At observandum est Tertullianum his verbis respondisse Praxeæ hæretico, Catholicis objicienti Deum, cui nihil impossibile est, potuisse se ipsum et Patrem et Filium simul facere. Lubenter autem ille fatetur omnia quidem a Deo posse fieri; sed non omnia, quæ potuit, ab illo esse facta. Debebat igitur Praxeas evidenter demonstrare Patrem revera se ipsum fecisse tam Patrem quam Filium, sive non alium esse Filium, quam ipsum Patrem. Contra vero Tertullianus eo securius affirmat id a Praxea non posse unquam probari, quo facilius varia congerit Scripturæ testimonia, quibus, inquit, apud nos distincte Pater et Filius demonstrantur, distincte, inquam, non divise (ibid. cap. 21); quandoquidem Filius Dei, sicut toties diximus, a Patre prodivit, atque idcirco ab eo est quidem distinctus, sed non divisus et separatus; quia eadem est utriusque substantia. Tum dehinc Scripturæ ejusdem auctoritate ostendit tres esse Trinitatis personas unitate simplici connexas. At ibi ea protulit verba, quæ nobis objiciuntur, ac posthæc concludit omnia facta esse per Dei sermonem, sive per Filium Dei, qui et ipse Deus est. Quia ergo Dei sermo est, idcirco ab eo distinguitur, et alius dicitur personæ, inquit, non substantiæ nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Quomodo autem una est illius et Patris substantia et unus cum eo Deus, nisi ab æterno, sicut Pater fuerit? Cum igitur dixit Filium Dei ante mundi exordium non apparuisse, haud obscure significat illum tunc nulli creaturæ fuisse cognitum. Ubi vero, uti ille ibidem ait, primo dictum est, Fiat lux, tunc statim lux facta est, et apparuit lux vera, sive Sermo Dei, non quidem, quia tum primum, nec antea exstitit, qui ab æterno genitus fuerat; sed quia tunc hominibus cœpit apparere, qui est lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. At tantum abest ut hæc Tertulliani nostri responsio Petavio aliisque faveat, quin potius totam funditus evertat eorum argumentationem.
Scimus quidem illius verba alium in sensum a Bullo detorqueri. Ea enim valde obscura esse confitetur, sed quæ tamen suspicatur de Filii apparitione sic esse intelligenda: Filius Dei, ait ille, quatenus est æterna Ratio et Sophia, tunc in primis apparere incœpit, quando Deus inconditam et confusam rerum materiem sapientia sua disponere, ordinare, et exornare aggressus est. At ex confusa, nec ordinata rerum congerie, quæ chaos vocatur, nondum eluxerat Dei Sapientia et Sophia. Tum vero clarissime emicuit, quando lux primigenia, tanquam imago Filii Dei, qui æternæ lucis splendor est, materiam illustravit, resque singulas sua vestivit specie, suoque ornatu. Sed huic interpretationi illud repugnare videtur, quod non minus ex ordinatæ et confusæ materiei, quam ex lucis primigeniæ creatione emicat Dei sermo et Filius, per quem et lux quælibet, et cætera omnia creata sunt. Si quis tamen recte probaverit veram esse hanc, quam Bullus affert, verborum Tertulliani explicationem, huic non admodum reluctabimur, modo inde etiam colligi possit a Tertulliano agnosci æternum lucis, sive filii Dei splendorem æternamque generationem ab ipso tam constanter, uti vidimus, assertam ac propugnatam.
Articulus IX. Solvitur aliud argumentum, inde petitum, quod Tertullianus dixisse videtur fuisse tempus, quo Filius Dei non erat.
Alia Petavius argumentatione, ex Tertulliani contra Hermogenem libro deducta, probari adhuc posse opinatur illi incompertam penitus fuisse Filii Dei æternitatem. Africanus siquidem Auctor noster disertissime, uti Petavio videtur, pronuntiat tempus fuisse, quo Filius Dei non erat. Purum autem putumque illud Arii, et sectatorum ejus commentum putat eruditus ille vir a Tertulliano asseri, ubi Hermogenis, qui materiam Deo coæternam esse garriebat, argumenta diluit. Materiæ enimvero æternitatem hæreticus ille homo demonstrare eo nitebatur, quod Deus nunquam non Dominus fuerit. At Dominus, inquiebat, semper esse non potuit, nisi materiæ, cujus semper dominus haberetur. Sed hoc Hermogenis argumentum refellit Tertullianus, negatque Deum semper fuisse Dominum (Tertull. lib. adv. Hermog. cap. 3): Deus, enim, uti ait, substantiæ ipsius nomen, id est, Divinitatis; Dominus vero non substantiæ, sed potestatis. Dominus ergo tantum fuit, ex quo ea esse cœperunt, quæ Deus in potestate habuit. Tum deinde sic prosequitur: Quia et pater Deus est, et judex Deus est, non ideo tamen pater et judex semper, quia Deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem dominum faceret: sic et dominus non ante ea, quorum dominus existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per filium, sicut judex per delictum; ita et dominus per ea, quæ sibi servitura fecisset. Unde concludit Petavius a Tertulliano clare ac perspicue definiri fuisse tempus, quo Filius Dei non erat.
Neque respondendum est Tertullianum non de Dei, sed quolibet hominum filio loqui. Nam ubi de Dei Sophia, sive ipso Dei Filio, disserit, ibi de illo citat et interpretatur hæc Proverbiorum verba (Proverb. VIII. t. 22. et seqq.): Dominus condidit me initio viarum suarum: in opera sua ante sæcula fundavit me... Prior autem abysso genita sum. Sic autem ille inde argumentatur (Tertull. lib. adv. Hermog. cap. 18): Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam Dei natam et conditam prædicari, ne quid innatum et inconditum præter solum Deum crederemus. Si enim intra Dominum quod ex ipso, et in ipso fuit, sine initio non fuit, Sophia scilicet ipsius, exinde nata et condita; ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari; multo magis non capit sine initio quidquam fuisse, quod extra Dominum fuerit. Ibi sane Tertullianus, inquient, palam asseverat Sophiam sive Dei Filium non fuisse sine initio, illudque accepisse; ac