garriebat, errorem refellit: Non negans, inquit, Filium et Spiritum et substantiam Creatoris esse Christum ejus, concedas necesse est eos, qui Patrem non cognoverint, nec Filium agnoscere potuisse per ejusdem substantiæ conditionem, cujus plenitudo intellecta non est; multo magis portio, certe qua plenitudinis consors (Tertul. lib. 3, advers. Marcion. cap. 6).
Denique, ubi generationem Filii Dei cum sole ejusque radio componit, sic adhuc loquitur: Nam et Deus spiritus; et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa: sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur (Idem, Apologet. cap. 21, pag. 399). Petavius itaque ex his omnibus concludit Filium Dei, juxta Tertulliani mentem, non totam substantiam divinam possidere, sed ejus duntaxat portionem, ac proinde non eamdem esse Patris æterni ac Filii ejus substantiam, et naturam.
Verum si res ita se habeat, certe Tertullianus sibi ineptissime contradixit. Vidimus enim in superioribus articulis quam sæpe, quam constanter, quam diserte asseveret unam plane, indivisam, et eamdem esse in Patre et Filio substantiam. At si Filius portionem, sive partem tantum illius habeat, ea utique non eadem in illo atque in Patre, sed sicuti pars a toto divisa est (Supr. hoc cap. art. 1). Contra vero Tertullianus, uti vidimus, in alio adversus Marcionem libro hæc litteris de illo mandavit: Non minori se tradidit omnia Creator (Idem, lib. 4, advers. Marcion. cap. 25). Atqui si Filius unam duntaxat divinæ substantiæ portionem a Patre accepit, alia, qua privatur, procul dubio minor est. Numquid ergo Tertullianus Filium Dei Patre suo minorem esse, asseruit et negavit? Quis hoc credat?
Quid vero, quod in illo qui nobis objicitur, adversus Marcionem loco, Filius dicitur quidem substantiæ divinæ portio, sed ibi continuo adjicitur, certe qua plenitudinis consors. Atqui si ille substantiæ divinæ, quæ simplicissima est, atque in eo et Patre, ut dictum ab eodem Tertulliano sæpius animadvertimus, non separatur, consors, socius, et particeps est, eam utique totam possidet.
Præterea si divinæ substantiæ portio, sive pars tantum aliqua sit in Filio, ipse Pater eam integram non habet. Pars enim illius erit in Filio, et a Patre distracta. In his ergo verbis: Pater tota substantia est, Filius vero portio, evidens plane repugnantia deprehendetur. Unius quippe rei, ac potissimum simplicissimæ totum in uno, et pars in altero esse nequeunt. Cum nullus itaque tam absurdæ contradictionis Tertullianum convincere possit, quid restat, nisi ut dicamus illum portionis nomine non intellexisse partem aliquam divinæ substantiæ, quam ille nec dividi, nec separari posse constantissime asseveravit.
Quo ergo, inquiet aliquis, sensu nomen portio ab eo sumitur? Nobis quidem haud reluctantibus probabitur eodem significatu accipi, atque partitio, seu participatio, et communicatio divinæ substantiæ, quam Pater in Filium derivavit. Nam Filius hoc ipso, qui nobis objicitur, adversus Praxeam loco dicitur derivatio totius et portio quæ quidem verba ibi synonyma videntur. Ea autem derivatio vocatur portio, seu partitio; quia Pater totam suam substantiam cum Filio ita communicavit, ut ab illo tamen persona sua sit distinctus. Cum enim Filii Patrisque personæ a se invicem distinguantur, suamque Filius a Patre cum tota eadem substantia divina acceperit, hinc portio, seu derivatio illius appellatur.
At hunc esse verum Tertulliani sensum colligi potest ex alia ejus adversus eumdem Praxeam argumentatione. Iste siquidem hæreticus, et alii, qui stulte opinati sunt eumdem esse Patrem et Filium, contendebant his Lucæ Evangelistæ verbis: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te, idem omnino significari ac si dixisset: Filius Dei Deus est, et virtus Altissimi altissimus est (Luc, cap. I, V\ 25). Tertullianus vero hanc hæreticam interpretationem sic impugnat: Si hic, inquit, esset Evangelistæ sensus, scripsisset utique: Deus superveniet, et Altissimus obumbrabit te (Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 26). Atqui non ita scripsit, sed virtus Dei, non directo, id est, nominativo casu Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quæ cessura erat in Filii nomen. Dixit itaque his verbis, spiritus et virtus Dei, intelligi portionem, quia nomen Dei non nominativo, sed genitivo casu acceptum significat portionem, sive generationem, et derivationem Filii a Patre suo. Nam ea derivatione seu generatione, etsi omnem divinam substantiam acceperit, non eadem nihilominus est illius ac Patris persona. Quamobrem inceptum sermonem sic Auctor noster prosequitur: Sicut ergo sermo Dei non est ipse cujus est, videlice Patris; ita nec Spiritus, etsi Deus dictus est, non tamen ipse est, cujus dictus... Et ideo Spiritus Dei Deus, et Sermo Dei Deus; quia ex Deo, non tamen ipse, ex quo est. Quod si Deus Dei, tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus; quia ex ipsius substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius.
Audisne quomodo Dei Filius et sermo ibi aperte negetur esse Deus Dei, sed verus dicatur, sicut ejus Pater, Deus? Quamvis autem verus sit Deus, et eadem illius ac Patris substantia; quia tamen ex illius cogitatione et intellectione prodiit et genitus est, ab illo persona distinguitur. Hac autem generatione dicitur totius derivatio et portio, sive partitio et communicatio, sed qua, ut ille ait, plenitudinis consors est, id est, totam et eamdem habet Patris, a quo ortus est, substantiam et divinitatem.
Neque eos audiendos censemus, qui urgebunt: Is si sit Tertulliani sensus, ab eo nomen portio accipi impropria omnino, ac plane inusitata locutione. Suos enim Tertullianus libros barbaris, impropriis et inusitatis, uti nemo nescit et sæpius observavimus, verbis ac nominibus aspersit. Nam ut plurima, in omnibus ejus libris passim obvia, nunc prætermittantur, nonne in hoc ipso, de quo disputamus, Apologetico, quem ad ethnicos antistites direxit, magis quam in aliis, latine, polite et emendate loqui debebat?