(Supr. cap. 3. art. 2). Paulo igitur post hunc annum hos Tertullianus ad Nationes libros, sicut Apologeticum divulgasse dicendus est.
Quidam vero ex subsequentibus illius verbis: Temporum qualitas robu.... ris antiquitatis exegerit ingenia duriora: at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora (Ibid. cap. 18.), arbitrantur confici posse hæc ab illo tradita, cum Christiani sub initio imperii Severi optata pacis et otii tranquillitate fruerentur. At Severus ille persecutionem in eos excitavit datis anno 202 edictis. Antea igitur Tertullianus hos, inquiunt, libros confecerat.
Sed animadvertendum est illum his verbis induxisse ethnicos, perperam objicientes duriora fuisse suorum ingenia majorum, qui ad quoslibet etiam acerbissimos cruciatus patienter ferendos comparati magis erant, quam alii ætatis suæ homines, quorum ingenia tranquillitas pacis et otii mitiora reddiderat. Si tamen hæc ipsa Auctoris nostri verba de vera christianæ Ecclesiæ pace intelligenda esse contendas, ac probaveris, ultro tibi assentiemur. Inficias nemo tamen ibit ex superius dictis certius colligi hos ad Nationes libros et Apologeticum non multo post annum 197. publicam venisse in lucem. Quinam autem ex iis primum prodierint, alia est inter eruditos controversia, jam a nobis excutienda.
Articulus V. Utrum hi duo ad Nationes libri ante vel post Tertulliani Apologeticum scripti fuerint.
Qui duos ad Nationes libros post Apologeticum scriptos fuisse autumant, hi ratione triplici opinionem suam stabilire conantur. Primo enim Apologeticum anno circiter ducentesimo, atque initio commotæ ab imperatore Severo adversus Christianos persecutionis, editum suspicantur; libros autem ad Nationes jam provecto Caracallæ imperio, et postquam hic imperator Parthici Germanicique nomen accepisset. Verum jam ostendimus nutare penitus hujusce posterioris de Caracalla assertionis fundamentum.
Secunda illorum ratio est, Christianorum defensionem, quæ totum et Apologetici et librorum ad Nationes complectitur argumentum, plenius in his quam in illo pertractari. Sed a nobis postea demonstrabitur quam vero parum similis sit hæc conjectura.
Tertiam rationem sumunt ex verbis et periodis, qui aliis occurrunt in libris, quos Tertullianus post suam ad Montanistas defectionem divulgavit. Quasi vero nec alia his quoque similia reperiantur in aliis ejus libris, ac præsertim Apologetico, ubi longe plura eadem atque in libris ad Nationes occurrere fatentur.
Quam infirma autem hæc rationum momenta, tam valida nobis videntur alia, quæ ex his ipsis ad Nationes libris erui possunt. In his siquidem non semel Tertullianus promittit multa se alibi explicaturum. Ne vero aliquid dubii et incerti proferri quidam causentur, ea non urgebimus, quæ Tertullianus, postquam probavit Christianos ob suum duntaxat nomen vexari, continenter addidit: Sed dum hæc ratio suo loco ostenditur, vos, quam insequimini ad expugnationem nominis, edite rationem (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 3). Nihil enim ibi diserte pollicetur a se deinceps agendum, sed rem ipsam a se satis explicatam significasse nobis videtur.
At clarioribus profecto verbis spondet fore ut alibi longiorem instituat de futura corporum resurrectione, æternisque hominum post mortem aut præmiis aut pœnis disputationem. Hunc enim ille loquitur in modum: Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur, (Ibid. cap. 7), id est, scriptis tradenda disponuntur et præparantur. Ubinam vero hoc ille adversus ethnicorum ineptias digessit ac tradidit? Non in his quidem ad Nationes libris, sed sub finem Apologetici sui, quem potius quam alium librum designasse haud immerito dixeris (Idem, Apologet. cap. 48 et 49).
Tum deinde, ubi alias ethnicorum, christianos omnis publicæ cladis caussam esse clamitantium, calumnias refellit: Postmodum, ait, obtundentur expositione totius nostræ disciplinæ (Idem, libr. I. ad Nation. cap. 10). Die autem, obsecro, ubinam ille ad diluendas hasce gentilium criminationes hanc christianam doctrinam exposuit. Non in his certe ad Nationes libris, sed in pluribus Apologetici capitulis, uti vel ex sola patet, quam supra dedimus, hujus libri analysi (Idem, Apologet. cap. 17, 18 et seqq).
Præterea pollicetur se aliquando probaturum falsa esse de Deo non modo ethnicorum poetarum, sed divinandi etiam artem profitentium documenta: Delibanda enim, inquit ille, nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur (Idem, lib. II. ad Nat., cap. 5). Quo ergo in libro illam, qua gentilium ineptæ accusationes redarguantur reddidit rationem? Nonne in Apologetico, ubi eam fuse explicatam legimus (Idem, Apologet., cap. 21 et 22)?
Quid plura? Ubi ille rursus gentilium, qui infanticidii Christianos impudentissime postulabant, audaciam retundit, illos his compellat verbis; Vos si de memoria abierunt quæ cæde hominis, quæque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine. Nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare (Lib. II, ad Nation., cap. 15). Vides profecto ibi duo ab Auctore nostro diserte enuntiari. Primo quidem plenius a se ipso demonstrandum gentiles homicidii atque infanticidii esse reos. Atqui id ille nullibi fusius quam in Apologetico demonstrat. Secundo palam declarat multa se distulisse, alibi a se fusius enucleanda, ne eadem aliis in libris repeteret, ac retractaret. Sed ubi, quæso, hæc adversus gentiles uberius, quam in Apologetico disputavit?
Quis ergo, iis omnibus, quæ retulimus, accurate expensis, non fatebitur Tertullianum, cum hos ad Nationes libros exarabat, nos ad suum misisse Apologeticum quem tum conficere meditabatur (Supr. cap. 3. art. 1)? Prius igitur libri ad Nationes, quam Apologeticus ab illo editi sunt. At ex assignata a nobis hujus ætate satis aperte colligi potest illum, ad datam scribendi Apologetici fidem liberandam, non