Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/431

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
829
830
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0829A Filii Dei Christique Domini divinitate sententiam tam asseveranter quam perspicue tuetur ac vindicat. Sed quia in iis catholicum quoque de Spiritus Sancti divinitate ac sanctissimæ Trinitatis mysterio dogma non minus diserte asserit et prædicat, illud separatim in hoc articulo exponendum esse duximus. Primum itaque contra Praxeam patripassianum, qui eumdem Patrem et Filium Dei esse effutiebat, hæc de Trinitatis mysterio, tribus videlicet divinis personis et una eademque earum natura, firmiter credenda esse declarat: Custodiatur, inquit, œconomiæ sacramentum, quæ unitatem in Trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: tres autem non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie; unius autem substantiæ, et unius status, 0829B et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti, et formæ, et species in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti deputantur (Tertull., lib. adv. Praxe., cap. 2). Nemo est autem qui non intelligat, nomine status, sicut in superiore articulo monuimus, idem significari ac substantiam et naturam Dei; gradus autem, formæ et speciei nominibus, divinas personas, atque eorum ordinem, et existendi modum. Manifeste igitur docet tres esse sanctissimæ Trinitatis personas, quæ numerum sine divisione patiuntur, sed unam eamdemque esse earum substantiam.

Postea vero hanc catholicæ Ecclesiæ doctrinam, atque, ut ipse ait, regulam fusius huncque in modum exponit ac confirmat: Trinitas per consertos et connexos 0829C gradus a Patre decurrens, et monarchiæ nihil obstrepit, et œconomiæ statum protegit. Hanc me regulam professum, quia inseparatos ab alterutro Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum testor, tene ubique, et ita et quomodo dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum sanctum. Male accipit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex diversitate separationem protendat Patris, et Filii, et Spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem, et Filium, et Spiritum contendunt adversus œconomiam monarchiæ adulantes, non tantum diversitate alium Filium a Patre, nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio (Ibid., cap. 9). Numquid clarius meliusve 0829D explicari potest vera et catholica de sacro Trinitatis mysterio doctrina? Palam enim et contra hæreticorum errores Auctor noster profitetur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum tres esse personas, a se invicem distinctas, sed sine diversitate, divisione, et separatione, quia una est illarum substantia. At hanc esse asseverat orthodoxæ fidei regulam, quæ in sacris Scripturis tradita, atque a majoribus accepta, ab omnibus tenenda est.

Quapropter id non semel bisque dixisse contentus, postea adhuc repetit, et corroborat: Nos, inquit, qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus Patrem, et Filium, et jam tres 0830A cum Spiritu sancto secundum rationem œconomiæ, quæ facit numerum, ne ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est (Ibid., cap. 13). Cum autem ille hæc scriberet, jam defecerat ab Ecclesia catholica ad Montanistarum errores, et absurdum falsi Paracleti commentum imbiberat. Sanam tamen et orthodoxam de Trinitatis mysterio fidem diserte asserit ac tuetur. Quis ergo negabit verum esse hoc præcipuum christianæ religionis documentum, quod ille quocumque in statu, ac per totam vitam, tam constanter propugnavit, et a solis plane errantibus impugnatum fuisse testificatur.

Prius enimvero illud ab eo scriptum legimus: Quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur 0830B in Filio et Spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiæ Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis (Ibid. cap. 3)? Intelligis profecto quanta perspicuitate adhuc pronuntiet, Patrem a Filio et Spiritu sancto sic persona distingui, ut Filius et Spiritus sanctus secundum et tertium locum habeant. Plane tamen prorsusque contendit et adfirmat nullam inter eos esse divisionem, aut dispersionem, sed ejusdem consortes substantiæ, quæ in eis tam una, quam in angelis, quantumlibet perfectis, divisa et separata est.

Verum nulla procul dubio explicatione illud indiget, quod ab illo non solum apertissime renuntiatur, sed ipsa etiam probatur sacræ Scripturæ auctoritate, 0830C ac his potissimum Joannis Evangelistæ verbis: Ego et Pater unum sumus. Postquam enim hæc citavit, sic prosequitur (Ibid. cap. 22): Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo cœci, qui non videant, primo, Ego et Pater duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est, tum quod, unum sumus, non, unus sumus. Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adjuvare sententiam illorum. Unus enim singularis numeri significatio videtur: adhuc cum duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad conjunctionem, ad dilectionem Patris... Unum sumus, dicens, Ego et Pater, ostendit duos esse, quos æquat et jungit. Postea vero hæc brevius quidem, sed 0830D non minus clare ac perspicue explicat: Connexus Patris in Filio, et Filii in Paracleto, tres efficit cohærentes, alterum ex altero, qui tres unum sint, non unus; quomodo dictum est: Ego et Pater unum sumus, ad substantiæ unitatem, non ad numeri singularitatem (Ibid. cap. 25).

Quamvis autem ibi nomen personæ non adhibeat; superiori tamen loco illum eo usum fuisse animadvertere potuisti. Sed distinctius adhuc prolatum videbis, ubi rursum variis sacræ Scripturæ testimoniis demonstrat tres in sanctissima Trinitate esse personas, unamque duntaxat naturam. Etenim id ille probat his Geneseos verbis: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes.