tantum proprii Romanorum dii, qui vel ex devictis hostibus rapti, et Romam asportati erant, vel penates et lares, quos unusquisque privata in domo sua peculiarique ritu colebat. At hi omnes homines fuerunt, qui ob egregia quædam facinora dii post mortem insulsa plane consecratione facti sunt. At quænam, ait Tertullianus, unius ex eis, verbi gratia Aeneæ, erant merita? Num pietas in patrem et filium? Sed is vel suam, sicut Antenor, prodidit patriam, vel eam, relicto Priamo et Astyanacte, flagrantem deserendo, non imitatus est fœminam Punicam, quæ se cum filiis in ardentis patriæ ignes injecit. Numquid melior Romanis, qui pro salute principum adversus liberos et conjuges jurabant? Si quid porro patrem humeris gestando promeruit nonne Argivi juvenes matrem suam, ne in sacris piaculum faceret, tanquam jugales vexerunt? Si suum ille patrem aluit, nonne filia quædam majori pietate patri suo, in carcere posito, admovit ubera? Magis ergo illi divinis honoribus digni erant, quam ignavus timidusque Aeneas, qui post prælium Laurentinum nunquam comparuit. Numquid etiam divinitatis honorem meruit Romulus, qui interfecit fratrem suum, alienasque rapuit virgines? Numquid Hercules propter Augiæ fimum ejectum, Penelope propter castitatem, Sanctus propter hospitalitatem jura divinitatis potius, quam Sterculus, quam filia Fauni, quam Ulyxes consequi debebant?
Quid vero de aliis longe turpioribus diis dicendum? Quid, obsecro te, divinitatis est in Larentina meretrice publica, et Romuli nutrice? Quid fœmina, quæ in ab Herculis ædituo post ridiculum ludum vitiata, ipso Hercule jam mortuo se compressam fuisse gloriabatur? Quis patienter ferat infamem Antinoum a Romanis deum haberi? Alios tamen non minus turpes deos hi commenti sunt, quos nuptiis ac procreandis liberis præesse stultissime prædicabant. Tales sunt Consevius, Fluvionia, Vitumnus, Sentinus, Diespiter, Candelifera, Prosa, Farmus, Albana, Runcinia, Potina, Edula, Abeona, Domiduca, Volumnus, Voleta, Paventina, Venilia, Volupia, Præstitia, Peragenor, Consus, Juventa, Fortuna, Barbata, Afferenda, Mutunus, Tutunus, Pertunda, Subigus, Prema, et alii quorum officia nominibus suis appellare vel minimus pudoris sensus prohibet (cap. 10, 11).
Omnes porro Romanorum deos, ut simul et semel Tertullianus præcidat, ipsam petit illorum originem, quam Varro a Jove, Junone et Minerva orditur: sed quæ a Saturno illorum parente repetenda est (cap. 12). Non hic autem, multo minus ejus filii, deus unquam esse potuit, qui e Cœlo seu Chrono et Terra genitus, patrem suum castrasse perhibetur. Nec dicendum hæc allegorice de tempore terræque fœcunditate explicari. Clarissimi siquidem scriptores Cassius Severus, Cornelius Nepos, Tacitus, Diodorus, et alii disertissime asseverant Saturnum revera hominem fuisse, qui variis orbis terræ partibus peragratis, in Oenotria seu Italia exceptus, monti et urbi, ubi sedem fixerat, ac toti Italiæ suum imposuit nomen. Quia vero ille tanquam ex inopinato appulerat, nec cogniti erant ejus parentes, de cœlo lapsus ferebatur. Ne quid autem ethnici mutire auderent, hoc recepto ab illis Sibyllæ testimonio confirmat.
Itaque cum nullus ambigendi locus detur, quin Saturnus homo fuerit, inde certo colligitur, quos ethnici ortos ex illo, ac postea mortuos sepultosque fatebantur, hos reipsa fuisse homines (cap. 13). Atqui mortui homines non possunt esse dii, nisi vel a seipsis, vel ab aliis suam acceperint divinitatem. A se autem ipsis eam non habent. Non enim sivissent se primum fuisse homines, tot tantisque humanis infirmitatibus obnoxios. Neque etiam suprema divinitate ab alio aliquo donati sunt, nisi cæteris omnibus fictis diis potentiore, qui proinde solus verus Deus dici debet. Deinde nulla prorsus assignari causa potest, cur verus Deus alios fecerit deos. Non quidem ut sibi auxilio essent, vel ornamento. Deus enim omnipotens nullius ope vel ornatu indiget. Neque aliquos homines propter eorum merita deos fecit. Quid namque merebatur Saturnus, filiorum suorum devorator; aut Jupiter patris subductus furori, sororis adulter, qui ut alia stupra et adulteria securius faceret, bovis, imbris aurei, cygni, aliasque formas induisse perhibetur? Tam impii ergo et scelerati hujusmodi homines divinitatem nunquam meruerunt.
Neque ii etiam dii sunt, quos Dionysius Stoicus in nativos et factos distinguit (cap. 14). Tertullianus siquidem vel unico Herculis exemplo, sed quod plane sufficit, insulsissimam hancce opinionem evertit. Non enim divinitate dignus erat Hercules, quia feras interemit; quandoquidem plures occiduntur a gladiatoribus, neque etiam quia terrarum percucurrit orbem; nam Asclepiades Cynicus, pluresque philosophi majori mendicitatis labore cunctas lustraverunt totius mundi partes. Numquid ergo deus est, quia ille se contulit ad inferos? Sed quibusnam eorum via patet? Pergamus, si placet. Nonne eximius ille Hercules constupravit fœminas? Nonne ob amissum puerum militiam deseruit Argonautarum? Nonne lascivæ uxoris venenis circumventus, accenso rogo, necem sibi ipse conscivit! Quis ergo mentis suæ compos homo hunc credat esse deum? Quo etiam pacto Aesculapius potuit deus renuntiari, qui, ut narrat argivus Socrates, patre incerto natus, ob medicinæ peritiam fulmine Jovis, quemadmodum ejus mater, percussus fuit. Athenienses tamen illum matremque ejus, sicut Thesca, adorant.
Nec cœlo ac divinitate magis digni Castores, Perseus, Erigone, exoletus Jovis, sive Ganymedes, sicuti nec canes, scorpiones et cancri, quos romani in astra transtulerunt. Quis vero sine risu illa audiet nomina deorum, quos Romani certis quibusdam urbium ac domorum locis præpositos arbitrabantur? Ab iis quippe vocantur Viduus, Cæculus, Orbana, Arguis, Lana, Ascensus, Levicola, Forculus, Cardea, Limentinus, aliique singulis quibusque vitæ officiis præfecti. Sed hi solis pene Romanis cogniti, si dii