tanquam duplici ariete concutit funditusque evertit. Primum enim ostendit extraordinaria illa facta non ab illorum diis, uti putabant, sed perversis dæmonum artibus edita fuisse. Deinde vero eosdem dæmones a Christianis adjuratos, palam confiteri hæc non ab aliis acta esse, quam semetipsis, qui non dii, sed dæmones tantum erant.
Ad primam vero propositionem clarius demonstrandam ille pro certo posuit (Ibid.) quod negare nemo potest, dæmonum substantiam, sicut in superiori articulo vidimus, non solum esse subtilissimam ac tenuissimam, sed vires etiam eorum spiritales, summamque alacritatem, qua uno momento ubique esse, ac singula quæque, et ipsam hominis substantiam pervadere possunt. Itaque cum ita formati sint, eorum, ait Tertullianus, malitia spiritalis a primordio mundi auspicata est in hominis exitium (Ibid.); quando scilicet Evam et Adamum, felicem in terrestri Paradiso vitam agentes decepit. Eadem quoque malitia cæteros homines in errorem, et quælibet scelera, ac potissimum in idololatriam, falsorumque deorum nomine, in sui cultum inducere connituntur.
Ab iis autem, quæ diis suis ethnici tribuebant miracula, ut ordiamur, hæc a dæmonibus facta fuisse auctor noster sic demonstrat. Tantis, inquit, viribus et spiritualibus et invisibilibus instructi, incautos homines quibusdam premunt ægritudinibus, easque depellunt remediis, vel ad miraculum novis, vel etiam contrariis; ut illos sanasse credantur, quos remotis tantum maleficiis, lædere desinunt. Quamobrem illos, et ficta eorum miracula sic irridet: Benefici plane et circa curas valetudinum; lædunt enim primo, dehinc remedia præcipiunt, ad miraculum nova, sive contraria, post quæ desinunt lædere, et curasse creduntur (Ibid. c. 409). Neque his tantum plagis, corpori humano inflictis, et sanatis, in hominum conspirant perniciem, sed sua etiam subtilitate ipsam pervadunt illorum animam, atque sævis libidinibus, amentiis, ac furoribus excitatis, in quodlibet scelus illos inducunt (Ibid.). Nos autem de his nefandis dæmonum artibus alibi disseruimus (Dissert. in Minut. cap. XVIII, art. 2).
Eadem subtilitate dæmones induebant phantasmata, sive effigiem Castorum (Tertullian. ibid.) id est, Castoris et Pollucis, ac sua innata velocitate celebrem Romanorum de Perse Rege victoriam Romæ eodem die annuntiaverunt, quo reportata fuerat. Quod quidem alibi a nobis enarratum est (Dissert. in Minut. cap. 18, art. 2).
Huc quoque spectant pauca quidem, sed quæ pluribus obscura videbuntur hæc Auctoris nostri verba: Et barbam tactu inrufatam (Tertul. ibid.). At ea clarius explicat Suetonius, ubi de origine gentis Oenobarborum disserit: Oenobarbi, inquit, auctorem originis itemque cognominis habent Lucium Domitium, cui rure revertenti juvenes gemini Castor et Pollux augustiore forma ex occursu imperasse traduntur nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat, atque in fidem majestatis, divinæ videlicet, adeo permulsisse malas; ut e nigro rutilum ærique assimilem capillum redderent. Quod insigne mansit, et in posteris ejus, ac magna pars rutila barba fuerunt (Sueton. in vit. Neron. § 1). Et id quidem a Plutarcho confirmatur (Plutarch. in vit. Pauli Aemil. tom. I, p. 268). Inrufatam igitur barbam dixit Tertullianus, quia ex nigro colore in rubrum conversa fuit. At brevitatis causa hanc ille tantummodo subitam miramque barbæ conversionem memorat, qua quidem alia quoque, quæ ethnici venditabant, miracula satis aperte designabantur.
Spiritualibus autem dæmonum ingeniis, viribus, et fallaciis hæc facta esse adseverat (Tertullian. loc. cit.), quemadmodum et navem, uti adhuc ait, cingulo promotam, a Claudia nimirum Vestali virgine, ut alibi jam animadvertimus (Dissert. in Minut. cap. 17, art. 1). Venditabant insuper ethnici, aquam, uti pergit ille (Ibid.), cribro gestatam, a Tuscia nimirum alia vestali itidem virgine: quo quidem, sicut illi autumabant, miraculo illatum sibi violatæ castitatis, aut sicut ait Dionysius Halicarnasseus (Dionys. Halic. lib. II, antiquit. Roman. p. 128, et seqq.), exstincti sacri ignis crimen penitus diluit. Sed de hac, quæcumque sit, historia plura Valerius Maximus, quem consulere poteris, sicuti Plinium, Augustinum, et alios (Val. Max. lib. VIII, c. I. Plin. lib. XXVIII, natur. hist. cap. 2, p. 157. August. lib. X, de Civit. cap. 16, p. 252).
Tertullianus itaque hæc et alia hujusmodi extraordinaria facta, quæ ethnici mirabantur, ideo dæmonum arte et præstigiis edita esse asserit, ut numina lapides, id est, deorum simulacra lapidibus efficta, non falsi dii crederentur, et verus Deus non quæreretur (Tertull. ibid.). In superioribus autem nostris dissertationibus de his abunde disseruimus, manifestumque ibi fecimus qua ratione Arnobius eorum falsitatem demonstrare conetur (Dissertat. in Arnob., c. 18, art. 1 et 2). At Minutius Felix atque Lactantius, Tertullianum secuti, hæc dæmonum, uti diximus, dolis ac fraudibus facta esse ostendunt (Dissertat. in Minut., c. 20, a. 2; Dissertat. in Lactant., cap. 20, art. 7 et cap. 32, art. 4). Quæ vero ipse Tertullianus sibi peculiaria habet, et speciatim retulit, in sequentibus articulis complanare tentabimus.
Articulus IV. Quomodo dæmones futurarum rerum scientiam subripere tentaverint, ac falsorum deorum nomine ambigua quibusdam, ac præsertim Pyrrho et Cræso, oracula dederint.
Præsensio et scientia rerum futurarum magnifica, ait Cicero, quædam res et salutaris, si modo est ulla, quæque proxima ad deorum vim naturæ mortali possit accidere (Cicer., lib. I de Divinat., p. 254). Neque id dæmonibus erat incognitum. Quamobrem hanc scientiam sibi quoquo tandem modo vindicare volerunt. Nam ut apposite omnino Tertullianus noster, Aemulantur, inquit, divinitatem, dum furantur divinationem (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 408). Quin imo si