Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
47
48
TERTULLIANI VITA.

0047A gentis Septimiæ significat, sed quæ apud Romanos fuit incognita; attribuitur tamen auctori non modo in excusis, sed et Ms. cod. ac jam olim a Trithemio et Politiano. Tertulliani nomine præter alios qui illius mentionem faciunt scriptores omnes, non modo verbis jam citatis, sed etiam hisce seipsum appellat, Tantum oro ut, quum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis, et, Memento in orationibus tuis Tertulliani ad hæc exhortantis. Quod videtur derivatitium a Tertullo, sicuti Octaviani ab Octavio, et Septimii a Septimio, et stirpem significare familiæ Florentum. De qua fortassis est quæ extat Montuni ad S. Mauritium, ac Mediolani ad S. Victorem porta Vercellensi hæc inscriptio: C. Sartorius L. F. Ovf. Tertullianus Veteranus Leg. XI. 0047B Curator Civium Romanorum Moguntiaci, seu Mungotiarii. Hoc saltem constat ex Eusebii Chronico et B. Hieron. Cat. Scriptorum Eccles. Tertullianum nostrum Afrum fuisse centurionis Proconsularis filium; quod etiam affirmant B. Isidorus, Ven. Beda, Nicephorus, Freculphus Lexoviensis, Marianus Scotus, Ado, et Vincentius Bellovacensis.

§ IV. Cujus fuerit, qualisve ejus institutio, litterarum peritia ac scientiarum?—7. Patriam Carthaginem indicat agnomen Carthaginiensis: in quo etiam illi consentiunt, quum dicunt Provinciæ Africæ, Civitatis Carthaginiensis, sicuti et B. Optatus Milevitanus lib. I. adv. Parmenianum, et nominatim Nicephorus, quum Carthagine in Africa ortum scribit. Quid? 0047C quod ipse Auctor id satis superque indicet initio Libri de Pallio: Principes (inquit) semper Africæ, viri Carthaginienses vetustate nobiles, novitate felices... Tamen et vobis habitus aliter olim.... Vobis vero post injuriæ beneficium..., post Gracchi obscœna omina..., post trinas Pompeii aras, et longas Cæsaris moras: ubi mœnia Statilius Taurus imposuit, solemnia Sentius Saturninus enarravit, quum concordia juvat, Toga oblata est... Pallium tamen generaliter vestram, immemores etiam, denotatis. Equidem haud miror præ documento superiore. Nam et Arietem illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse. Quum tamen ultimarent tempora patriæ (en patriam Carthaginem vocat) et Aries jam Romanus in muros quondam suos auderet, stupuere illico Carthaginienses 0047D ut novum extraneum ingenium. Tantum ævi longinqua valet mutare vetustas. Sic denique nec Pallium agnoscitur. Hæc paulo prolixius, ob opinionem 0048A Vadiani, qui in Charta Palestinæ patriam illi assignat Municipium quoddam juxta Aras Philenorum fratrum.

8. Atqui Tertulliani qualis felix fuerit institutio, Libri ejus adversus Gentes testantur, qui (B. Hieron. teste Epist. ad Magnum) cunctam seculi continent disciplinam, e quibus vel solis constat omnes illum Auctores evolvisse, Historicos, Pœtas, Grammaticos; de Jureconsultis vero res notior est quam ut probatione sit opus, de Medicis et Philosophis idipsum ex libro de Anima colligere est. Quorum omnium Catalogum in suas classes distributum reperiet Lector inter Indices nostros, tam Græcorum quam Latinorum. Hinc a Lactantio dicitur in omni genere litterarum peritus, ab Eusebio legum et rerum Romanarum 0048B peritia clarus, a B. Hier. acris et vehementis ingenii vir quo nihil eruditius, nihil acutius, a B. Augustino disertissimus, qui buccis sonantibus orationem inflaverit, a Nicephoro eloquentia admodum pollens, acris et ingeniosus admodum. Quæ omnia latius multo prosequitur Vincentius Lirinensis: «Hic (inquit) apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus. Quid enim hoc viro doctius? quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem Philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores assertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et vehementi excelluit, uti nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine 0048C irruperit, aut pondere illiserit? Jam porro orationis suæ laudes quis exequi valeat? Quæ tanta nescio qua rationum densitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat, cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, tot victoriæ.» Quanquam interim experientia ipsa convicti fateamur necesse sit, quod de eo scribit Lactantius, parum esse facilem, minus comptum, et multum obscurum, et juxta B. Hieronymum, crebrum quidem in sententiis, sed difficilem in eloquendo, ut non mirum sit, stylum ejus et aliorum etiam Afrorum facile potuisse discerni a Nepotiano (uti in Vita ejus testatur idem B. Hieronymus), Minutii Felicis dico, B. Cypriani, Arnobii, Lactantii, Victorini. Obscuritatis vero styli præcipuam causam annotavit alicubi Rhenanus, 0048D quod ex Græcorum Auctorum assidua lectione adeo Græcas loquendi formulas imbiberit, ut etiam Latine scribens, illarum oblivisci nequiret. Et vero scripsisse eum quædam in adolescentia, atque adeo ante fidem Christi susceptam, idem B. Hieronymus locuples testis est. Nam «est (inquit lib. 1. adv. Jovin.) hujus loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis Rhetorico exultare sermone. Certe et Tertullianus, quum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia.» Cujus libri argumentum et titulum idem Epist. 22. ad Eustoch. recenset: «Si tibi placet (inquit) scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas Tertullianum Ad Amicum Philosophum.» Quo fit ut castitatem, quam toto vitæ tempore