Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
45
46
TERTULLIANI VITA.

0045A nostra sententia faciunt, jam post occisum Nigrum publicati isti: Imp. Cæs. D. Claudio Sept. Alb. Cos. II. Moneta Aug. Cs. Vict. Aug. aut Minervæ Paciferæ Sæculo Fœcundo; aut denique: Felicitas; quæ omnia pertinere videntur ad illud, eradicato omni aconito hostilitatis.

5. De Antonino autem Severi filio, quod etiam jam inde Cæsaris titulo insignitus fuerit, duo sunt quæ conjecturam confirmant nostram, tum lex 1. de inofficioso Testamento Cod. l. 3. quam rescripserunt Severus et Antoninus Kal. Juliis Falcone et Claro Coss. quorum Consulatus incidit in 1. annum Severi; tum hæc numismatis inscriptio: Impp. Invicti Pii Augg. (cum Severi effigie et Antonini adhuc pueri imberbis) Victoria Parthica Maxima. 0045B Quæ adeo referri potest ad illud: quot barbari exclusi! sicut et ista: L. Sept. Sev. Pert. Aug. Imp. II. Arab. Par. Adiab. Cos. II. Pp. Sc. Maxime consentiente Spartiano in hæc verba post Nigri cædem: Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in deditionem redactis, necnon et Adiabenis, qui omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc reversus, Arabicus, Parthicus, Adiabenicus, appellatus est, sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Insuper et Eusebio (seu potius B. Hieronymo, qui multa ad Latinos pertinentia Chronicis ipsius interseruit) qui bellum Judaicum, Samariticumque ac Parthicum cædi Albini præponit; quemadmodum etiam Orosius, Joannes Zonaras, et Hugo Floriacensis. Nec obstat, quod Herodianus 0045C dilatum adhuc scribat bellum Parthicum, tum quod fides major haberi debeat Latino quam Græco scriptori, qui nullum historiæ ordinem observavit, tum quod Spartianus postmodum iterum profectum scribat in Arabas, Parthos, et Adiabenos, et bello contra eos confecto triumphum egisse, eumdem nempe de quo infra anno Severi X. Præsertim, quum extent et Marmorum et Nummorum inscriptiones, in quibus bis Parthicus nuncupatur. Altera anni XI. ejusdem in Arcu Septimii Romæ: Imp. Cæs. L. Sept. M. F. Severo. Pio. Pert. Aug. P. P. Part. Arab. Part. Adiab. Pont. Maxi. Trib. Potes. XI. Cos. III. Procos. Et Imp. Cæs. M. Aurel. L. F. Antonino Aug. Pio Felici. Trib. Pot. VI. Cos. Procos. P. P. Optimis Fortissimisq. 0045D Principibus. Insignibus Eorum Virtutibus Domi Forisq. S. P. Q. R. Anni XV. altera: L. Sep. Sev. Aug. Imp. XII. Part. Arab. Part. Adiab. Aa. X. Profectio. Aug. quantum apparet, in Britanniam. Quarum priori partim etiam explicatur illud: quot populi repugnati! Quemadmodum et illud: quot ordines illustrati! de Ordinibus nempe seu Legionibus Militaribus, per inscriptiones annorum Seve. II. III. ac IV. istas: Imp. Cæs. L. Sev. etc. Trib. Pot. II. Imp. IV. Cos. II. Procos. P. P. Ordo Clus. et: Virg. Dian. Sacr. Pro Salute Imp. L. Sept. Sev. etc. Trib. Pot. III. Imp. V. Ordo Clus. ac: Imp. Cæs. etc. Imp. VIII. Trib. Pot. IV. Leg. VII. Clus. Historiam nihilominus 0046A nostram auspicabimur a primo Severi anno, et Tertulliani jam Christiani ab anno illius tertio, dummodo quædam præmiserimus de ejus appellationibus Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis, et proinde de ipsius gente, familia, stirpe, parentibus, patria, institutione, studiis et scriptis adolescentiæ, vitæ statu, et ætate, quum Severus Imperium iniit.

§ III. De ejus prænomine, nomine, cognomine et agnomine. —6. Porro Q. (quod auctori nostro tribuerunt jam olim Vincentius Bellovacensis, Trithemius, Politianus, et Ms. cod.) Prænomen esse, norunt Antiquarii omnes, fortassis quod quinto loco natus esset, utpote quum Prænomina aut ab eventu, aut ab avis, proavis, seu atavis fere usurpari a Romanis soleant 0046B (in quorum locum hodie successerunt propria cujusque nomina) quale est et illud: Quinta Septimia, quod inter prænomina feminarum ab Onuphrio recensetur. Septimii, gentis est appellatio, quæ apud Romanos primum Regia, deinde plebeia, postremo Consularis fuit et Patritia. Imprimis enim invenitur: Septimius Mesius Aequicolarum Rex, inde in variis Marmorum inscriptionibus, partim inter Epigrammata antiquæ Urbis, partim in Orthographia Aldi Manutii, feminarum appellationes: Septimia Annia, Fl. Horatia Septimia Octa Villa, Sept. Felicissima Euresia, Sept. Secunda, Sept. Exorta, et Ordinis Militaris virorum (quæ ad institutum magis faciunt) T. Septimius Felicissimus Cohortis II. et L. Flavius L. F. Septimius 0046C Afer Octa Vianus C. V. Turm. II. Equit. Rom. X. Vir St. Litibus Judicandis; et L. Septimius Antigonus Mil. Coh. VI. Pr. et T. Septimius C. F. Ser. Tivia Tr. Mil. denique L. Septimius Severianus, et Sept. Carito V. P. Consularium denique virorum sub Julio Cæsare Augusto P. Septimius, Trajano Cæsare Septimius Agnidinus V. C., Agens Per Hispanias V. C. P. T. Vicesacra Cognoscens, sub Marco Imp. Septimius Severus, sub Imper. Vero L. Septimius Severus, M. Septimii Getæ F. postmodum Imperator, sub ipso illo Severo D. Claudius Septimius Albinus, cum illo, uti supradiximus, Cæs. appellatus, P. Septimius M. F. Geta illius frater, Q. Septimius Plautianus Antonini filii ipsius 0046D socer, et (mirum de Antonino ejus filio majore natu, quod Septimii appellationem prætermiserit.) P. Septimius Severi Aug. F. Geta Imp. Cæs. Aug. De quorum gente an fuerit, etiam ipse Afer Auctor noster non ita constat, ipse interim sibi ipse, lib. de vel. Virg., cap. ult., num. 140, his verbis id nominis tribuit: Pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est; hinc, et a Lactantio Instit. divin. l. 5. c. 1. et a B. Hieron. 188. Epist. ad Fabiolam, Septimius Tertullianus appellatur; quibus etiam consentiunt Trithemius, Politianus, et Ms. excusique hactenus codices omnes. Florentis cognomen, familiam quidem certam