Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/435

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
837
838
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0837A tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se tacendo Rationem, et in Ratione Sermonem (Ibid. cap. 5. pag. 637). Ibi autem ille ostendit Deum, qui natura sua rationalis est, ab æterno Rationem et Sermonem intra se habuisse, quem profert dum cogitat, atque idcirco alius ab ipso est, quamvis utriusque eadem sit substantia et natura. Quis autem facile non concedet illud aptius ac luculentius non potuisse probari, quam hac interioris hominum verbi ac sermonis comparatione? In hoc enim, uti ille ait, homo est Dei imago et similitudo. Verumtamen fatetur hanc ipsam comparationem esse plane imperfectam, ac longe pleniori perfectiorique modo Verbum Dei a Deo Patre, quam hominis verbum ab homine proferri.

Porro autem ex hactenus dictis manifestum omnibus 0837B esse debet a Tertulliano, sive catholico, sive Montanistarum fautore, constantissime assertam supremam Filii Dei et Verbi divinitatem. Aperte siquidem, uti vidimus, docet illum divina Patris sui cogitatione generatum, hacque generatione alium quidem esse a Patre, hoc est, persona distinctum, sed minime divisum ac separatum; quandoquidem una et eadem omnino est utriusque substantia et natura. Deus quippe Pater, ab æterno rationalis, sine cogitatione esse nunquam potuit, atque idcirco ejus Verbum, quod idem ac ipsius cogitatio est, debet illi esse consubstantiale ac coæternum. Nonne ergo hæc ipsa plane eadem est ac concilii Nicæni sententia? In hujus quippe symbolo statuitur credendum esse in unum Dominum Jesum Christum, natum de Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris, Deum de Deo, lumen 0837C de lumine (vel, sicut ait Tertullianus, Apologet. c. 21, p. 399, ut lumen de lumine accensum), Deum verum ex Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri.


Articulus VI. Expenduntur solvunturque argumenta, quibus nonnulli probare nituntur labefactatam fuisse a Tertulliano orthodoxam de suprema Filii Dei divinitate doctrinam, quia dixit illum divinæ substantiæ esse portionem, quæ in Patre tota est.

Quanquam orthodoxa omnino, sicuti explicatum est, fuerit Tertulliani de suprema Verbi et Filii Dei divinitate, æternaque generatione sententia; quidam nihilominus, etiam catholici hujus dogmatis assertores, 0837D illum non minimi quidem, sed gravissimi erroris audacter accusant. Si enim Petavio credas, Arianam hæresim impietate et absurditate superat (Petav. tom. 2, Theolog. dogmat. lib. 2, cap. 5, pag. 24). Sed doctus ille vir semetipsum corrigere tandem coactus est. Alibi siquidem fatetur non pauca occurrere ejusdem Tertulliani loca, in quibus apparet vis sententiæ dogmatisque communis, cujus traditio animos Christianorum pervaserat (Idem, Præfat. in tom. cit. cap. 5). Verumtamen ibidem adjecit orthodoxam Trinitatis fidem in ejusdem scriptis adspergi identidem quibusdam maculis, quæ contagione fœdæ, ad quam defecit, Montanistarum hæreseos illini potuerunt. At quamvis ibi judicii sui severitatem potius 0838A mitigare, quam emendare videatur, sibi tamen satis non constat. Nam non solum in libris, qui a Tertulliano hæretico, sed in aliis etiam, qui ab illo adhuc catholico compositi sunt, labefactatum Trinitatis dogma contendit. Nos vero satis ostendimus illud ab eodem Tertulliano, sive catholico, sive montanista recte assertum, ac contra alios, qui id negabant, egregie propugnatum.

Bullus tamen eidem Tertulliano nostro, etiam ubi contra Praxeam disputat, aliam censoriæ severitatis notam inussit (Bull. defens. Nicœ. sect. 3, cap. 10. num. 5 et 11. pag. 403 et 416). Quamvis enim concedat illum recte sentire de suprema Filii Dei ac Verbi divinitate, æternitate, consubstantialitate, sive eadem illius ac Patris substantia; ipsi nihilominus 0838B videtur catholicæ traditionis venis, quasi aureis scoriam aliquam intermiscuisse, absurde satis loqui, et in augustissimo Trinitatis mysterio ludere, nugasque sectari. Sed quis sibi facile persuadebit Tertullianum, tantæ gravitatis hominem, de hoc Trinitatis mysterio in eo libro ludere et nugari, ubi præcipuum ac maximum illum Christianæ fidei articulum, eodem Bullo fatente, totis animi viribus contra Praxeæ aliorumque hæreticorum errores, asserit ac tuetur? (Idem, ibid., § 2. cap. 7. num. 1. pag. 150). Et certe a nobis jam probatum est orthodoxam sententiam ab illo non solum contra Praxeam aliosque hæreticos, sed etiam adversus gentiles, quos, ea dissimulata, sibi facile, sicuti vidimus, conciliare poterat, perspicue doceri et explicari.

0838C Sed ne quid intactum relinquamus, ea omnia expendenda sunt argumenta, quæ nobis a Petavio, Bullo aliisque objiciuntur. Primum itaque Petavius illud urgendum non censet, quod ab Auctore nostro scriptum legimus Filium, sermonemque Dei a Patre suo prolatum, ac veluti corporatum. Ecquid enim id urgeret? Nonne satis perspicue ostendimus corporis nomine nihil aliud ab eo intelligi, nisi sui generis substantiam, personam, atque hypostasin? Nec minus evidenter patefecimus, atque ex dicendis adhuc patebit, ipsum disertissime asseruisse Filium Dei merum esse spiritum, qui ex æterni Patris sui intellectu et cogitatione procedit, ac nihil proinde corporei vel mimine admixtum habere potest.

Momenti igitur longe gravioris Petavius aliique ea 0838D esse putant, quibus idem auctor noster negasse ipsis videtur eamdem esse Patris æterni, ejusque Filii substantiam. Etenim aperte, inquiunt, docet totam Dei substantiam esse in Patre, et illius quamdam tantum in Filio portionem. Quid enim his, aiunt, verbis clarius et expressius? Pater tota substantia est, Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: Quia Pater Major Me Est (Joan. XIV, 28). Totam igitur Divinitatis, inquiunt, substantiam Tertullianus in Patre ut pote majore, et in Filio ut pote minore partem tantum ac portionem esse arbitratus est (Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 9).

Urgent id adhuc ab illo asseri, ubi absurdum Mariionis, qui Patrem ex Virgine natum, et passum esse