S. Victoris Papæ Romani anno II. et Severi IV. Tertullianus jam Christianus quibus se occupationibus totum dediderit, scripta ejus, de quibus postea, plus satis suo confirmant testimonio. Ex quibus imprimis constat ita versatum fuisse in sacrarum lectione litterarum, ita memoriæ omnia et singula scripturarum loca commendasse, ut vel unica periodo subinde complura complexus sit; sicuti ex Scripturarum Indice nostro, collatione cum Auctore facta, facile est deprehendere. In illis autem citandis editionem sequitur ubique 70. Interpr. quod ad Vetus Instrumentum attinet, quod per Esdram (vel ipso teste) constat restauratum (L. de Hab. mul. c. 3. Apolog. c. 18), idque non in Pentateucho Moysi duntaxat, aliisque libris historicis, sed et in Prophetarum vaticiniis: Quos enim (inquit) diximus prædicatores, Prophetæ de officio præfandi dicuntur. Voces eorum, itemque virtutes, quas ad fidem Divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istæ nunc latent. Ptolemæorum eruditiss. (quem Philadelphum supernominant) et omnis litteraturæ sagacissimus, quum studio Bibliothec. Pisistratum (ut opinor) æmularetur; inter cætera memoriarum, quibus aut vetustas, aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, eæ suggestu Demetrii Phalerii Grammaticorum tunc probatissimi, cui præfecturam mandaverat, libros a Judæis quoque postulavit, proprias scilicet atque vernaculas Litteras, quas soli habebant. Ex ipsis enim et ad ipsos semper Prophetæ peroraverant, scilicet ad domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebræi retro, qui nunc Judæi. Igitur et litteræ Hebrææ, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemæo a Judæis subscriptum est, Septuaginta duobus Interpr. indultis; quos Menedemus quoque philosophus, Providentiæ vindex de sententiæ communione suspexit. Affirmavit hæc vobis etiam Aristæas. Ita in Græcum stylum ex aperto monumenta reliquit. Hodie apud Serapæum Ptolemæi Bibliothecæ cum ipsis Hebraicis Litteris exhibentur. Quæ paulo prolixius citavimus, adversus eos qui auctoritatem 70. Interp. elevare non verentur. In Novo vero Testamento non tam Latinis Translatis, quam Græcis veteribus codicibus usum Auctorem, Græce doctissimum, ex versione ejus peculiari, ab aliis omnibus multum subinde diversa, manifestum fit; quam adeo discrepantiam in gratiam Professorum sacrarum Litterarum ubique annotavimus. Quam jam olim etiam indicavit B. Ambr. sive quisquis Auctor est Comment. in Epist. Pauli ad c. 5. Rom. «Constat (inquit) quosdam Latinos olim de veteribus Græcis translatis codicibus, quos incorruptos simplicitas temporum servavit et probat. Postquam autem discordia animis dissidentibus et hæreticis perturbantibus torquere quæstiones cœperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum, ut hoc contineretur in litteris, quod homini videretur. Unde et ipsi Græci diversos codices habent. Illud autem verum arbitror, quando et ratio, et historia, et auctoritas observabatur. Nam hodie quæ in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, Tertulliano, Victorino, et Cypriano.» Hactenus ille. At qui versabatur præterea noctu diuque Auctor noster in perscrutandis non modo quos supra adduximus Apologiarum pro fide Christiana Auctoribus, sed et aliis haud dubie Scriptoribus Ecclesiast. præter Apollonium Senatorem et B. Victorem Græcis omnibus; Philonem dico, Josephum (quem vocat Antiquitatum Judaicarum vernaculum vindicem) (Apolog. c. 19. l. de Præsc. adv. hæret. c. 32. l. adv. Valeut. c. 5. carm. adv. Marc. c. 9. l. de Præsc. adv. hær. c. 38. t. I. Apolog. c. 35.), Appionem et Hegesippum, Judæos, Clementem Romanum, ac S. Polycarpum (quorum illum Romanorum a Petro, hunc a Joanne Smyrneorum Episcopos ordinatos agnoscit), S. Ignatium Antiochenum, S. Dionysium Areopag. Galliarum, Papiam Hierapolitanum Episcopos; Agrippam Castorem, Dionysium Corinthiorum, Plinitum ac Philippum Cretenses Episcopos; Musanum, Modestum, Panthenum Alexandrinum, Rhodonem Asianum, Serapionem et Proculum quemdam, quem vocat eloquentiæ Christianæ dignitatem, de quo postea latius; Sextum denique Appionem, Candidum, Arabianum, Maximum, et Heraclitum. Quibus adjicio primos illos cæteros. Pont. Rom. in Petri cathedra successores, quorum extant Decretales, quorumque cum Lino et Cleto Auctor meminit, Anacletum, Evaristum, Alexandrum, Sixtum, Telesphorum, Hyginum, Pium, Anicetum, Soterem item (quem, quod occasio sese non offerret, prætermisit) et Eleutherum, quem Benedictum nuncupat. Quos omnes Græce scripsisse, ex eodem stylo Latino, qui interpretis ejusdem videtur, censeo; ut pote, qui melius Græce noverint, sicut etiam S. Iren. quam Latine. Quo fit, ut (vel Rhenano annotante) nemo mirari debeat Græcam Auctoris loquendi consuetudinem, quum etiam si qui in Latinam linguam translati essent, mallet ex fontibus bibere (quod aiunt) quam ex lacunis. Atqui hoc primum anno quidam scribunt Idib. Maii die Natalitio Imperii a Severo Imp. appellatum Cæsarem Aug. filium ejus Antoninum apud Viminatium, priusquam in bellum contra Albinum proficisceretur. Verumtamen etiam ab initio Augustum olim fuisse nuncupatum,
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/44
Appearance