Sophiam tunc natam ac conditam, quando cœpit ad opera mundi disponenda in sensu Dei agitari.
Totam autem hanc argumentationem, et integra Auctoris nostri verba retulimus, ne ullus nos aliquid aut dissimulasse aut prætermisisse causetur. Neque etiam dissimulabimus hæc Tertulliani loca adeo obscura et difficilia quibusdam videri, ut argumentationi ex iis ductæ nihil aliud respondendum censuerint, nisi his Hieronymi verbis, quibus Helvidio, ejusdem Tertulliani alia de causa auctoritatem proferenti respondet Hieronymus (lib. adv. Helvid.): Et de Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiæ hominem non fuisse, id est, in varios hæreticorum errores prolapsum. Sed hoc responso difficultatis nodus secatur, non solvitur. Nam Tertullianus hunc librum scripsit adhuc catholicus et Ecclesiæ homo. Deinde vero, etiamsi in varios errores inciderit, atque, ut Hilarii verbis utamur, quanquam error hominis detraxit scriptis probabilibus auctoritatem (Hilar. Comment. in Matth. cap. V), nos tamen supra ostendimus Catholicum de divina et æterna Filii Dei generatione dogma ab illo, sive orthodoxo, sive hæretico constanter assertum ac vindicatum.
Vero itaque similior fortassis videbitur aliorum responsio, qui dicunt Tertullianum, acerrimi ingenii virum, haud insolito disputantium more in maxima de materiæ æternitate cum Hermogene hæretico contentione, paulo ultra, quam par erat, abreptum fuisse (Bull. defens. fid. Nicæ., sect. 3, cap. 10, n. 4). Nemini enim, vel mediocriter in legendis ejus libris versato, incompertum esse potest illum ad stabiliendam aliquam propositionem undique argumenta colligere, ac ea etiam quæ non magni erant momenti. Non ergo, inquiunt, ex citatis hujus libri verbis judicandum est, quid ille de æterna Filii Dei generatione senserit; sed ex aliis, ubi sedato pacatoque animo suam, uti vidimus, et totius Ecclesiæ de suprema Filii Dei divinitate et æternitate doctrinam explicavit.
Sed accuratius, si lubet, expendamus utrum ille veræ et a se stabilitæ doctrinæ limites in objectis locis reipsa sit transgressus. In priore autem dixit Deum non semper fuisse dominum, sicut nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Atqui ibi quæstio non de patre et judice; sed tantum de domino erat. Exempla igitur sunt, quæ ad confutandum Hermogenem adhibet. Cujuslibet autem, sive creati sive increati patris et judicis, exempla ad ejus propositum pariter conducebant.
Esto tamen, et concedamus, si lubet, illum de vero Deo Patre ejusque Filio loqui, numquid inficias ire potuit illum suo Patri esse coæternum? Nonne satis superque probatum est quam præclare ac sæpe prædicaverit sermonem seu Filium Dei, qui Patris sui ratio est, semper in illo fuisse, nec unquam ab eo separatum, ac proinde esse æternum? Quamobrem ubi dicit tempus fuisse; quo ille non erat, ibi procul dubio negare noluit ejus æternitatem, quam sæpius alibi asseruit ac tutatus est.
Quis ergo, inquies, verborum ejus sensus, quibus eam tam aperte inficiari videtur? Nobis facile quidem persuadebis nihil aliud sibi voluisse, quam aliis supra explicatis, quibus dixerat tunc perfectam fuisse illius nativitatem, quando Deus ad mundum creandum aggressus est. Tametsi enim antea et ex æterno, uti ostendimus, hic Filius Dei genitus fuerit; nondum tamen ex æterni Patris sinu, seu intellectu, tanquam ex ejus matrice, vulva et corde excesserat. Ante res igitur creatas nec Filius esse, nec Patrem habere cognoscebatur? Cum autem Pater illum extra se emisit, tunc ejus generationem, et illum revera Filium Dei esse, homines agnoscere cœperunt. Tertullianus itaque ut frivolam Hermogenis ex voce Domini sumptam argumentationem efficacius everteret, dici posse arbitratus est fuisse tempus, quo nec Deum esse patrem, nec ejus Filium homines agnoscebant; quia hujus generatio et nativitas ipsis comperta et agnita non fuerat. Ast ubi eam agnoverunt, tunc, sicuti dictum ab eo vidimus, hæc generatio perfecta fuit. De hac igitur perfecta, eo, quo notavimus, sensu generatione loqui videtur.
At hanc revera esse illius mentem confici potest ex citatis ipsiusmet adversus Hermogenem verbis: Sophia ipsius, inquit, exinde nata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari (Tertullian. lib. advers. Hermogen. cap. 18); quia hæc ipsa Sophia, quæ, illo, ut diximus, fatente, in Deo patre semper fuit, hominibus ex ipso nata apparuit, ac manifesta ipsis facta est. Non enim dixit eam tum primum ortam ac genitam. Nam hoc ipso loco, quo Hermogenis argutias explodit, illam ab æterno ortam fuisse disertissime prædicat: Si necessaria est, inquit, Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos æstimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam suam scilicet. Hæc denique sola cognovit sensum Domini. Quis enim scit quæ sunt Dei, et quæ in ipso, nisi spiritus qui in ipso? Sophia autem spiritus. Unde ille concludit: Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam, et compositam, et decoram, quali Deus potuit egisse, sui magis quam alieni egens? At quis non intelligit ibi a Tertulliano asseri Sophiam Dei, ab omni æternitate fuisse a Patre suo genitam, quæ spiritus tantum est, ac Dei Patris consiliarius, quæ ab eo non statu, id est, ut supra notavimus, substantia est diversa, sed propria, ac semper insita fuit, et qua sola, nec ulla alia re, ad mundi creationem egebat, si tamen Deus aliquo unquam eguisse dici possit?
His porro ita stabilitis, Hermogeni Deum materia indiguisse, atque adeo ipsi esse coæternam effutienti respondet: Idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam prædicari, ne quid innatum et inconditum præter solum Deum crederemus (Ibid.). Dicit itaque Sophiam, seu Sermonem et Filium Dei, aliquando natam prædicari,