et agitari cœpisse juxta citatum ab illo prophetæ dictum, Eructavit sermonem optimum: Atque ita natus, inquit, Sermo Dei, qui et ejus Sophia est; quia ex sinu Patris sui, in quo ab æterno genitus latuerat, tuno exivit, et excessit, atque ita, ut diximus, perfecta fuit ejus nativitas; quia tum, nec antea hominibus patefacta et demonstrata est. Quemadmodum autem hæc ipsa Filii Dei generatio, ita etiam divini ejus Patris dominatio, imo et paternitas, a creaturis rationis compotibus cœpit mundi primordio agnosci, et Deus sicut Patris, ita et Domini appellari nominibus. Porro autem hanc esse Tertulliani mentem, inde conficitur, quod ibi disputet adversus Hermogenem, qui contendebat Deum ab æterno non esse Dominum, nisi habuerit extra se materiam, cujus revera dominus fuerit. Cæterum, quamvis Tertullianus ab omni argumentationis hujus difficultate sese penitus non extricaverit; nemo tamen inde concludere merito potest ab illo negatam fuisse Filii Dei æternitatem, ac divinam naturam. Quis enim nescit intellectu difficillima quædam documenta a pluribus haud dubitanter asseri, qui omnes quibus implicantur difficultatum nodos penitus solvere non possunt? At evidentissime ostendimus quam constanter, quam diserte, et sine ullis verborum ambagibus Tertullianus asseruit ac vindicavit Filii Dei æternitatem divinamque ejus naturam. Sed illam adhuc alibi non minus perspicue prædicat, quemadmodum in sequenti capite videbimus.
Caput IX. De Christo Deo et homine.
Articulus Primus. De humano Christi ex virgine ortu, a sacris prophetis prænuntiato: cur dicitur homo Deo mixtus: ejus in terras adventum non posse rejici a gentilibus, qui ad destruendam illius veritatem quædam similia finxerant.
Satis abunde, nisi plane fallimur, a nobis demonstratum est quam vera orthodoxaque fuerit Tertulliani de suprema Verbi, sive Sermonis et Filii Dei divinitate, sententia ac doctrina. Sed his lucis adhuc aliquid afferre ea possunt, quæ ille de eodem Dei Filio humana carne induto tradidit. Gentilibus autem breviter, huncque in modum explicat quid de illo Christiani sentirent: Iste Dei radius, id est, Filius Dei, qui ex Patris sui sinu tanquam radius ex Sole prodiit, ut retro semper prædicabatur ab antiquis, nimirum prophetis, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur homo Deo mixtus (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 399). Sed hæc alio in libro clarioribus hisce verbis exposuit: Itaque utriusque substantiæ census hominem et Deum exhibuit; hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde præfortem; hinc morientem, inde viventem. Quæ proprietas conditionum divinæ et humanæ æqua utique naturæ utriusque veritate dispuncta est, eadem fide spiritus et carnis; virtutes spiritum Dei, passiones carnem hominis probaverunt (Idem, lib. de Carne Christi cap. 5). Lucelenter igitur docet perfectam omnino fuisse in Christo divinam humanamque naturam. Nec minus aperte declarat duas illas Christi naturas confusas non fuisse, sed a se invicem ita distinctas, ut penitus diversæ sint earum proprietates.
In Apologetico itaque cum ab eo dictum est: Nascitur homo Deo mixtus (loc. supr. cit.), ibi procul dubio non significat duas ejus naturas, uti postea Eutychiani somniaverunt, fuisse permixtas et confusas, sed sic sibi, sicut alibi patefecimus, copulatas et conjunctas, ut Christus et verus Deus, et verus homo sit (Dissert. in Lactant. cap. 17, art. 3).
Non communi autem hominum more illum hominem factum esse docet; sed delapsus, inquit, in virginem, quæ sine ullius viri opera illum genuit (Apologet. loc. cit.). Verum quia hoc creditu difficillimum, vel ab ethnicis irrideri poterat, Tertullianus consulto sane cunctos admonet illud a sacris prænuntiatum fuisse prophetis, quorum auctoritas a nemine, ut supra diximus, potest infirmari. Quapropter ille paulo ante dixerat: (Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam, gratiam Judæorum Christianis transmissam, venturus a Deo prænuntiabatur Christus ille Filius Dei). Hujus igitur gratiæ disciplinæque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur; non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine, aut de patris semine,.... Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat (Ibid.). Omnia hæc totidem verba in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus ad Rigaltium usque exhibentur. Sed Rigaltio, quem alii postea secuti sunt, primam hujus loci phrasim, uncinis inclusam, penitus resecare placuit. Nullam tamen amputationis illius reddidit rationem, imo ne minimum quidem verbum. At tametsi hæc phrasis inutilis prorsus, et textui Tertulliani omnino præpostere inserta ipsi visa sit; lector tamen hujus additamenti saltem admonendus erat.
Cæterum, nulli obscura esse potest sententia Tertulliani, qui manifestissime pronuntiat Filium Dei delapsum esse in virginem, ex qua humanum corpus accepit. Virginem autem dixit, quia hic Dei Filius, nullam, inquit, de impudicitia matrem habet; etiam quam videtur habere, non nupserat. At si ulla absque impudicitiæ labe, et maritali consortio mater facta est, certe Christum salva virginitatis suæ integritate genuit. Sed qua ratione, inquiet aliquis, dici potuit: Non nupserat? Nonne plerique omnes illam Josepho nuptam revera fuisse asseverant? Respondent aliqui hoc verbo non nupserat, nihil aliud significari, nisi Mariam virum non cognovisse. Nam et ipsa angelo respondit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognosco? (Luc. cap. 1, v. 34). Sed his probandum erat a quibus verbum nubo hoc sensu accipiatur. Nonnullis vero hæc, quam Hieronymi esse putant, probatur opinio Mariam quando concepit Christum.