Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/421

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
809
810
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0809A Porro summum magnum unicum sit necesse est: ergo et Deus unicus erit, non aliter Deus, nisi summum magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habeat, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit (Idem., lib. I advers. Marcion., cap. 3).

Sextam et ultimam qua Deus existere probatur demonstrationem Tertulliano suppeditavit summa ac mira Christianorum ad dæmones expellendos potestas, contra quam quilibet quantumvis pertinax gentilis ne mutire quidem poterat. Tum enim sæpe sæpius dæmones a christianis, Christi nomine adjurati, non solum ejiciebantur ex his quos obsidebant hominibus, sed cogebantur etiam palam et publice confiteri, nec se, nec alios quos gentiles colebant, esse deos, sed unum duntaxat existere, quem discipuli 0809B Christi venerabantur. Atqui omnis ista, ait Tertullianus, confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium Deum respondent præter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen læsæ maxime romanæ religionis, quæ non verum et unicum, sed falsos utique deos venerabatur (Tertullian. Apologet., cap. 24, pag. 416). Nam omnes profecto ethnici dæmonibus, verum contra semetipsos confitentibus, debebant credere, qui mentientibus credebant. Nemo siquidem, ut recte ille arguit, ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes, quam pro se ipsis negantes (Ibid., cap. 23, pag. 415). Tam publicum enimvero testimonium nemini plane dubium suspectumque esse poterat. Quamobrem illud, pergit Auctor 0809C noster, solebat ex ethnicis facere christianos (Ibid.). Ecquis enim homo poterat tam certam claramque testificationem respuere, nisi cui falsa præjudicia aut privatæ utilitates rationis lumen penitus eripuerant? Jure igitur merito Auctor noster summam redarguit iniquitatem gentilium, qui Christianos accusabant læsæ romanæ religionis, eosque contra conscientiam, totque ac tanti ponderis demonstrationes, ad falsos deos colendos negandumque verum Deum quibuslibet suppliciis adigere nitebantur.


Articulus II. De perfectionibus sive attributis Dei, ac quo sensu a Tertulliano dicatur hominibus cognitus, quamvis sit invisibilis, incomprehensibilis, inæstimabilis; quæ hujus veri Dei et vivi scientia, sapientia, et æternitas.

0809D

Deum esse perfectissimum inde Tertullianus recte colligit, quod mundum et omnia qua in eo sunt, sicut in superiore articulo vidimus, ab illo creata fuerint. (Tertullian. Apologet., cap. 11). Etenim imperfectum, inquit ille, non potuit esse, quod perfecit omnia, id est, quia Deus a se ipso est, et cætera omnia fecit, nihil prorsus imperfecti, sed omnes omnino perfectiones habeat, necesse est.

Tantæ autem illæ sunt, humanique ingenii imbecillitatem adeo superant, ut invisibilis sit (Ibid., cap. 17, pag. 375), ait Auctor noster, id est, humanis oculis 0810A videri non possit. Nam ut ipse in Exodo loquitur (Exod., cap. XXXIII, 20): Non enim videbit me homo, et vivet. Addit vero Tertullianus, etsi videatur, hoc est, tametsi homines allatis supra argumentis ac (Art. super.) demonstrationibus illum revera existere mente videant et cognoscant.

Incomprehensibilis quoque est, pergit Tertullianus. (Tertullian., ibid.) Nam ut fatetur Clemens Alexandrinus (Clem. Alexandr., lib. V Strom., pag. 548): Δῆλον μηδένα ποτὲ δυνάσθαι παρὰ τὸν τῆς ζωῆς χρόνον τὸν Θεὸν ἐναργῶς καταλαβέσθαι. Neminem unquam posse per hoc vitæ tempus Deum perspicue comprehendere. Quibus uterque verbis significat infinitas Dei perfectiones ab hominibus, vitam hanc mortalem viventibus, non posse clara distincta idea et notione plane 0810B penitusque comprehendi. Subjungit tamen: Etsi per gratiam repræsentetur. Sed quænam est ista gratia, nisi Salvatoris nostri Christi, qui, homo factus, docuit homines quomodo ipsum et divinum ejus Patrem unicum verumque Deum esse intelligant: Nemo quippe, quemadmodum scribit auctor epistolæ ad Diognetum, Deum vidit, aut perfecte cognovit (Epist. Diognet., pag. 499, edit. Justin. Martyr): Αὐτὸς δὲ ἑαυτὸν ἐπέδειξεν· ἐπέδειξε δὲ διὰ πίστεως ᾗ μονῇ Θεὸν ἰδεῖν συγκεχώρηται. Sed ipse se ipsum ostendit: ostendit autem per fidem, qua sola Deum videre concessum est. Nonne vero uterque ad hæc collineavit Matthæi verba (Matth. XI, 17): Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Aut ad illa Joannis (Joan., cap. I, 18): 0810C Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Pergit Auctor noster: inæstimabilis, etsi humanis sensibus æstimetur, id est, in hoc recte ab hominibus æstimetur, quod sciunt eum esse inæstimabilem (Tertullian. Apologet., cap. 17, pag. 375). Ipse enim mox addidit: Hoc est quod Deum æstimari facit, dum æstimari non capit, perinde ac si dixisset: Tunc Deum recte æstimamus, cum fatemur nec à nobis, nec ab ullo homine posse pro merito æstimari.

Horum omnium rationem si ab illo postules, hanc ille ibidem reddet: Quod videri communiter, quod comprehendi, quod æstimari potest, minus est oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur, hoc est, quidquid oculis 0810D corporeis communiter cernitur, manibus tangitur, aut sub alios sensus cadit, illud his omnibus sensibus minus est, inferiorisque, quam Deus, ordinis (Ibid.). Nam quod immensum est, quemadmodum Deus, soli sibi notum est (Ibid.). Immensi autem nomine illud Tertullianus præcise non intelligit, quod ubique et in omni loco existit, sed quod est infinitum. Eo quippe sensu a bonis auctoribus dicitur immensus labor, et dolor immensus, vel immensa cupiditas. Deus itaque, utpote infinitus, a se solo quantus est cognoscitur (Ibid.). Atque ita illum, ut rursus, ait Auctor noster, vis magnitudinis, et notum hominibus objicit, et ignotum (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 5, art. 1; Dissert. in Lactant. cap. 13,