Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/418

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
803
804
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0803A disputantem adire poteris. De mundi vero cladibus, quas Tertullianus a sacris nostris vatibus prædictas esse dixit, inferius cum eo agendum.

Dissimulare tamen non possumus aliis longe clarioribus sacræ Scripturæ verbis futura prænuntiari. Tales enimvero sunt plures de venturo Christo, ejusque vita, miraculis, morte, et ad vitam regressu prædictiones, quæ ab Auctore nostro et Lactantio, ut in superiori dissertatione ostendimus, accurate referuntur (Infra, cap 9, art. 2; Dissertat. in Lactant. cap. 8, art. 1 et 2). Verum ipse Tertullianus noster arbitratus est, nec jure quidem immerito, ea quæ nunc memorat, ad probandam sacræ Scripturæ divinitatem sic sufficere, ut aliis opus non esset, nec exemplis, nec probationibus.

0803B Neque objici poterat illas a Christianis occultatas, nec ethnicos habuisse easdem legendi et examinandi facultatem. Quamvis enim summæ Christianis religioni fuerit sacræ sua mysteria alios omnes, et ipsos etiam catechumenos celare; divinæ tamen Scripturæ libros, nec abscondebant, nec abscondere poterant. Quamobrem Tertullianus ethnicum hominem sic compellat: Inspice Dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus, et plerique casus ad extraneos transferunt (Tertullian. Apolog. cap. 31, pag. 446). Nonne autem his verbis litteras nostras, omnes generatim designat libros non solum prisci, sed novi etiam Testamenti, quod alicubi supplementum veteris Instrumenti appellavit (Tertull., lib. adv. Hermog. cap. 20). Christiani itaque non supprimebant hasce sacras litteras; 0803C et quamvis illas occultare voluissent, ad extraneos tamen, hoc est ethnicos, variis casibus transferebantur.

Præterea, libri veteris Testamenti ab ipso Philadelphi tempore ex hebraica in græcam linguam, uti diximus, conversi, in eorumdem ethnicorum venerant manus, poterantque eas legere, et agnoscere, utrum omnium illorum viderent effectum, quæ in eis prænuntiata fuerant. At, tametsi gentiles, aut incuria, aut pervicacia hos sacros libros non legissent, nihilominus Christiani manifestissime demonstrabant veras fuisse vaticinationes, quas in eis longo antea tempore prædictas videmus. Denique Prophetæ, quorum voces hisce in libris descriptæ sunt, mirandis virtutibus et miraculis, uti supra observatum est, sua et verba et 0803D documenta invictissime stabiliverunt, confirmaveruntque. Tertullianus itaque ex his, quæ in hoc et superioribus articulis dicta sunt, recte concludit divinam esse sacrarum nostrarum Scripturarum auctoritatem, quas idcirco divinas litteras ac sanctas voces appellat (Apologet. cap. 39, pag. 469), et asserit ex fide et antiquitate harum divinarum litterarum veritatem nostræ religionis ejusque documentorum certissime demonstrari (Ibid. cap. 46, pag. 501). Quæ autem ab illo in his, quos præ manibus habemus libris tradita et asserta sint, nunc diligenter investigare ac perscrutare conemur.


Caput VII. De Deo divinisque ejus perfectionibus et attributis, ac quot qualesve gentilium philosophorum de illo dissensiones et errores.

0804A

 


Articulus Primus. Examinatur sextuplex argumentum, quo Tertullianus Deum existere demonstrat, videlicet sacrarum Scripturarum auctoritate, gentilium philosophorum consensu, ipsiusmet Dei operibus, intimo mentis humanæ sensu et conscientia, infinitis Dei perfectionibus, ac publica et sæpius repetita dæmonum a Christianis adjuratorum confessione.

Ea est christianæ religionis perfectio, ut, ad illius 0804B veritatem et aliarum quarumcunque falsitatem demonstrandam, sola, simplex, nudaque, ut recte ait Tertullianus, sufficiat doctrinæ ejus expositio. Nihil enim in ea occurrit, quod naturali omnium hominum lumini ac rectæ rationi plane non congruat. Præcipua autem ejus capita auctor noster exponit, atque ab eo orditur, quod cæterorum omnium fundamentum est, videlicet ab ipso Deo, qui a Christianis colitur et adoratur.

Variis itaque argumentis illum existere, et unicum esse, plane ostendit. Primum enim is, inquit, ipse est, quem singulæ fere omnes sacrarum nostrarum Scripturarum paginæ unicum, et nullum prorsus alium, esse Deum apertissime asserunt ac renuntiant (Tertull. Apologet. cap. 17 et seqq., pag. 375). Atqui 0804C jam probavimus divinam esse ejusdem sacræ Scripturæ auctoritatem. Quod ergo de unico Deo, reipsa existente, tam sæpe quam perspicue prædicat, hoc certe verissimum est. Scriptores siquidem divino, uti vidimus, Spiritu afflati, nec mentiri possunt, nec in ullum umquam nos inducere errorem.

Si quis autem ethnicus aliquos sacræ Scripturæ libros vel breviter percurrendi laborem recuset, is saltem eorum initium ac prima Geneseos verba legat, atque iis disertissime proditum comperiet, quod dixit Tertullianus, unicum omnino esse Deum: Qui totam molem istam, cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua composuit, virtute, qua potuit, id est, qua ad mundum creandum revera pollebat, de nihilo expressit (Ibid.). 0804D Minutius autem Felix, uti in alia dissertatione animadvertimus, quædam ex his verbis mutuatus est, sed hæc prætermisit, quæ videntur obscuriora: Cum instrumento elementorum, corporum, et spirituum. (Dissertat. in Minut., cap. 21, art. 5). At nihil aliud hæc significant, nisi totum mundum et ea omnia quibus componitur, nimirum elementa, corpora, et spiritus creata fuisse ab omnipotente Deo, quem idcirco existere necesse penitus est.

Porro autem Tertullianus, hisce verbis, non ad ea tantum alludit quæ initio Geneseos, sicuti dicebamus, scripta sunt, sed alia etiam sacræ Scripturæ loca, quibus vates divini cœlos verbo Dei firmatos, et mundum omnem ipsius sapientia ac potestate ex nihilo