argumento tentavit paucissimis quibusdam obscuris ejus locis lucem aliquam præferre.
Posthæc vero Franciscus Zephyrus, cum animadvertisset quantæ utilitatis hic liber omnibus esse possit, ac ne studiosi adolescentes propter sermonis obscuritatem, corruptosque librariorum incuria locos, ab ejus lectione deterrerentur, ipsius composuit ediditque paraphrasim. In ea autem, quæ textui Tertulliani minus quidem commode intermiscetur, plura loca intellectu difficilia explanare, ac varia obcuritatis impedimenta removere molitur. Tanti porro Pamelius hanc paraphrasim æstimavit, ut illam in eum plane, quo in superiore editione, modum textui Auctoris nostri censuerit inserendam.
Verumtamen hæc ipsa ab aliis, qui variis hujus libri editionibus deinde præpositi sunt, atque imprimis Ludovico la Cerda plane penitusque rejecta est. At doctus iste vir, ne quis de hac omissione conqueri unquam posset, novam edidit textus Tertullianei interpretationem. Singulis quoque capitibus subjecit notas suas, quibus, alias laude dignis, idem textus, non fine interrupta lectoris attentione legi haud facile potest. Sed plures etiam expostulant de inutilibus quibusdam ac longioribus notis, atque a Tertuliani proposito alienis digressionibus. Ab aliis nihilominus laudantur, cæterisque anteponuntur hactenus editis. In his itaque illud duntaxat desiderant, quod textum Tertulliani ad manuscriptos codices non castigaverit; quod omnia illius opera non publicaverit; quod pro sua eruditione non explicaverit et confirmaverit tradita ab eo christianæ religionis documenta.
Ab Heraldo autem, post editum a se hunc Tertulliani Apologeticum, adjectus est liber, ubi ab eo vocatur commentarius, quem notis tantum, a se invicem plane disjunctis, composuit. Ne vero in illis a Tertulliani proposito longius excurreret, duos ei subjunxit digressionum libros, quibus difficilia et salebrosa ejus loca complanare nititur. In his autem omnibus deprehenditur profana auctoris eruditio, sed sacrorum et obscuriorum christianæ religionis dogmatum, a Tertulliano traditorum, explicationem frustra requiras. Plura quoque alia reliquit intacta, quæ explicatione et confirmatione procul dubio indigebant.
Multas quoque in omnia Tertulliani opera animadversiones edidit Laurentius de la Barre, quas se ex iis excerpsisse declarat, quibus Beraldus, Alciatus, Crinitus, Turnebus, Vetranius, Homanus, Cujacius, aliique peregrinis in locis quasdam intellectu difficiles Tertulliani dictiones explicare contendebant. Sed quia hæc spectant ad grammaticam, ibidem adjecit Rhenani notas, quas quidem, quia Romanorum et Hispanorum censuram non effugerant, a se prius correctas esse significat. At quia paucas admodum easque brevissimas addidit, vixque ullam dedit Apologeticum hunc librum, vides sane quid ab eo de rebus theologicis exspectare debeas.
Majoris itaque pretii æstimantur Pamelii in hunc aliosque Tertulliani libros annotationes. Non minima quippe, uti aiunt, consperguntur sacra profanaque eruditione, quæ lectoribus prodesse potest. Sed hoc in eis culpant, quod Pamelius a proposito sæpius digrediatur, plura congesserit inutilia, et interjecta, sicuti diximus, Zephyri paraphrasi, interruperit Tertulliani textum, quem debebat in hoc et aliis libris, meliorum codicum ope, pristinæ, si fieri potuerit, restituere integritati.
Rigaltius itaque iis omnibus spretis postque habitis, novas scripsit in hunc Apologeticum, aliaque Tertulliani Opera notas et observationes. Verum quoniam plurimas, ab eruditis hominibus profectas, haud merito prorsus jure prætermisit, illæ rursus publici juris factæ sunt in uno volumine quod anno 1635, editum est. Collectæ autem fuerunt ex Pamelio, Latino Latinio, Beato Rhenano, Joanne Mercerio, Edmondo Richerio, Theodoro Marcilio, Joanne Wowerio, et Gabriele Albaspinæo Aurelianensium Episcopo.
Persuasum autem eruditi quidam viri habuerunt hoc volumine divulgatæ a Rigaltio operum Tertulliani editioni conjuncto, hanc cæteris omnibus fore perfectiorem. Sed præterquam quod in illo notarum volumine omittuntur aliorum, sicuti la Cerdæ non minus utiles notæ, et explicationes; quid, amabo te, sperandum de Rigaltio, qui ad emendandum Tertulliani textum, nec ipsos, sicuti diximus (Art. super.) quos præ manibus habebat, nec alios manuscriptos codices aut legere, aut sequi curavit? Deinde vero non minima quidem in notis suis scribendis fuit illius audacia, quam in præfatione sua excusare coactus est. Sed paucos admodum invenias, quibus omnino accepta sit illius excusatio.
Minus quidem temerariæ sunt, sed non magis probantur longissimæ, et ad nauscam usque conjectæ a Georgio Ambianensi observationes. Nam in illas ea omnia instrusit, quæ aliam ob caussam, et ad publicas, uti videtur, conciones corrogaverat. Nonnulli tamen fatentur in iis aliqua esse utilia, ac præsertim in capitum scholiis, quæ in adversa textus Tertulliani parte ab ipso exhibentur.
Denique Priorius varias selegit eruditorum virorum Rhenani, Pamelii, la Cerdæ, Salmasii, Albaspinæi, aliorumque quorumdam animadversiones; quibus et quasdam a se excogitatas identidem interseruit. Sed hæ tam levis sunt momenti, ut qui eas approbaverit, vix ullus reperiatur. In hoc tamen utcunque laudandus, quod omnes illas animadversiones et notas in paginarum inferiori margine, absque ulla textus Tertulliani interruptione, excudi voluerit. Nam eo modo lectoris commoditati melius consultum est. Sed quis negligentiæ vitium, ei unquam condonabit, qui ad opera Tertulliani novis typis recudenda aggressus, nullum plane cum editis contulit manuscriptum codicem, sed solam Rigaltii editionem, de verbo ad verbum secutus fuit?
Ex iis porro, quæ de tot tamque variis operum Tertulliani editionibus hactenus a nobis disputata