nisi pœnitentiæ natus, non facile possum super ea re tacere (Lib. de Pœnit. cap. 12). At nulli procul dubio mirum videbitur, si ethnicus homo, qui deos adulteros, et adulteris pejores adorabat, eorum exempla, sicut Chæreas apud Terentium (Eunuch. act. III. scen. 5. v. 43) sequi voluerit. Sed quantæ hæc crimina Tertulliano olim ethnico voluptati, tanto ipsi christianam postea religionem profitenti, uti ex ejus libris, atque hoc præsertim Apologetico, patet, horrori fuerunt.
Articulus III. Quibus rationibus Tertullianus ad christianam religionem adductus, et quando eam professus est.
Quibus Tertullianus rationibus ad Christi fidem amplexandam impulsus sit, si quis postulat, is a Georgio Ambianensi capucino audiet tres illas fuisse: christianorum innocentiam, excellentiam sacræ Scripturæ, ac miram eorumdem christianorum in dæmones potestatem (Georg. vind. Tertull. part. II, quæst. 1. et 2). Verum hæc ipsa, quantumvis valida, rationum momenta ille eadem, qua adstruxerat, manu destruit. Nam continenter adjunxit ethnicos Judæosque, quales utique erant Ulpianus, et Suetonius, Josephus et Philo, aliosque doctissimos viros, hisce rationibus non minus attento, quam Tertullianus, animo ponderatis, non potuisse ad christianæ religionis professionem adduci. Quamobrem putat Tertullianum nutantem adhuc, ac fluctuantem, aliqua singulari divinaque visione impulsum, christianæ religioni suum dedisse nomen. Sed undenam, quæso, Georgius didicit a memoratis ab eo cum gentilibus tum Judæis illas christianæ religionis probationes tanta quanta a Tertulliano animi attentione, æquitate, sinceritate expensas et ponderatas? Unde etiam accepit Tertullianum illa singulari visione fuisse donatum, qua privatus, aliis quamtumlibet validissimis rationibus, ad christianam religionem adduci nunquam potuisset? Siccine ergo christiano religiosoque homini licet mera eaque levissima conjectura eorum vim et robur infirmare argumentorum, quibus christianæ religionis veritas, ut infra ostendemus, invictissime demonstratur? Sed doctus ille vir animum haud dubie non satis adverterat ad ea Tertulliani in Apologetico de Martyrum patientia verba: Quis non contemplatione ejus concutitur ad requirendum quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit? Ubi accessit, mori exoptat (Tertullian. Apologet. cap. 50)? Et rursus ille alteri libro sic finem imponit: Quisque tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur quid sit in caussa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur (Libr. ad Scapul. cap. ultim.). At si quilibet gentilis, nec omnino pertinax, nec iniquus rerum æstimator, sic agnita christianæ religionis veritate, eam amplexatus est, quanto magis Tertullianus, qui alios animi sagacitate, et æquitate longe superabat?
Quid vero, quod ille maxime christianorum in dæmones potestatis oculatus testis fuit, aut saltem de illa ita persuasus, ut ethnicos ad periculum illius coram omnibus faciendum provocet, ac nisi dæmones ab illis adjurati, se deos non esse fateantur, horumce christianorum velit fundi sanguinem? At quid isto, inquit, opere manifestius, quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est (Idem, Apologet. cap. 23). Exploratam igitur habuit hujus rationis et experientiæ vim, cui a nemine, nisi falsis præjudiciis penitus obcæcato, resisti posse arbitrabatur.
Nec minus perspecta ipsi fuit Scripturæ sacræ auctoritas, quam, inquit, qui adierit, inveniet Deum; qui etiam studuerit intelligere, cogetur et credere. (Ibid. cap. 18). Nonne ergo et ille ibi Deum invenit, et falsos agnovit gentilium deos, ac veram esse christianam religionem? Tantis enim luminibus hæc veritas fulgebat, ut ab omnibus voluntaria obstinatione non obcæcatis, statim susciperetur. Sed audias velim illum hæc enarrantem: Testimonium ignorantiæ est, quæ iniquitatem dum excusat, condemnat; cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt christiani, utique de comperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant (Ibid. cap. 1). At certe si tot gentiles, fatente ipsomet Tertulliano, his omnibus, aut singulis rationibus facti sunt christiani; quanto magis ille, cui adeo comperta fuit falsitas religionis ethnicorum, et christianæ veritas. Ad illam igitur rejiciendam, et hanc amplexandam opus non habuit ea, quam Georgius finxit, divina visione.
Quando autem christianæ religioni nomen dederit, non ita facile dixeris. Opinatus est enim Pamelius librum de Pallio publicam in lucem ab illo emissum anno Christi 195, et statim ac ille christiana religione initiatus fuit. Sed falsa est hujus scriptoris opinio in assignanda hujus libri ætate, quem longe postea, nimirum post ipsius a catholica Ecclesia defectionem, et circa annum 211 scriptum nunc peritiores existimant.
Alio igitur modo investigandum est susceptæ ab illo hujus professionis initium. Discimus autem ex Hieronymo editam ab eo de conjugii molestiis commentationem: Cum adhuc esset adolescens (Hieronym. lib. I. adv. Jovin. pag. 157). Quamvis autem eum juvenili ætate lusisse in hac materia dixerit; Eustochium tamen virginem ad hunc, sicut et alios Cypriani, Damasi, atque Ambrosii libros legendos adhortatur: Et nunc, inquit, eadem admoneo, ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad amicum philosophum (Idem Epist. 18. ad Eustoch. p. 37). Sed in dubium haud immerito vocari potest utrum hic liber, cujus jam a longo tempore jacturam fecimus, a Tertulliano ethnico, aut christiano fuerit compositus. Verum cui, inquiet aliquis, verisimile videbitur Hieronymum christianæ virgini auctorem suasoremque esse voluisse; ut hunc sicut Cypriani Damasi et