Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/404

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
775
776
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0775A interfici jusserat, oculorum lumine privatus est. In Cappadocia quoque Claudianus Herminianus peste vermibusque ebullientibus obiit, etiamsi sera nimis pœnitentia christianus pene factus fuisset. Denique Cæcilius Capella cum in exitu sive exitio Byzantino Christianis insultando exclamasset: Gaudete, impudentiæ crudelitatisque suæ pœnas solvit. Si qui vero ejusmodi præsides impune evaserunt, ultimo Dei judicio punientur. Scapulæ ergo, inquit auctor noster, ideo erat timendum, quia Adrumenticum Mavillum paulo ante illud exitium Byzantinum ad bestias damnaverat (cap. 3).

Serio tamen illum admonet hæc a se commemorari non propterea quidem quod ipse aliquid formidet, aut ut eumdem Scapulam terreat; sed quia vult omnes 0775B salvos fieri. Quapropter illum adhortatur, ut morem gerat legibus, quæ nullum reum, nisi crimina confessum, aut eorum convictum plecti præcipiunt. Exempla deinde ei proponit Cincii Severi, Vespronii Candidi, Asperi, Pudentis, qui innocentes Christianos condemnare noluerant. Quomodo autem hos imitaretur, suggerere ei poterant advocati, quibus Christiani non minima sane beneficia contulerant. Non solum enim ejecerant dæmonia ex illorum notario, et alio eorum propinquo: sed alios etiam morbis afflictos mirabiliter sanaverant.

Quin etiam Severus imperator, Antonini christiano lacte educati pater, cum olim similiter sanatus fuisset oleo, quod Proculus Torpacion christianus, Euhodiæ procurator, dederat, non modo eum ad mortem usque 0775C in palatio suo retinuit, sed clarissimas fœminas et clarissimos viros, christianæ religionis itidem sectatores nunquam læsit, restititque populo in Christianos palam furenti. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione imbrem, exercitui suo penitus necessarium, impetravit precibus Christianorum, qui et alios in casu simili obtinuerant.

Quid ergo iniquius, quam jubere Christianos, sedulam virtutibus omnibus operam navantes, non tantum gladio, quemadmodum a legionis et Mauritaniæ præsidibus, ex veterum legum præscripto feriri, sed vivos etiam comburi? Verum Tertullianus palam profitetur hæc supplicia a Christianis magis optari, quam timeri. Cum enim Arrius Antoninus in eos crudelius sæviret, omnibus in Asiæ civitate sese illi ultro offerentibus 0775D respondit: Si vultis perire, præcipitia aut funes habetis. Quid igitur Scapula faciet innumeris propemodum christianis carthaginensibus, quid sui ordinis hominibus, quid propinquis et amicis, qui sponte sua sese illi necandos offerent? Quamobrem illum hortatur ut parcat Carthagini et provinciæ, quam militum et inimicorum concussionibus obnoxiam fecit. Deus enim solus est Christianorum magister, qui ante ipsum erat, nec ab hominibus mali aliquid pati potest; contra vero quos Scapula magistros habet, homines sunt, aliquando morituri. Denique, quidquid ille agat, non deficiet Christianorum secta, quæ tum etiam crescit, cum cædi videtur. Quisquis namque investigat et agnoscit cur illi tam constanter quælibet tormenta 0776A patiantur, hic tunc veritatem cognoscit, et illorum amplectitur religionem (cap. 4).


Articulus II. Ostenditur Tertullianum hujus libri esse auctorem; quibus rationibus ad illum post Apologeticum et libros ad Nationes edendum impulsus fuerit; quo tempore illum scripserit, ac de quibusdam ethnicis proconsulibus ac præfectis, qui aut crudelius aut mitius cum Christianis egerunt.

Omnes magno sane unanimique consensu fatentur Tertullianum hujus libri verum esse parentem. Ecquis vero id negare audeat, quod ipsemet liber, totus quantus est, palam attestatur? Nam idem in eo atque in Apologetico et ad Nationes libris dicendi genus, 0776B eædem peculiares ac Tertulliano propriæ dictiones, eadem verba singularia, eædem plerumque in Christianorum adversus ethnicos defensionem argumentationes. Quemadmodum etiam Apologeticus et libri ad Nationes aut omnibus ethnicis aut eorum præsidibus missi sunt, ita plane constat hunc librum directum fuisse Scapulæ, Carthaginis totiusque Africæ præfecto, quem Tertullianus a Christianis plane innocentibus torquendis et trucidandis avocare conatus est.

Sed quid Tertulliano, inquiet aliquis, necesse erat aliam adversus gentiles et pro Christianis præter Apologeticum et libros ad Nationes commentationem aut librum scribere? Immanis, inquimus, Scapulæ, Africæ præsidis, in Christianos sævitia illum ad hunc non quidem librum, sed libellum supplicem 0776C offerendum compulit. Quamvis enim Severus, anno Christi 193 imperator factus, per primos imperii sui annos impense faverit Christianis; post debellatos tamen Cassium, Nigrum et Albinum ac post suum solemnem anno 197 in urbem Romam ingressum, animo plane mutatus est. Tum enim ipso primum annuente, aut saltem non prohibente recrudescere cœpit dira in Christianos persecutio. Iratior deinde factus, novas, anno 202, in eos condidit leges, quarum auctoritate, ait Eusebius, ubique locorum per Ecclesias facta sunt martyria. Africam itaque non secus atque alias provincias is crudelissimæ vexationis æstus depastus est (Euseb. lib. VI. eccles. Hist. cap. 2. pag. 201. Hieronym. Catalog. scriptor. eccl. § 54. pag. 115).

0776D Tertullianus vero de Christianorum salute semper sollicitus, ante datas hasce leges Apologeticum et libros ad Nationes, sicut diximus, divulgaverat, quorum lectione furor gentilium in Christianos, quamtumlibet inflammatus, debebat procul dubio sedari (Euseb. ibid. cap. I. pag. 201). Sed nulla prorsus sole etiam meridiano clariora rationum momenta potuerunt illum restinguere, nec prohibere quominus iniquissimis legibus a Severo latis Christiani in Africa excarnificarentur. Quamobrem Tertullianus hunc adhuc supplicem libellum Scapulæ, illius provinciæ proconsuli, obtulit, quo eum et gravissimo argumentorum pondere, et domesticis illustribusque aliorum præsulum, atque etiam imperatorum