fuissent, cæteris omnibus nihil opus erat (cap. 15).
At ingrati plane sumus, inquiebant Romani, si divinitatis honores iis denegemus, qui vitæ necessaria nobis invenerunt. Tribuendi igitur sunt, ait Tertullianus, hi honores Catoni, qui ficum viridem, et Pompeio qui cerasa Romam primi attulerunt. Sed nihil hac ratione futilius. Non enim fructuum inventor, sed auctor et creator verus Deus est. Et certe novæ artes ab hominibus quotidie inveniuntur; nemo tamen harum inventores deos esse dixerit (cap. 16).
Instabant Romani se sua in deos pietate ac religione meruisse totius mundi dominatum. Itane vero, inquit Tertullianus? Numquid turpis Sterculus Romani imperii fines propagavit? Numquid Jupiter antri Idæi, Cretæ patriæ suæ, ac jucundissimi nutricis suæ odoris oblitus, his prætulit capitolium? Numquid Juno Carthaginis, quam Samo olim præposuerat, penitus immemor, voluit eam a Romanis subverti? Sed horum, aliorumque imbellium deorum nec ulla fuit adversus fata potestas, nec potuerunt suas urbes provinciasque adversus hostium suorum arma tueri.
Ad hæc vero, Romanorum imperium antea fundatum fuit quam ulla deorum essent simulacra, cultus ac sacra, quæ postmodum a Numa Pompilio introducta sunt. Bellis itaque accrevit illud imperium, atque idcirco pari sacerdotum ac civium cæde, pari rerum sacrarum atque profanarum ruina, totque sacrilegiis, quot trophæis ac triumphis. Denique quis nescit funditus eversa fuisse regna Assyriorum, Medorum, Persarum, Aegyptiorum, qui non minore pietate, quam Romani, deos suos colebant? Solus ergo Deus, unus et omnipotens, regna dispensat, minime vero Romanorum aut aliorum gentium dii, quos tam factitios esse constat, quam illorum, a quibus coluntur, falsas vanasque religiones (cap. 17).
Articulus III. Variis rationum momentis ostenditur Tertullianum horum librorum esse auctorem, et nova Hoornbeeki id negantis opinio refellitur.
Testatum nobis Hieronymus fecit editos fuisse a Tertulliano præter Apologeticum alios ad Gentes libros, de quibus ad Magnum hæc scripsit in verba: Quid Tertulliano eruditius? quid accuratius? Apologeticus ejus, et contra Gentes libri cunctam sæculi obtinent disciplinam (Hieronym. epist. 83. ad Mag. pag. 656). Quis autem non videat hos, de quibus agimus, designari libros, et ab Apologetico distingui? Quamvis enim in Agobardi codice, de quo infra dicendum, inscribantur Ad nationes, eumdem tamen atque Ad gentes titulum esse quis diffitebitur?
Huc accedit Augustinus, qui Tertulliani nostri opinionem refellendo, ejus nomine hosce libros, tametsi paulo obscurius, citavit: Non dico, inquit, quod facetius ait Tertullianus fortasse, quam verius: Si dii seliguntur ut bulbi, utique cæteri reprobi judicantur. (August. lib. VII. de Civit. cap. 1. pag. 162.) Scimus quidem nonnullis visum ibi citari illius Apologeticum. Sed persuasum alii ita habuerunt non alios ibi, quam ad Nationes libros citari; ut inde illorum textum corrigi voluerint. Et certe postea ostendemus Augustinum ibi ad hos potius respexisse auctoris nostri libros, quam ad Apologeticum.
Præterea hi libri in vetusto Agobardi codice manuscripto non semel inscribuntur ipso Tertulliani nomine. Secunda enim illius in pagina hæc legimus: Hic sunt Tertulliani libri: Ad nationes liber I. Item Ad nationes liber II. In primi etiam libri fine: Tertulliani Ad nationes liber I. explicit. Incipit liber secundus Ad nationes. Hujus porro codicis librarius in prima ejus pagina litteris majoribus scripsit: Liber oblatus ad altare Scĩ Stephani ex voto Agobardi Epĩ, id est, Episcopi. Atis, inquiunt, ipse est Agobardus lugdunensis archiepiscopus, qui Caroli Magni filiorumque ejus ætate, atque ineunte sæculo nono florebat. Tum itaque descriptus fuit ille codex ex alio proculdubio antiquiore, in quo, atque aliis haud dubie pluribus, hi libri præfixum similiter habebant Tertulliani nomen. Communis igitur non eo tantum Agobardi, sed superioribus etiam sæculis, opinio erat Tertullianum horumce ad Nationes librorum esse auctorem.
Quamvis autem tanti roboris ratio nobis deesset; horum tamen librorum argumentum, ætas, atque in primis styli scriptionisque genus, ac summa cum Apologetico affinitas, illos a Tertulliano profectos esse demonstrant. Ex ipsa siquidem a nobis jam exhibita eorum analysi evidentissime patet illorum scriptorem in hoc esse totum, ut palam omnibus faciat christianos contra legum omnium præscripta ab ethnicis iniquissime vexari, eorumque criminum falso accusari, quorum revera conscii erant ipsimet gentiles. Scripti sunt ergo hi libri, ipsa Tertulliani ætate, cum ethnici tam cæco, quam effrenato furore in christianos adhuc sæviebant. Denique nihil in eis sive de christianis, sive de gentibus dictum est, quod Tertulliani ætati non conveniat, ipsumque ejus tempus non indicet.
Singularis quoque horum librorum stylus, insolitum dictionum verborumque genus, plane ostendunt Tertullianum esse verum illorum parentem. Nam peculiaris ejus ac propria cæterisque dissimilis ejus elocutio in eis ubique passim emicat, ac cito citius a quolibet lectore deprehenditur. Ad hæc vero, in illis sæpius occurrunt non solum eadem atque in Apologetico propria insolitaque Tertulliani verba, sed integræ etiam eædem periodi. Neque id longa inductione probari necesse est, quod facile obvium, atque ex postea dicendis manifestum omnibus fiet. Nonne autem tanta utrorumque librorum affinitas et connexio satis aperte demonstrat illos ab uno eodemque scriptore, nimirum Tertulliano, esse compositos?
Miramur itaque recentiorem quemdam, magni certe apud suos nominis virum, qui audacter pronuntiat sibi plane non videri Tertullianum horum librorum revera esse auctorem. Sed quibus, putas, rationum momentis? Non aliis pene quam iis ipsis, quibus ei potissimum vindicatur: Non videtur mihi, inquit, auctor esse Tertullianus, non ejus stylus et materia,