Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/467

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
901
902
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0901A quam traditis ipsorum placitis explodendam esse censuit: Sic enim et poetæ, ait, et philosophi tribunal apud inferos ponunt (Ibid.). Quod autem sit illud tribunal, hisce, quibus gentiles alloquitur, verbis declaraverat: Ridetis, rideant et illi, dæmones, vobiscum.... Dicant hoc pro tribunali, si forte Minœn et Rhadamantum secundum consensum Platonis et poetarum esse sortitos (Ibid. cap. 23, col. 25). Quia vero notissimum omnibus erat Minoïs et Rhadamanti tribunal, testes generatim citat poetas, quorum plurimi et græci et latini illud cecinerunt. Ex philosophis vero nominatim appellat Platonem: quia illorum omnium facile princeps audiebat. Simili etiam modo Justinus martyr adversus eosdem ethnicos argumentatus fuerat: Πλάτων δὲ Ῥαδάμαντον καὶ 0901B Μίνω κολάσειν τοὺς ἀδίκους παρ᾽ αὐτοὺς ἐλθόντας· ἡμεῖς δὲ τὸ αὐτὸ πρᾶγμά φαμεν γενήσεσθαι, ἀλλ᾽ ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ, καὶ τοῖς αὐτοῖς σώμασι μετὰ ψυχῶν γενομένων, καὶ αἰωνίαν κόλασιν κολασθησομένων. Plato vero Rhadamantum et Minœn itidem injustos ad se venientes plexurum esse docuit. Nos autem id ipsum etiam factum iri dicimus, sed a Christo, corporibus eisdem cum animabus suis uniendis, atque æternis cruciatibus torquendis (Justin., Apolog. 1. ad Antonin., pag. 57). Eodem quoque modo Athenagoras contra ethnicos postea disputavit. Citatos porro ab illo Platonis locos in illius Gorgia et Axiocho invenies (Athenagor. legat. pro christian. pag. 12; Plat. Gorg. tom. I, pag. 124, et Axio. tom. III, pag. 371).

Si quis vero aliquem saltem ex citatis ab Tertulliano 0901C poetis proferri desiderat, duos græcorum et latinorum coryphæos Homerum et Virgilium citabimus. In Odyssea enim ille hæc de erebo cecinit:

Ἔνθ᾽ ἤτοι Μίνωα ἴδον, Διὸς ἀγλαὸν υἱὸν,
Χρύσεον σκῆπτρον ἔχοντα, θεμιστεύοντα νεκύεσσιν
Ἥμενον· οἱ δέ μιν ἀμφὶ δίκας εἴροντο ἄνακτα,
Ἥμενοι ἑσταότες τε κατ᾽ εὐρυπυλὲς Ἄἳδος δῶ. (Homer. Odyss. Λ, circa fin.)

Ibi Minœn vidi Jovis splendidum filium,
Aureum sceptrum gestantem, leges ferentem mortuis,
Sedentem: alii vero circa ipsum causas dicebant regem,
Sedentes, statuti per latam Plutonis domum.
Virgilius vero:

Nec vero hæ sine sorte datæ, sine judice sedes:
Quæsitor Minos urnam movet, ille silentum
Conciliumque vocat, vitasque, et crimina discit. 0901D (Virgil. lib. VI Aeneid. V. 431 et seqq.)
Tum deinde:

Gnossius hæc Rhadamantus habet dirissima regna,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri
Quæ quis apud superos, furto lætatus inani,
Distulit in seram commissa piacula mortem. (Ibid., v. 561 et seqq.)
At si ethnici, sicut recte arguit Tertullianus, his poetis et philosophis crediderunt, multo magis credendum sacris nostris scriptoribus, qui divino spiritu repleti, constanter prædicant ipsum esse Christum, qui producto, seu peracto, et consumpto, ævo isto, judicaturus est suos cultores in vitæ æternæ retributionem, prophanos in ignem æque perpetem, et jugem, 0902A suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis, et recensitis ad utriusque meriti, sive boni sive mali dispunctionem. Nunc dicit ad dispunctionem, haud dubie eodem sensu, quo antea ab eo dictum vidimus, ad expungendum. Nam ab ipso alibi scriptum vidimus: Nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, id est, examinamur, et judicamur a Deo, qui omnia cognoscit, æternam ab eo pœnam providemus (Ibid., cap. 45, col. 39), seu præcavemus, aut prævidemus fore, ut malos æterna pœna afficiat. Quamobrem innocentia et morum integritate ei occurrimus, ne æternas perferamus impiorum pœnas, æternaque supplicia. In ultimo itaque Christi judicio unusquisque suorum bonorum vel malorum meritorum rationes reddet, et iis tum examinatis, ultimaque lata 0902B sententia, improbi punientur igne æterno, justi autem sempiternæ præmio felicitatis donabuntur. Sed de hoc æterno et igne et præmio quid doceat auctor noster, jam explorandum a nobis est.


Articulus IV. De æterno igne, quo improbi et impii homines cruciabuntur; qua ratione Tertullianus ejus æternitatem asserat, atque confirmet igneorum fluviorum, montium semper ardentium, hominis fulmine percussi exemplis, ac cur ignis ille æternus dicatur.

Quod ex sacris Scripturis didicerunt christiani, hoc palam prædicabant impios improbosque homines æterno post mortem suam igne cruciandos: Sed gehennam, ait Tertullianus, si comminemur, quæ est 0902C ignis æterni subterranea ad pœnam thesaurus, proinde decachinnamur (Tertullian. Apologet. cap. 47, col. 42). Et ita quidem in codicibus nostris, et Rigaltiana aliisque posterioribus editionibus; in antiquioribus vero subterraneus, quasi id referri debeat ad nomen thesaurus. At referri etiam potest ad nomen gehenna, sed eodem semper sensu. Docet itaque Auctor noster gehennam esse thesaurum ignis æterni inexhaustum, quo scelesti homines post hanc vitam torquebuntur. Verum ethnici hoc documentum non secus atque anilem fabulam cachinnis risuque solutiore explodebant.

Vera tamen erat hæc christianorum sententia: aut ipsimet gentiles pariter deridendi, a quibus Pyriphlegethon, ut ait Auctor noster (Ibid.), apud mortuos 0902D amnis prædicabatur. Atque ita ille, ac postea Arnobius, conjectum ab illis telum retorquet (Arnob., lib. III. advers. gent. pag. 52). Hujus autem hæc sunt verba: Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inexstinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab eorum hostibus inimicisque cognovimus? Quid Plato in eo volumine, quod de animæ immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus asserat animas volvi, mergi, exuri? Bene autem ab illo Plato citatur, qui in Phœdone descripsit illa nota satis omnibus quatuor ficta ab ethnicis inferorum flumina (Plat. Phædon. tom. I, pag. 112. et seqq.) Pyriphlegethon vero a Virgilio, aliisque poetis latinis Phlegethon vocatur.