Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/410

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
787
788
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0787A qui contra apertam omnium manuscriptorum editorumque codicum fidem particulam qui pro quas, ac deinde quas pro quæ scribi nulla tamen reddita ratione voluit. Lubenter tamen fatebimur non omnino infelicem videri hanc conjecturam, sed id ei deesse, quod nullius plane codicis auctoritate firmetur. At Heraldus, audacior postea factus, in verbi producto locum suspicatur substituendum prodacto, id est, consumpto et peracto. Suam vero emendationem probare conatur aliis Tertulliani locis, ubi eadem significatione prodactum legitur. Sed poterat insuper quintum Tertulliani nostri contra Marcionem librum citare, ubi codem verbo similiter usus est. Verum quid facias contra codicum omnium reclamationem, et ubi auctor barbara et impropria verba adhibet? 0787B Quicunque autem fuerit ejus loquendi modus, eo aperte significat mundi finem et exitum (Idem, lib. V. advers. Marcion. cap. 6).

At appellati ab eo insignes pietate et justitia viri non solum prædicatores, sicut ille ait, fuerunt, sed etiam prophetæ de officio præfandi, sive futura annuntiandi, vocantur (Tertullian. Apologet., cap. 18). Præterea virtutes, sive miracula, ad fidem divinitatis stabiliendam ediderunt. Denique Spiritu divino inundati, ipsa adhuc illius verba sunt, hoc est ita pleni erant, ut extra ipsos efflueret et effunderetur.

Quæ autem ab eis mirabilia, et supra naturæ ordinem facta, ac divino afflante Spiritu, prædicta sunt, hæc omnia in thesauris inquit rursum Tertullianus, litterarum manent (Ibid.); sed quarumnam, obsecro 0787C te, litterarum? Non aliarum procul dubio, quam hebraicarum. Nam ipse ibidem narrat Ptolemæum Philadelphum a Judæis, qui olim Hebræi erant, accepisse earum libros, proprias ac vernaculas litteras (Ibid.), sive hebræa lingua conscriptas, quia, ut ille adhuc loquitur, ad ipsos semper prophetæ peroraverant (Ibid.). Moysis itaque aliorumque sacrorum vatum libri hebraico sermone scripti remanserant apud Hebræos et Judæos, qui eos summa certe cura integros atque incorruptos conservaverunt.

Sed ne tantus thesaurus apud eos solos semper lateret, celeberrima duorum supra septuaginta seniorum interpretatione cum Græcis primum, ac deinde 0787D cum aliis gentibus communicatus est. Quapropter Tertullianus: Nec istæ, inquit, sacræ litteræ nunc latent (Ibid.). Atque ita quidem in Rigaltii editione. At in antiquioribus editis, et in nostris manuscriptis codicibus adverbium nunc abest. Nec jure quidem prorsus immerito. Tertullianus siquidem significat illas non a suo duntaxat, sed ab ipso Græcorum, uti diximus, interpretum tempore non latuisse amplius.

Quando autem et quomodo hæc græca sacrorum librorum interpretatio ab iis adornata fuerit, hunc ille explicat in modum; Cum Ptolemæus, cognomento Philadelphus, bibliothecam suam omni quorumcunque librorum supellectile locupletare vellet, 0788A ab Judæis, suggerente Demetrio Phalereo, poposcit et impetravit sacros illorum codices, hebraice exaratos, et viros septuaginta duos, qui illos in græcam linguam transtulerunt. Tum ibidem adjecit Auctor noster: Quos Menedemus quoque philosophus Providentiæ vindex (male in uno codice Vaticano, provinciæ judex) de sententiæ communione suspexit (Ibid.). Sed quid his ultimis verbis, de sententiæ communione suspexit significetur, non minima est inter eruditos ætatis nostræ scriptores dissensio. Quidam enimvero opinantur iis significari communem fuisse Menedemi de divina providentia omnia gubernante sententiam. Verum Tertullianus, inquiunt alii, de hac Dei providentia ibi non disputat, sed de græca tantummodo sacrarum Scripturarum interpretatione. 0788B Quorsum ergo hanc de illa Dei providentia mentionem interjecisset? Quamobrem hi arbitrantur hunc esse Tertulliani sensum: Menedemus absolutam sacræ Scripturæ græcam interpretationem examinavit, suspexitque illam communi interpretum consensione eodem plane modo factam. Vindex itaque et testis fuit divinæ providentiæ, cujus mirabili plane ductu hebraicum Scripturæ textum eodem prorsus modo ab iisdem interpretibus græce redditum palam testificatus est.

At hoc, inquies, ita fieri nequivit, nisi interpretes, separatim et in diversis cellulis positi, hunc hebraicum textum in græcum singuli verterint. Atqui falsa est illa de diversis illis cellulis opinio. Sed quid inde, si Tertullianus prævios secutus sit scriptores, 0788C qui post Justinum martyrem, ut alibi ostendimus, hanc de illis interpretum cellulis opinionem constanter propugnaverunt (Tom. 1. Apparat. lib. II. dissert. 2. cap. 7. § 5. pag. 390 et seqq.)? Nonne enim hanc ob causam Menedemus ab illo appellatur Providentiæ vindex; quia hos interpretes de sententiæ communione suspexit, utpote qui, ab invicem sejuncti, sacras Scripturas uno eodemque modo græce verte rant.

Verum nonne divina, arguet aliquis, providentia hoc satis resplendet, quod interpretes illi simul quidem, sed eodem modo eas in linguam græcam transtulerint? Quis nescit quantum intellectu sint difficiles, ac mirum profecto videri, quod illas græce vertendo una eademque fuerit tot interpretum sententia? 0788D Sed quis etiam diffitebitur longe mirabilius divinam providentiam reluxisse, si hi a se invicem separati interpretationem suam composuerint?

Instabis hasce sejunctas interpretum cellulas non obscuris tantum verbis denotari, sed testem quoque citari Aristeam, qui nullum de illis habuit sermonem. Sed responderi poterit Tertulliani verba satis clara fuisse ætatis suæ hominibus, unumque vadem ab eo datum; quia tunc communis, et quasi minime dubia erat hæc de distinctis illorum interpretum cellulis opinio. Quis etiam inficiabitur plura ab illo narrari, quam in Aristeæ narratione continentur? Utrum autem hæc vera fuerit Tertulliani sententia, te pronuntiantem libenter audiemus. De Aristeæ porro