quæ fere eadem quæ in Tertulliani Apologetico, inde potius hausta, et per aliquem forte Tertulliani æmulum, aut studiosum ad eum efformata (Hoornbeek. lib. I. de theolog. Patr. cap. 1, § 10. pag. 106). Novum sane et mirum est illud argumentandi genus! Idem stylus, inquit doctus ille vir, et eadem est Apologetici et librorum ad Nationes materia; ergo hi libri non a Tertulliano, sed ab ejus æmulo aut studioso compositi sunt. Quid, si inde nos similiter concludamus Apologeticnm non ab illo, sed ab ejus æmulo aut studioso esse confectum? Numquid respondebit hunc librum Tertulliano ab aliis scriptoribus adjudicari? At nos etiam mox ostendimus ipsi quoque ab aliis adscribi illos ad Nationes libros.
Deinde vero eruditus ille vir nobiscum fatetur, quod negare non potest, eumdem esse horum librorum et Apologetici stylum. At, nec ille, nec alius unquam negabit Tertulliani stylum dicendique modum ita ipsi proprium et peculiarem esse, ut vix ac ne vix quidem ullus unquam potuerit illum imitari. Nonne ergo hinc, ut peritiores critici solent, longe potiori jure concludendum est eumdem Tertullianum horum trium librorum esse revera parentem?
Instat Hoornbeekius eamdem præterea esse illorum materiam idemque argumentum. Sed quid inde? Numquid idem christianus auctor duos diversos de eodem argumento, ac potissimum in christianæ religionis, ab ethnicis tanta iniquitate, quanta sævitia vexatæ, defensionem libros conficere, aut scriptos retractando reficere, corrigere, augere, minuere non potuit? Nunquam certe is, qui hæc nobis objectat, illud inficiabitur. Nam ipse, sicut alii omnes, palam confitetur Tertullianum libri ad Scapulam verum esse auctorem. Atqui in hoc libro idem atque in Apologetico, et duobus ad Nationes libris argumentum, videlicet christianorum iniquissime vexatorum caussa, sed quæ brevius agitur. Ad hæc vero libri ad Nationes, ad alios quam Apologeticus, et liber ad Scapulam directi sunt. Quid vero quod paulo post demonstrabimus alia plura in Apologetico, quam in libris ad Nationes, ac vice versa pertractari? Denique ostendemus Tertullianum validis rationibus ad hos libros post Apologeticum scribendos compulsum fuisse.
Urget tamen Hoornbeekius auctorem libri primi ad Nationes dixisse nondum elapsos a Christo nato annos ducentos: in libro autem de Monogamia circiter centum et sexaginta (Tertull. lib. de Monogam. cap. 3). Sed levissimas rationes alia longe leviori confirmare frustra nititur. Nam etsi constaret nullum librariorum in numeris describendis subesse errorem, ac certum foret initium horum annorum ab ipso Christo duci; non inde tamen concludi potest libros ad Nationes Tertulliano esse abjudicandos. In ipso siquidem horum primo legimus: Aetati nostræ nondum anni CCL (Idem lib. I. ad Nation. cap. 7). Ac non multo post: Ut supra edidimus ætatis nostræ nondum anni trecenti (Ibid. cap. 9). Numquid ergo hunc librum non ab uno eodemque auctore editum esse dixeris? Quis sanæ mentis homo ita unquam argumentatus est? Quis non videat ab eodem scriptore, chronographum non agente, dici revera potuisse nondum a Christo fluxisse 200 annos, et alibi annos circiter CLX elapsos esse? Sed nos sane pruderet, tæderetque tam vanam singularemque opinionem refellere, nisi quidam postea huic, quem magnis laudibus extollunt, novo auctori subscripsisse viderentur.
Articulus IV. Quo tempore hi libri publicam in lucem prodierunt.
Quo ipso tempore Tertullianus his ad Nationes libris componendis operam dederit, dictu nec promptum nec facile est. Quædam tamen in eis ætatis notæ atque indicia nobis sese offerunt. Primo etenim in libro legimus latam paulo antea a Fusciano, Urbis præfecto, sententiam in quemdam patrem, qui cum filium suum recens natum exposuisset, elapso dehinc tempore, sibi amplius non cognitum, a seque emptum, constupraverat (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 16). Atqui Capitolinus meminit Fusciani, Urbis præfecti, cui Pertinax proxime successit (Capitolin. in vita Pertinacis post init.). Initio autem anni 193. hic imperator creatus, post tres circiter menses occisus fuit. Non diu ergo post Pertinacis mortem Tertullianus hos libros edidisse dicendus est.
Neque objicias illum in eodem libro scripsisse: Aetati nostræ nondum anni 250, id est, a christianæ religionis exortu (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 7). Nam postea adhuc scripsit: Ut supra edidimus, ætatis nostræ nondum anni trecenti (Ibid. cap. 5). Nihil ergo penitus certum et exploratum inde concludi potest. Majorem enimvero annorum numerum assignare ille procul dubio maluit, ne ethnicis ullum cavillandi locum præberet. Præterea ex duobus illis numeris, nondum anni 250 et 300 tam disparibus, quid certum colligi potest? Si quid autem inde colligere velis, prius definiendum tibi erit, quo Tertullianus anno assignaverit æræ christianæ initium.
Nonnulli itaque existimant horum librorum ætatem certius agnosci posse ex aliis illius verbis, quibus ethnicos sic adloquitur: Ex vobis nationibus quotidie Cæsares, et Parthici, et Medici, et Germanici sunt (Ibid. cap. 17). At hæc, inquiunt, Caracallam spectant, qui Germanis Parthisque devictis, Germanici Parthicique agnomine anno 216 insignitus est. Non male quidem, si Caracallæ soli hæc honoris cognomina data fuissent.
Clarius ergo horum librorum ætatem indicant hæc subsequentia Auctoris nostri verba: Adhuc Syriæ cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliæ Rhodano suo lavant (Ibid.). Nam ibi proculdubio designantur Pescennius Niger, et Clodius Albinus, qui cum a Severo Imperatore defecissent, ille in Syria, hic in Gallia, cum suis copiis profligati cæsique fuerunt. Atqui hæc, quæ in ejusdem Tertulliani Apologetico memorantur, contigerunt anno 194, vel 195, aut potius anno 197, sicuti supra fusius explicavimus