Urspergensis, Vincentius Bellovacensis, Hermanus Contractus, et Trithemius, circa annum plus minus Christi nati CC. Tertullianum claruisse scribunt. Atqui de anno, quo Christo nomen dederit, silent omnes præter ipsum Tertullianum, sed verbis longe obscurissimis. Illud quidem perspicuum est, statim a baptismo conscriptum ab eo Librum de Pallio, ea nempe occasione, quod, quum pro more Christiano Toga dimissa Pallium indutus esset, amicus quispiam objecit: Ita a Toga ad Pallium? Cui inter cætera respondet: At ego jam illi etiam divinæ sectæ ac disciplinæ commercium confero. Gaude Pallium et exulta, melior jam te Philosophia dignata est, ex quo Christianum vestire cœpisti (Lib. de Pall. c. 5. Ibid. c. 6. Ibid. c. 3.). Verum non perinde intelligi potest, quid sibi velint ejusdem Libri verba: Sed vanum jam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis sæculum istud! Quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit præsentis Imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente! Quot census transcripti! Quot populi repugnati! Quot ordines illustrati! Quot barbari exclusi! Revera orbis cultissimum hujus Imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolæ familiaritatis, consitum et amœnum super Alcinoi pometum et Midæ rosetum. Id quidem Rhenanus, Magdeburgenses, aliique eum secuti ita interpretantur; ut per Triplicem Imperii virtutem, intelligant Severum Augustum, et Pescennium Nigrum, ac Claudium Albinum Cæsares, quorum illi ab exercitibus in Pannoniis et Oriente, hic in Gallia Cæsar dictus est. Sed ipse sibi contradicit Rhenanus, quum fatetur invito Severo id factum de Pescennio, et utrumque ab illo hostem judicatum, et e vivis sublatum postea. Non poterit igitur in tanta trium Cæsarum simultate accommodari illud: Deo tot Augustis in unum favente, multo vero minus illud: eradicato omni aconito hostilitatis. Imo quum illa trium Cæsarum variis in Provinciis delectio contigerit statim initio Imperii Severi, minime convenire potest cum verbis sequentibus: Quot census transcripti! etc. quot barbari exclusi! Quorum postremum majorem scrupulum injicit, quod inde constat, non nisi post exclusos barbaros hunc librum conscriptum, id est, post devictos Arabas, Parthos et Adiabenos. Quod itaque, in Argumento et Annotationibus nostris, ad annum fere quintum retulimus Imperii Severi, ad annum tertium potius applicari oportere postea deprehendimus, quum anno quarto a Severo deficere Albinus cœperit, et anno quinto interfectus sit. Itaque Imperantibus tunc una Severo Augusto, Antonino ejus filio, et dicto Albino, pacato jam Imperio, utpote devictis jam ac occisis, et Juliano, qui occiso Pertinace illud invaserat, et Pescennio Nigro.
4. Et vero de Albino Imperii consorte consentiunt omnes. Nam juxta Fastos Consulares, statim post acceptos omnes Imperii titulos, D. Claudius Albinus Ab Imp. Cæs. L. Septimio Severo Aug. Cæsar Appellatus Est: et anno sequenti Consulatum iniit Severus cum Albino, qui jam inde etiam Septimius dictus est, quantum apparet, in Severi gratiam. Qui eo etiam honore illum prosecutus est ut nummos ejus imagine (teste Spartiano) insigniri jusserit, qui etiamnum extant cum inscriptionibus tam Græcis quam Latinis apud Generosos Dominos Marcum et Guidonem Laurinos Watrefleti Toparchas, cum aliis compluribus, quorum infra fiet mentio. E quibus pro