Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/425

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
817
818
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0817A et Simonides lyrici poetæ insignes habentur. Postea vero ad annum 1542, Hieron., cujus Minutius Felix meminit, post Gelonem Syracusis tyrannidem exercebat. Quantum ergo prior Thales a Crœso distat ætate, tantum Simonides eidem Hieroni proximus esse dicitur. Huic igitur Simonidi magis, quam Thaleti physicorum principi, conveniunt citatæ de Divinitate interrogatio et responsio. Ad hæc vero Minutii opinio eo adhuc videtur probabilior, quod Ciceronis auctoritate stabiliatur.

Neque dixeris plurimos in Eusebiano Chronico esse in assignanda illustrium virorum ætate errores; nam quicunque illi sint, nemo sane negabit Thaletis physici Crœsique tempora magis a se invicem sejungi, quam ut simul vixisse dicantur. Nec est quod 0817B urgeas memorantem responsionem Thaleti philosopho et physicorum principi recte congruere, minime vero Simonidi, qui poeticæ, ut alibi vidimus, operam dabat (Dissertat. in Minuc. Octav., cap. 3, art. 2; et tom. I. Apparat. pag. 1284). Nam poetæ apud ethnicos in theologorum habebantur numero.

Denique Minutius, Ciceronis testimonio fretus, potuit Tertulliani, tametsi plura, sicut observavimus, ex ejus libris excerpserit, hanc corrigere de primo Thalete et Crœso opinionem. Et certe quomodo hic Thales de Divinitate interrogatus nihil respondere ausus fuisset, qui, sicut alibi post eumdem Ciceronem annotavimus, tam certo quam falso docuit aquam esse rerum omnium initium, ac Deum mentem esse, quæ ex aqua omnia formavit (Cicer., lib. I de Natur. 0817C deor., pag. 199; Dissertat. in Minut. cap. 4, art. 1; et in Lactant. cap. 12, art. 1). Nemo autem nobis probavit illum de hac sententia, aut aliquando dubitasse, aut eam unquam mutasse. Si quis porro illud de Deo responsum Thaleti secundo tribuendum esse probaverit, delenda esse ostendet ex Tertulliani textu hæc verba: Physicorum princeps. Cæterum, cujuscumque philosophi fuerit illa responsio, quis eam ab illo adsertam esse in dubium vocabit? Palam igitur confessus est ignotam sibi fuisse Divinitatem.

In secundo autem ad Nationes libro Tertullianus Thaleti præmisit Diogenem, qui consultus quid in cœlis agatur (ipsamet sunt illius verba): Nunquam, inquit, in cœlum adscendi (Tertull. lib. II ad Nat. cap. 2). Item, an dii essent: Nescio, respondit, 0817D nisi ut sint expedire. hoc est, Nescio, sed cunctis utile est et expedit deos esse. Non multum quidem a priore responso illud abest, quod a Diogene cynico homini de cœlestibus disserenti datum Lærtius sic retulit: Ποσταῖος πάρει ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ, Quandonam de cœlo venisti (Lært. l. VI. de Vit. Diog., § 39)? At vide, quæso, utrum a secunda longius absit hæc ejusdem Diogenis sciscitanti Lysiæ pharmacopolæ, an deos esse crederet, responsio: Πῶς οὐ νομίζω, ὅπου καὶ σε θεοῖς ἐχθρὸν υπολαμβάνω, Quomodo non credo, qui te diis inimicum puto (Ibid., § 42)? Nos tamen Lærtius ibidem admonet hanc sententiam tribui Theodoro, qui haud dubie atheus, ut a nobis haud semel observatum, cognominatus est. Si ea tamen quæ Tertullianus 0818A noster Diogeni adscribit, ab alio ejusdem nominis, sed atheo, scripta fuisse contendas, habemus quidem Aelianum, qui, ut quidam aiunt, flagitiosorum horumce hominum gregi adnumeravit Diogenem phrygem (Aelian. lib. II var. Hist., § 31). Verum, præterquam quod in nostra librorum Aeliani editione legitur Dionysius Phryx, nullus nobis indicavit ubi Diogenes iste, sive Dionysius, citata ab auctore nostro verba pronuntiaverit.

Aliorum vero philosophorum maxima fuit de Deo opinionum varietas et dissensio: Alii enim, inquit Tertullianus, nimirum Platonici, incorporalem Deum asseverant (Apologet., cap. 47, pag. 515). Visne aliquem tibi testem proferri? En adest Cicero, qui Velleium sic de Platone loquentem induxit: Quod 0818B vero sine corpore ullo Deum vult esse, ut Græci dicunt ἀσώματον, id quale esse possit, intelligi non potest (Cicer. l. I de Natur. deor., pag. 200, l. XIII). Eadem de hoc philosophorum principe narrat Lærtius: Opinatur, inquit, animam, sicut Deum, esse incorporalem ἀσώματον εἶναι (Lært. lib. III, in Vita Platon., § 77). Lærtio autem Plutarchus, Eusebius, Apuleius, et alii suffragantur (Plutarch., lib. I de Placit. philosoph., cap. 7, pag. 881; Euseb. orat. Constant, pag. 200; Platon tom. III, pag. 27-28, et alibi Apulei. de Deo.

Quantumlibet autem vera sit hæc opinio, ab aliis tamen gentilibus philosophis rejecta est. Nam Velleius apud Ciceronem, uti mox dicebamus, contendebat intelligi non posse quid qualeve sit quod incorporeum 0818C vocatur (Socrat., Cicer., loc. cit.). Neque alii etiam philosophi explicare potuerunt quæ sit vera rei incorporeæ idea et notio.

Stoici vero, pergit Auctor noster, Deum corporalem esse prædicarunt (Tertullian. Apologet., cap. 515, tom. I Apparat., lib. III, dissert. 1, cap. 11, art. 2; Dissertat. in Minut., cap. 4, art. 10). De hac autem Stoicorum opinione, quæ suis, propter illorum repugnantias, difficultatibus non caret, nos alibi disputavimus. Plures autem citavimus, qui illos in hunc errorem revera lapsos fuisse testificantur.

Prosequitur Tertullianus: Alii, nimirum Epicurus ejusque sectatores, ex atomis, alii ex numeris, quemadmodum Pythagoras, alii ex igne, sicut Heraclitus, Deum constare garriebant (Tertullian., loc. cit., 0818D tom. I, Apparat., pag. 435; Dissertat. in Minut. loc. cit. Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1). Hi autem omnes opinabantur ea esse prima rerum omnium principia, nec alios esse deos, ut alibi nec semel quidem animadvertimus.

Neque minus manifeste probavimus varias, et sibi invicem oppositas fuisse philosophorum de divina, sicut ait Tertullianus, providentia opiniones: Platonici enim, inquit ille, curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus esse prædicabant (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap. 2). De Platone si plura velis, adi Lærtium, et dicentem audies: οἴεται καὶ θεοὺς ἐφορᾷν τὰ ἀνθρώπινα.