historia diversisque eruditorum de illa opinionibus, ac de Menedemo alibi disputavimus (Idem, lib. I. dissert. 2, cap. 1, pag. 223 ac seqq. et lib. III. dissert. 2, cap. 3, art. 5, pag. 922).
Philadelphus porro, qui græcam sacræ Scripturæ interpretationem procuravit, a Tertulliano appellatur non solum eruditissimus, sed omnis etiam litteraturæ sagacissimus, ubi certe subauditur substantivum nomen, quod huic adjectivo sagacissimus respondeat (Tertullian. Apologet. cap. 18). At non aliud esse videtur, quam indagator, vel explorator. Sagacitas enim ad inveniendum aut explorandum dicitur. Ea porro Philadelphi sagacitas erat omnis litteraturæ, id est librorum omnium quacunque de materia scriptorum, diligentissima ubique inquisitio. Summo autem illos conservandi studio bibliothecam, ait auctor noster, et simili modo Eusebius in Chronico, ex omni genere litteraturæ comparaverat (Chron. Euseb. ad ann. 1734). Quanto autem librorum numero instructa fuerit in sequenti articulo ostendemus. Si quis vero postulet quis sit Pisistratus, cujus hac in re studium æmulatus Philadelphus a Tertulliano asseritur, illud discere poterit ex his A. Gellii verbis: Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendos posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Verum de Pisistrati tyrannide, quam ter, ut narrat Herodotus, recuperavit, frequens apud varios Scriptores, Lærtium, Pausaniam, Thucydidem, Aelianum, Valerium Maximum, et alios mentio. Nos vero de hac Pisistrati tyrannide in superiore Apparatus nostri tomo egimus. Scriptum præterea a citato Pausania legimus dissipata olim fuisse Homeri carmina, atque ex illis a Pisistrato, ut ait Aelianus, collectis confectam Iliadem et Odysseam. Sed præstat Ciceronem audire: Quis doctior, inquit, iisdem temporibus aut cujus eloquentia litteris instructior, quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque præstaret (Gell., lib. VI, Noct. Atti. cap. 17, p. 393; Herodot. lib. II, § 59 et seqq.; Lært. in Vita Solon. § 53 et seqq. 65 et seqq.; Pausan. lib. I, pag. 3 et 21; Thucyd. lib. VIII. Hist. p. 446; Aelian. var. Histor. lib. VIII, c. 13; Val. Max. lib. I, § 2. lib. VIII. c. 9; Exter. § 2; tom. I. Apparat. pag. 1176; Pausan. lib. VII, p. 235; Aelian. var. Histor. lib. XIII. cap. 14; Cicer. lib. III. de Orat. p. 194, lin. 37).
Certo tamen Tertullianus pronuntiare non audet utrum Philadelphus hujus in instruenda ditissima bibliotheca studium revera æmulatus fuerit: sed dixit tantum: opinor, id est ut ipsi verisimilius videbatur. Vitruvio autem, qui Augusti Cæsaris ætate floruit, si credas, Prolemæus Philadelphus hocce studio imitatus est reges Attalicos. Audias velim illius verba: Reges Attalici magnis philologiæ dulcedinibus inducti, cum egregiam bibliothecam Pergami ad communem delectationem instruxissent, tunc item Ptolemæus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eumdem modum contenderat Alexandriæ comparare (Vitruv. proœm. lib. VII). Sed in hoc ille erroris ab aliis arguitur. Nam Alexandrini, inquiunt, reges Attalicis antiquiores erant. At nihil inde concludi potest adversus Tertulliani nostri conjecturam. Pisistratus enim et alii plures, ab Athenæo et Epiphanio laudati, bibliothecas instruxerant, quos Philadelphus potuit imitari (Athen. lib. I. Deipnos. pag. 3. Epiphan. de Pond. et mensur. pag. 166).
Cæterum, quamvis certa esset Tertulliani opinio, a Scaligero tamen eo vapulat, quod non alio Demetrium Phalereum titulo exornaverit, quam Grammaticorum probatissimi. Enimvero, parum, inquit, notæ Tertulliano Demetrii dotes fuerunt (Scalig. not. in Chron. Euseb. ad ann. 1724. pag. 133). Cur igitur? Numquid quibusdam Demetrii dotibus memoratis, alias negavit? Quis etiam juranti Scaligero fidem habiturus est? Nonne Suetonius nos alicubi admonuit grammaticis datum initio nomen litteratorum, quia aliquid acute scienterque poterant dicere aut probare (Sueton. de illust. grammat. § 4. pag. 821)? At hoc potissimum nomine Tertullianus Demetrium laudavit, quoniam de bibliothecæ præfectura ipsi a Philadelpho commissa disserebat. Cui autem melius demandari potuit, quam grammaticorum probatissimo, id est, viro varia eruditione prædito, qui libros omnes, eorumque pretium apprime noverat?
Articulus III. Qua in Philadelphi bibliotheca libri sacrarum Scripturarum repositi, ubi ea bibliotheca constructa, quantus in illa librorum numerus, an tota incendio consumpta, quomodo sacri codices ad Christianos pervenerint ac de vectigali Judæorum ad eos publice lectitandos libertate.
Postquam Tertullianus illam omnem codicum sacræ Scripturæ, seu hebraica, seu græca lingua descriptæ, narrationem contexuit, tum continuo enarrat, ubi cuncti illi codices asservabantur: Hodie, inquit, apud Serapæum Ptolemæi bibliothecæ cum ipsis hebraicis litteris exhibentur (Tertullian. Apologet. cap. 18. pag. 19). Quibus sane verbis declarat hos hebraicos græcosque Veteris Testamenti libros repositos fuisse in Serapæo, hoc est, Serapidis templo, quod Alexandriæ exstructum fuerat. Nam Chrysostomus diserte pronuntiat illos ab hoc Ptolemæo Philadelpho collocatos fuisse, εἰς τὸ τοῦ Σεράπιδος ἱερὸν, in Serapidis templum (Chrysost. Orat. 1. adv. Judæ. tom. I, pag. 394. edit. Morel.). At in eo, quod magnificentia sua soli, sicuti Gellius et Ammianus Marcellinus perhibent, Capitolio cedebat, plura procul dubio erant separata a se invicem ædificia (Gell. lib. VI. Noct. att. c. ult.). In eorum autem aliquo una aut duplex Philadelphi bibliotheca reposita fuit. Plurimum enimvero Auctor noster verbis proxime citatis meminit; quemadmodum Ammianus Marcellinus, qui post descriptam Serapæi munificentiam, sic prosequitur: In quo bibliothecæ fuerunt inæstimabiles; et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta volumina millia, Ptolemæis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino dum diripitur civitas, sub dictatore