I, 26). Et aliis: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis (Ibid., III, 22). Nam inde ille sic argumentatur: Quia jam adhærebat illi Filius, secunda persona, Sermo ipsius, et tertia, Spiritus in Sermone, ideo pluraliter pronuntiavit: Faciamus, et, nostram, et, nobis. Tum paulo post: Denique sequens Scriptura distinguit inter personas: Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cujus faciebat? Erat autem, ad cujus imaginem faciebat, ad Filii scilicet, qui homo futurus certior et verior, imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri el similitudo. Nec longe postea: Alium, inquit, a Patre Filium, quomodo accipere debeas jam professus sum, personæ, non substantiæ nomine; ad distinctionem, non ad divisionem. Cæterum, etsi ubique teneo unam substantiam in tribus cohærentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui jubet, et eum qui facit (Tertull., lib. adv. Praxe., cap. 22).
Prius, vero, ubi adversus eumdem Praxeam disputando, manifeste ostendit Filium Dei, qui illius Sophia, et sermo est, alium esse a Patre suo, ibi sic arguentem Praxeam inducit: Ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiæ traditione constructam (Ibid., cap. 7)? Cui ille uno verbo respondet: Plane, atque ita illud verum esse ultro confitetur. Cujus hanc continenter reddit rationem: Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiæ proprietatem, ut res et persona quædam videri possit, et ita capiat secundus a Deo constitutus, duos efficere, Patrem et Filium, Deum et Sermonem.
Finem certe dicendi non faceremus, si omnia et singula illius, sacrum Trinitatis mysterium adversus Praxeam tam recte quam diserte asserentis, verba vellemus transcribere et enucleare. Quamobrem ne simus longiores, ea duntaxat adjiciemus, quibus adhuc ostendit tres unius divinitatis in sanctissima Trinitate esse personas: Christus, inquit, novissime mandans, ut tinguerent in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non in uno, nec semel, sed ter ad singula nomina personas singulas (Ibid. cap. 27). Unam vero esse trium illarum personarum substantiam et divinitatem disertissime non solum in locis jam citatis, sed in alio adhuc edixit libro, quem ab eo, cum etiam hæresim Montanistarum sequeretur, compositum fuisse nullus dubitat. Ibi enim hæc ille scripsit: Ecclesia proprie ipse est Spiritus, in quo est Trinitas, sive tres personæ unius divinitatis, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus (Idem, lib. de Pudicit. cap. 21).
Porro autem ex his omnibus, quæ hactenus in hoc et superiori articulo disputata sunt, satis, uti putamus, evidenter colligitur sanam omnino planeque orthodoxam fuisse Tertulliani, sive catholici sive montanistæ, id est, per totum vitæ suæ tempus, de suprema Filii Dei Spiritusque sancti divinitate, et eadem ipsorum cum æterno Deo Patre substantia, ac distinctis tribus illorum personis sententiam. Nec minus evidenter pater ipsi persuasum omnino fuisse hoc præcipuum totius Ecclesiæ catholicæ dogma fundari sacræ Scripturæ auctoritate, illudque ab Apostolis eorumque successoribus ad suam usque ætatem certa ac perpetua traditione transmissum. Denique, ex dictis liquet hoc documentum ab eo audacter propugnari, non solum adversus hæreticos illud negantes, sed ethnicos etiam, infestissimos Christianorum hostes, qui illos hancce ob doctrinam crudelissime vexabant et interimebant. At certe hæreticos ad suas facilius partes illexisset, si fateri potuisset unam tantum, nec plures, nisi nomine tenus esse in sanctissima Trinitate personas. Sibi quoque ethnicos conciliare, eorumque adversus Christianos furorem placare poterat, si dixisset tres esse Deos, aut certe unum majorem, minoresque alios. Neque id a nobis gratis fictum putaveris, quod ipsemet Tertullianus palam aperteque profitetur: Cæterum, si conscientia nostra, ita ille loquitur, qua scimus Dei nomen Domini et Patri, et Filio, et Spiritui sancto convenire, Deos et Dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quoque pateret occasio, jurantibus statim per deos et dominos, ut quidam hæretici, quorum dii plures (Ibid. cap. 13). Tertullianus itaque, quemadmodum alii veri christiani quælibet tormentorum genera experiri, et necari maluerunt, quam hanc traditam sibi a Christo ejusque discipulis, de ejusdem Christi divinitate et sanctissimæ Trinitatis mysterio doctrinam ullomodo infirmare aut dissimulare. Nullus ergo dubitandi locus est, quin vera sit hæc ejusdem Tertulliani et catholicæ Ecclesiæ doctrina, quæ hunc in modum a sacris scriptoribus adserta, constanterque ac perpetuo servata propugnataque fuit.
Articulus IV. Quibus rationibus Tertullianus explicare conatus sit divinam æternamque Filii Dei generationem, et cur ille, non vero Spiritus sanctus, Filius Dei dicatur.
Satis Tertulliano non fuit suam et totius catholicæ Ecclesiæ de suprema Filii Dei et Spiritus Sancti divinitate sententiam eo, quo vidimus (Art. super.), modo expositam tueri ac vindicare; sed explicare etiam conatus est, cur Verbum et Ratio Dei verus ejus Filius sit et dici debeat. Palam itaque omnibus declarat Deum, eo ipso quod Deus est, semper atque ab omni æternitate fuisse rationalem (Ibid.). Cum ergo sine ratione esse non possit, ab eadem æternitate protulit Sermonem, qui quidem Sermo melius latine, quemadmodum annotavimus, Ratio appellari debuerat. Divinus autem ille Sermo non est quædam articulata, sicuti hominis vox, vel quidam sonus oris, ærve percussus, atque ita nescio quid vacuum et inane; sed habet, inquit, propriam substantiam spiritum (Tertull. Apologet. cap. 21). Quia vero id ab hæretico Praxea negabatur, contra eum sic disputat, probatque hunc Dei Sermonem esse veram