Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/437

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
841
842
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0841A At plures tamen in eo jam notavimus, et adhuc notabimus barbarismos, modosque loquendi improprios et insuetos. Nomen autem portio, eo quo notavimus sensu ideo adhibuit, ut Praxeam efficacius refelleret, qui effutiebat Filium persona nequaquam a Patre distingui.


Articulus VII. Solvuntur alia argumenta, quibus objicitur Tertullianum negasse Filii Dei divinitatem; quia dixit illum minorem Patre, huncque visibilem, et illum invisibilem.

Aliud denegatæ a Tertulliano, aut labefactatæ supremæ Filii Dei divinitatis argumentum peti posse putant ex his illius verbis: Pater tota substantia est, 0841B Filius vero derivatio totius, et portio, sicut ipse profitetur: Pater major me est. A quo et minoratus canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic Pater alius a Filio, dum Filio major (Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 9). Nonne ergo, inquiunt, ille ibi aperte significat in Patre, majore Filio, totam esse Divinitatis substantiam, et aliquam tantum portionem in Filio, qui idcirco illo minor est? Itane vero ille dixit Filium esse minorem Patre, quem, ut antea ostendimus, asseruit Patri esse parem, ei pariari, æquari, jungi, nec illo esse minorem, quia ipse dixerat: Ego et Pater unum sumus? (supr. hoc cap. art. 1). Nonne ante objecta nobis verba ab eo dictum egimus: Et nunquam separatus a Patre, aut alius a Patre; quia: Ego et Pater unum sumus. Hæc erit probola 0841C veritatis, custos veritatis, qua prolatum dicimus Filium a Patre, sed non separatum? (Libr. cit. cap. 8). Numquid ergo putidæ, et nulli unquam condonandæ contradictionis condemnandus est? Numquid a sensu animus ejus adeo unquam alienatus est, ut Filium dixerit Patre suo minorem et non minorem, parem et non parem, unum cum illo et non unum, nisi sub diversa ratione? Et certe satis a nobis probatum est quam diserte ille docuerit unam esse in Patre et Filio simplicissimam naturam ac substantiam, quæ nec separari nec dividi potest. Sed quia Praxeas inde inferre conabatur eamdem quoque esse illorum personam, hinc Auctor noster ostendit eos non natura quidem, sed persona distingui, quia Filius a Patre suo prolatus ac genitus est. Quamobrem 0841D post illa ipsa, quæ nobis objiciuntur, verba continenter adjecit: Sic et Pater alius a Filio, dum Filio major, dum alius qui generat, alius qui generatur; dum alius qui mittit, alius qui mittitur; dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo enim, inquit, Patrem, et alium advocatum mittet vobis, Spiritum veritatis. Sic alium a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium Filium; ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut nos secundum in Filio, propter œconomiæ observationem (Ibid. cap. 9).

Duas autem ibi reddit rationes cur Pater major, et 0842A Filius minor dicatur. Prima est, quia Pater Filium misit, et Filius mittitur a Patre. At id spectare videtur humanam Filii naturam, qua illum Patre suo minorem esse nemo diffitetur. Secunda est, quia Filius a Patre suo generatur, et divinam sua naturam accepit. Atqui hac generatione secundum a Patre habet gradum et ordinem, quo quidem dici potest illo minor, sed tantum, uti ait Tertullianus, propter œconomiæ observationem, ita ut non divisio, sed dispositio significetur. Atque ita, et duplici illa ratione Filius ab eo dici potuit minor Patre, et alius ab illo, utpote qui ab ipso genitus fuit.

Neque nobis, quæso, reponas hanc explicationem non esse orthodoxam. Antiqui enim Patres Ecclesiæ hoc ipso sensu, etiam post concilium Nicænum, illa 0842B Christi verba: Pater major me est, interpretati sunt. Hilarius siquidem, acerrimus, si quis unquam, catholicæ doctrinæ defensor, hæc minime hæsitans scripsit: Est Pater major Filio, sed ut Pater Filio, generatione non genere. Filius enim est, et ex eo exivit (Hilar. in Tract. in psal. 118, § 17). Scimus quidem eadem Johannis verba ab illo alibi (Idem lib. 9. de Trin. § 51), et ab aliis quoque de assumpta ab ipso Dei Filio humana natura explicari. Sed nobis sufficit ea etiam ab Hilario pluribusque aliis Nicæna synodo posterioribus, ut alibi annotavimus, de divina intelligi ipsiusmet Filii Dei generatione, qua ordine secundus a Patre suo est (Not. in lib. 2. Ambros. de Fide). Constat quippe nihil inde inferri posse contra Tertullianum nostrum, qui quidem, cum sibi ipsi 0842C non contradixerit, illa evangelistæ verba hoc catholico sensu accepisse haud immerito videtur. Et certe eo magis illa sic interpretari potuit, quo insulsas Arianorum cavillationes minus prævidere poterat, et efficacius insulsum refellebat Praxeæ errorem.

Contra tamen nobis rursus objiciunt Tertullianum in suis adversus Marcionem libris negasse eamdem esse Patris æterni et Filii substantiam (Petav. tom. 2. Theolog. dogmat. lib. 1. cap. 5). Ibi siquidem docet Filium esse factum, ac visibilem, Patrem vero, nec visibilem, nec factum. Diversam igitur illorum substantiam esse putavit. Ad id autem probandum hæc nobis objectant illius verba: Profitemur Christum semper egisse in Dei Patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum Patriarchis et 0842D Prophetis, Filium creatoris, Sermonem ejus, quem ex semetipso proferendo Filium fecit, et exinde omni dispositioni suæ voluntatique præfecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in hæc quoque dispositus est a Patre, quæ ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est, qui descendit; ille est, qui interrogat; ille est, qui jurat. Cæterum Patrem nemini visum etiam commune testabitur Evangelium... Patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat Deus, qui videbatur Filius Dei (Tertull., lib. 2, advers. Marcion. cap. 27).

Sed animadvertendum est Tertullianum ibi disputare contra Marcionem, qui, ut ille ibidem ait, perperam