Ecclesiarum autem dicit non solum Occidentis, sed etiam Orientis. Quidam enim illius libri, ob magnum, quo æstimabantur, pretium, in græcam linguam, ut paulo antea annotavimus, conversi, ab græcis hominibus non minus avide, quam a latinis legebantur.
Tanti porro Cyprianus eos fecit, ut idcirco Tertullianum magistrum appellaverit suum, nec diem ullum sine alicujus ex illius libris lectione præterire voluerit. Hujus autem tam assiduæ lectionis testis omni fide major nobis est Hieronymus, qui a quo, et quam certo id acceperit, sic enarrat: Vidi ego quemdam Paulum Concordiæ, quod oppidum Italiæ est, senem, qui se beati Cypriani jam grandis ætatis notarium cum ipse admodum esset adolescens, Romæ vidisse diceret, referreque sibi solitum, nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem præteriisse, ac sibi crebro dicere: Da Magistrum, Tertullianum videlicet significans (Hieronym. Catalog. script. Eccles. cap. 53, pag. 115). Quin etiam plane asseverat hoc ex ipsismet Cypriani libris testatum satis fieri. Ad Pammachium enimvero et Oceanum hæc in verba scripsit: Beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut ejus scripta probant: cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur (Idem epist. 42, pag. 342). Nec dubium sane est quin alii quamplurimi, quemadmodum Cyprianus, Tertulliani libros pervolutaverint. De illo siquidem hæc rursus ab Hieronymo litteris mandata legimus: Multa scripsit volumina, quæ quia nota sunt pluribus, prætermittimus (Hieronym. ibid.). At quomodo illis adeo nota esse poterant, nisi ea sæpe sæpius legissent?
Caput II. De libri Apologetici ætate, quibus directus nuncupatusque sit, utrum auctoris nomine primum inscriptus, quis illius titulus, quodve argumentum, a quibus in capita divisus, et præfixa capitum summaria, quo applausu susceptus, a quo in græcam linguam conversus ac quo stylo conscriptus.
Articulus Primus. Quo tempore Tertullianus Apologeticum publicam in lucem emiserit.
Extra omne dubium est Tertullianum, uti jam ostendimus, esse hujus Apologetici libri verum ac ge nuinum auctorem At quo tempore eum composuerit, non una est omnium consensio. Georgius enim Ambianensis putat illum a Tertulliano editum primis Severi Imperatoris annis, hoc est, paulo post annum Christi 193 (Georg. Vind. Tertull., part. III, § 1. pag. 20), quo ille Romani imperii habenas moderari cœpit. Suam autem opinionem inde confirmare conatur, quod existimet Tertullianum, ubi de superstite parricidarum, qui necem imperatoribus intulerant, racematione loquitur, ibi de Pertinacis interfectoribus fecisse sermonem (Tertullian. Apologetic. cap. 35). Quia vero Albini, qui adversus Severum imperatorem conspiravit, nomen quod in textu Tertulliani ibidem legitur, huic sententiæ adversari cernebat, illud intrusum, atque ex libro ad Scapulam huc translatum esse pronuntiat (Idem lib. ad Scapul. cap. 2). Sic itaque difficultatis nodum unius verbi amputatione secari voluit. Verum qua, amabo te, ratione? Nulla penitus, ac contra omnium manuscriptorum codicum auctoritatem. Everso itaque vanæ illius opinionis fundamento, et ipsa penitus ruat necesse est. Quin etiam illius falsitas ex mox dicendis adhuc clarius patebit.
Scaliger autem, et Alixius opinati sunt hunc librum in lucem tantum prodiisse post ejusdem Severi imperatoris mortem, quæ anno Christi 211. mense Februario accidit. At nullam opinationis suæ aliam reddunt rationem, nisi quia arbitrantur hæc Tertulliani verba: Papias leges heri constantissimus principum Severus exclusit (Idem Apologet., cap. 4), non aliter, quam de hoc imperatore jam mortuo posse intelligi. Numquid ergo adverbium, heri, illum potius mortuum, quam adhuc viventem significat? Deinde vero ibi Severus glorioso constantissimi principis titulo exornatur. At quomodo Tertullianus hoc elogio illum decorare potuit, nisi antequam publicis edictis diram in christianos excitasset persecutionem? Atqui eam movisse perhibetur exeunte anno Christi secundo supra ducentesimum. Tertullianus igitur hunc librum ante hunc annum, ac proinde ante hujus imperatoris obitum confecisse dicendus est. Nec minus quidem certo illud probari posset his illius verbis: Leges adversus Christianos nullus Severus impressit quæ in quibusdam hujus Apologetici manuscriptis et editis codicibus leguntur (Ibid., cap. 5). Quia tamen in aliis editionibus et septem nostris codicibus manuscriptis scriptum est, nullus Verus impressit; hæc, de quibus adhuc postea, non ultra quam oporteat, urgenda duximus.
Instat vero Alixius: ad suum Tertullianus de Præscriptionibus hæreticorum librum alludere videtur, ubi in Apologetico contra illos sic disputat: Expedite præscribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur (Ibid., cap. 47). At numquid hoc argumentum adversus novatores, et doctrinæ christianæ corruptores ab alio adhiberi non potest, nisi ab eo, qui librum de Præscriptionibus hæreticorum ediderit? Deinde vero si ibi ad hunc librum collineare voluit, cur illum clarioribus verbis non indicat, atque iis utitur, quæ de illo, uti alii putant, tam conficiendo, quam jam composito possunt intelligi? Denique non constat inter eruditos quo tempore Tertullianus hunc de Præscriptionibus librum publicam emiserit in lucem. Peritiores autem critici censent ab eo divulgatum, cum nondum ab Ecclesia catholica defecisset.
Neminem porro, uti opinamur, illud movebit quod Alixius adhuc objectat designatam a Tertulliano sibi videri insolitam eclipsim, quæ anno Christi 210. contigit (Ibid., cap. 20). Quod enim citat libri Apologetici caput, in eo nullum plane exstat singularis