Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/474

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
915
916
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0915A erant, sed quadruplici insuper titulo; ac primo quidem, quia unum patrem Deum, ethnicis incognitum, aut ab eis repudiatum agnoverant: secundo, Christi religione inibuti, unum spiritum biberunt sancitatis (Tertullian. loc. cit.): tertio, quia de uno utero ignorantiæ, in qua nondum agnito vero Deo, in tetris idololatriæ tenebris tamdiu jacuerant, ad unam lucent expaverunt veritatis. Obstupefacti quippe erant, quod antea non cognoverint absurdissimos errores suos, nec supremum Deum, quem vel solo, sicuti supra ostendimus (Supr. cap. 5, art. 1), conscientiæ suæ lumine et stimulo vel inviti omnes agnoscere cogebantur.

Quarto denique titulo sese fratrum nomine compellabant, quia inquit adhuc Auctor noster, ex substantia 0915B familiari fratres sumus (Tertull. ibid.). Nam hanc inter se multo amplius, quam fratres germani, partiri solebant. Uno verbo omnia, ait Tertullianus, (Ibid.) apud ipsos plane erant indiscreta ac communia.

Tum igitur ea sedulo, ut plurimum saltem observabant, quæ de primis Christianis memoriæ in Actibus Apostolorum proditum legimus: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum, quæ possidebant, aliquid suum dicebat, sed erant illis omnia communia (Act., cap. IV, 32). De suæ etiam ætatis Christianis Irenæus hunc scripsit in modum: Illi quidem, Judæi, decimas suorum consecratus habebant: qui autem perceperunt libertatem, id est Christiani, omnia quæ sunt ipsorum, ad 0915C dominicos decernunt usus; hilariter et libere dantes ea, non quæ sunt minora, ut pote majorum spem habentes, vidua illa et paupere hic totum victum suum mittente in gazophylacium Dei (Iren., lib. IV contr. hæres. cap. 18, pag. 250, nov. edit.).

Cyprianus tamen Tertulliani discipulus, de jam imminuta illa, de qua adhuc postea, christianorum caritate his verbis conqueritur: Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in cœlo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. At nunc et patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius, et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit (Cyprian. lib. de unit. Eccles. pag. 119, et seqq. Infr. cap. 15. art. 2). Alio autem in libro 0915D rursus proposito primorum christianorum exemplo, non petit a suis, ut patrimonia fundosque suos vendant: sed qui possessor in terris, inquit, reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei Patris imitator est. (Idem, lib. de Oper. et Eleemosyn. pag. 208). Nonne ergo et ipse quoque Tertullianus noster de iisdem loqui videtur bonorum fundorumque reditibus, quos si non omnes, plurimi saltem christiani cum aliis maxima liberalitate communicabant.

Ab ea vero per quam longissime aberant gentiles, qui propter paterna sua bona fraternitatem omnem dirimebant, atque idcirco magnopere mirabantur, quod nulla, ait iterum Tertullianus, de nostra fraternitate 0916A tragœdia exclamat (Tertullian. Apologet., cap. 39. p. 431). Quid enim frequentius in tragœdiis, quam de perfracta ab ethnicis fraternitate exclamationes? At præter cæteras in ea potissimum deprehenduntur, quam Seneca de Atreo et Thyeste composuit. Quis enim nesciat in ea repræsentari fabulam, ab Horatio, Ovidio, aliisque sæpius decantatam, qua finxerant Thyestem ab Atreo fratre suo, cujus uxorem stupraverat, regno spoliatum, datosque ei filios in convivio comedendos. De hac enim horribili tragœdia Horatius canebat:

Nec pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus. (Horat., de art. poet. v. 185.)
At belluis ipsis diriores ethnici hanc tragœdiam summa 0916B cum voluptate spectabant.

Verum christiani ab hisce spectaculis, sceleribus, et alienorum bonorum aviditate, ita abhorrebant; ut nihil plane indiscretum, sicut diximus, haberent, præter uxores. Nam in isto, inquit Tertullianus, solo consortium solvimus, in quo solo cæteri homines consortium exercent (Tertullian. Apologet, cap. 39, pag. 431), suas videlicet uxores aliis tradendo, aut alias corrumpendo. Sed hæc in sequentibus articulis examinabimus.


Articulus IV. Ostenditur quanta fuerit Christianorum conjugum castitas, et quam certum sit plures in virginitatis statu ad mortem usque perseverasse: quantum ab his moribus 0916C abessent ethnici, inter quos Cato, et Socrates suas uxores amicis in matrimonium dederunt.

Qua severiori lege adulterium sibi interdictum fuisse noverant christiani, eo majori cura datam conjugio fidem servabant. Quamobrem omnes christianos conjuges diligentissima, inquit Tertullianus, et fidelissima castitas..... ab stupris, et ab omni post matrimonium excessu sepiebat (Ibid., cap. 9, pag. 314). Neque id a nobis nunc fusius probandum, quod ex alibi dictis (Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 5 et 6), atque infra dicendis, nulli dubium esse potest.

At non pauci quidem supra divinum illud præceptum agere aliquid cupientes, per totius vitæ suæ curriculum in cælibatu et virginitate permanere consueverant. 0916D Sed audias, quæso, Auctorem nostrum, hæc suis verbis enarrantem: Quidam multo securiores totam vim hujus erroris, contra conjugii jura, virgine continentia depellunt, senes pueri (Tertullian., loc. cit.), id est, a prima pueritiæ ætate ad summam usque senectutem, et ultimum vitæ spiritum illibatam conservabant virginitatem. Veræ enim philosophiæ sectatores, ait Eusebius (Euseb. Orat. de Laud. Constantin., cap. 17, pag. 661), Deique cultores viri, sacræ mulieres, et virginum chori, a Christo didicerant sese etiam per horribiles persecutionum procellas addicere perpetuæ animi corporisque castitati. De hac autem perpetua plurimorum christianorum castitate et virginitate disseruimus in superioribus dissertationibus