Dei annuntiabatur non quidem ita genitus, ut erubescat in Filii nomine, aut de Patris semine; non de sororis incesto, non de stupro filiæ, aut conjugis alienæ Deum patrem passus est squammatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, in auro conversum. Danaidis Jovis ista sunt nomina vestra (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 396). Atque ita hæc leguntur in nostris codicibus manuscriptis, et editis vetustioribus, nisi quod in his punctum post nomen Danaidis posuere, et aurum pro auro. At Rigaltius illud Danaidis nomen abstulit propria, uti liquet, auctoritate, et contra omnium codicum manuscriptorum et editorum fidem. De his porro Jovis ad virgines et mulieres constuprandas conversionibus a nobis dictum est in superioribus nostris, ac præsertim in Arnobii libros dissertationibus (Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 4).
Articulus II. Eumdem Christi in terras adventum non posse negari a Judæis, nisi cæca obstinatione mulctatis.
Postquam Tertullianus adversus gentiles, eo, quem explicuimus, modo disputavit, tum continuo illa vera esse probat, quæ Christiani contra Judæos de Christi Domini adventu docebant. Sic quippe prosequitur: Sciebant et Judæi venturum esse Christum, scilicet quibus prophetæ loquebantur. Nam et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim ejus adventibus significatis, primo, qui jam expunctus, sive exactus, et confectus, est in humilitate conditionis humanæ; secundo, qui concludendo sæculo imminet in sublimitate divinitatis exertæ, id est, conspicuæ et manifestæ, primum non intelligendo, secundum quem manifestius prædicatum sperant, unum existimaverunt (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 400). De hoc autem Tertulliani fonte Cyprianus more suo potavit; atque suos sic transtulit in usus: Sciebant et Judæi Christum esse venturum. Nam hic illis semper prophetis admonentibus annuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno qui in exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui passione præcessit occultus, unum tantum credunt, qui erit in potestate manifestus (Cyprian. de Idolor. vanit.).
Uterque igitur fatetur verum fuisse Christi, assumpta hominis carne, adventum. Etenim ab veteribus sacrisque prophetis tam aperte, sicuti paulo ante monuimus, prænuntiatus est, ut Judæi illum ignorare non potuerint. Verum quia Christus in humanæ conditionis humilitate mortalem vitam egit, hunc Judæi verum Messiam esse præfracte negaverunt, ac superbia inflati exspectant alterum, qui in fine mundi cum tota divinæ majestatis gloria venturus est. Sed alibi ostendimus voluntarium fuisse hunc Judæorum errorem, qui non solum a Tertulliano nostro, et Cypriano, verum etiam a Lactantio funditus evertitur (Dissertat. in Lactant, cap. 17, art. 5).
Tanti autem Judæorum erroris, tantæque cæcitatis causa, inquit Tertullianus, eorum fuit delictum, quemadmodum Isaias prædixerat. Sed ipsemet Auctor noster adhuc audiendus est: Ne enim intelligerent pristinum Christi adventum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum: mulctatos se sapientia et intelligentia, et oculorum et aurium fruge (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 400). Cyprianus vero sic rursum ejus pressit vestigia: Quod autem hoc Judæorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiæ et intelligentiæ cæcitate mulctati; ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent (Cyprian. lib. de Idolor. vanit.).
Ambo autem ad hæc procul dubio collineabant, ac tacito nomine, citabant Isaiæ verba: Dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos claude, ne forte videat oculis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (Isai., cap. 6, v. 9 et 10). Quæ quidem citata invenies non solum in Matthæi Evangelio et Actibus Apostolorum, sed a Joanne etiam Evangelista hunc in modum: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Matth. cap. 1, v. 14, Act. cap. 28, v. 26. Johann. cap. 12, v. 39 et 40). Sed de Judæis intolerabili prorsus obstinationis vitio obcæcatis, quique idcirco credere amplius non potuisse dicuntur, in nostra de Lactantii libris dissertatione jam disputavimus, atque infra articulo tertio aliquid adhuc dicendum (Dissertat. in Lactant. cap. 16, art. 2).
Neque hic stetit indomita et cæca Judæorum pervicacia: sed cum Christus inauditis hactenus miraculis ex æterni sui Patris sinu se venisse unicuique manifestissime patefaceret, hæc illi magicis artibus tribuere ausi sunt. Verum enimvero, quem solummodo, ita pergit Tertullianus, hominem præsumpserant de humilitate, sequebatur uti magum æstimarent de potestate, cum ille verbo dæmonia de hominibus excuteret, cæcos reluminaret, leprosos.... ostendens sese λόγον Dei, id est, verbum illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione faltum (Tertullian. Apologet. cap. 21. p. 400). Ita in Rigaltii editione. In nostris autem codicibus, et antea editis. Ostendens se esse, sive sese Verbum Dei, id est, λόγον, illud; ac post verbum fultum, in eis additum est, eumdem qui verbo omnia et faceret et fecisset. Sed quoniam priore verba a Rigaltio transposita fuerunt, aliquam saltem cur posteriora deleverit, rationem reddere debebat. Numquid autem ea rejecit, vel quia ibi est solœcismus, vel quia inutilia esse arbitratus est? Quid vero si pronomen eumdem ad λόγον referatur? Nonne in Joannis Evangelio legimus, Principium qui et loquor vobis (Joann. cap. 8, v. 25)? Numquid in his minor est, quam in Tertulliani verbis solœcismus? Denique ultima verba, quæ in omnibus nostris codicibus legimus,