ac dissolutissimos, sed non prius, inquit, quam ab illo discessissent.
Verum hæc ille majori forsitan in Socratem propensione, quam veritatis studio. Si enim veros esse gentilium deos abitrabatur, et colebat, cur eorum facta et flagitia imitari verebatur? Deinde vero quamvis ille publicis in scholis continentiam prædicavisset; nonne philosophi gentiles, ut alibi diximus (Dissertat. in Lactant., cap. 35, art. 4), ea consueverant privatim et domi agere, quæ palam et in scholis suis condemnabant? Denique ipse Xenophon negare non potuit Socratem turpissimi in adolescentes amoris accusatum, cujus reipsa reum fuisse plurimi, sicuti ostendimus, persuasum habuerunt. Quis autem facile sibi non persuadebit in latæ adversus illum sententiæ parte factam esse hujus etiam sceleris mentionem?
Præterea christianus, ait auctor noster, uxori suæ soli masculus nascitur (Tertullian., Apologet., cap. 46, pag. 500). Prohibitum siquidem omne impudicitiæ genus magnopere aversabatur, atque uxori suæ, sicut vidimus, fidem semper servabat. Contra vero inter ethnicos, inquit ille: Novi et Phrynem meretricem, Diogenis supra, recumbentis ardori subantem. In antiquioribus Rigaltio editionibus supra recubantis, ardorem subantem. In nostris vero manuscriptis codicicibus, supra recumbentis ardorem subantem. Ibi autem exagitat Diogenis, Phrynem perdite amantis, plane indomitam libidinem. Scriptum autem ab Athenæo legimus Aristippum a servo suo increpitum, quod ingentem pecuniam Phryne conferret, quæ cum Diogene cynico gratis volutabatur (Athenæ. lib. XIII. Deipnosoph., pag. 588). De illa autem Phryne famosissima meretrice nos aliquid alibi nec semel diximus (Tom. 1 Apparat., pag. 744. Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 3).
Posthæc vero Tertullianus: Audio, inquit, et quemdam Speusippum de Platonis schola in adulterio periisse (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). A nobis autem alibi annotatum est hunc Speusippum fuisse Platonis ex sorore, videlicet Potone, ut ait Lærtius, filium, ejusque in Academica schola successorem (Tom. I Apparat., pag. 1131 et 1134. Lært. lib. IV in vit. Speuss., § 1). At ille, eodem Lærtio teste, dicitur ὀργίλος, καὶ ἡδονῶν ἥττων ἦν, erat iracundus, et voluptatibus deditus (Idem, ibid.). Testatum quoque Athenæus fecit illum ab voluptariis Epicureis, et Cyrenaicis non procul ab fuisse, eique exprobratum a Dionysio tyranno Lastheniæ meretricis amorem (Lib. 12, cap. 12, pag. 546). Φιλήδονος ἦν καὶ Σπεύσιππος, ὁ Πλάτωνος συγγενὴς, καὶ διαδοχος τῆς σχολῆς. Διονύσιος γοῦν, ὁ της Σικελίας τύραννος, ἐν τῇ πρὸς αὐτὸν ἐπιστολῇ κατὰ τῆς φιληδονίας αὐτοῦ εἰπὼν, καὶ φιλαργυρίαν αὐτῷ ὀνειδίζει, καὶ τὸν Λασθενείας τῆς Ἀρκαδικῆς ἔρωτα, ἥτις Πλάτωνος ἠκηκόει. Voluptuarius quoque Speusippus fuit, Platonis successor et cognatus. Itaque Dionysius Siciliæ tyrannus in sua ad eum epistola voluptatis studium reprehendit, avaritiam exprobrat, et amorem Arcadiæ Lastheneiæ, quæ Platonem audiebat. Prius tamen hæc Lastheneia ab illo vocatur σαρδικὴ, Sardicensis, et a Lærtio μαντινικὴ, Mantinea (Lært, lib. in vit. Platon, § 45, et lib. IV in vit Speus., § 2).
Duas porro iste de morte Speusippi refert opiniones (Ibid. § 3 et 4), et primam quidem, illum paralysi, mœrore, ac senio confectum, mortem sibi sponte conscivisse: secundam vero, pediculis effervescentibus vitam illi ereptam. Cum itaque Tertullianus ait eum in adulterio periisse, non significare videtur, ut quidam putant, in adulterio deprehensum animam egisse, sed ad suam usque mortem in adulterio volutatum.
Pergit auctor noster: Christianus salvis oculis fœminas non videt (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Sic enim hæc in manuscriptis codicibus, et Rigaltii, ac posteriorum editionibus legimus; in editis vero antiquioribus: Christianus salvis oculis fœminam videt. At facile intelligitur hunc esse Tertulliani sensum: Tametsi christianus salvos sanosque corporis oculos habeat; fœminas tamen, quas animo concupiscat, non videt. Nam ille continuo adjecit: Animo adversus libidinem cæcus est (Ibid.). Novit quippe latam à Christo legem: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mœchatus est eam in corde suo (Matth., cap. 5, V\. 28). Itaque ut verus Christi discipulus huic præcepto satisfaciat, salvis, quidem corporeis oculis fœminas videt; sed animo, quo eas concupiscat, cæcus et immotus est.
Quanta autem e contrario esset gentilium hominum etiam philosophorum incontinentia, Tertullianus ostendit Democriti exemplo: Democritus, inquit, excæcando semetipsum, quod mulierem sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret, si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur (Tertullian., ibid.). Sed de hac voluntaria Democriti cæcitate, ejusque caussa potest esse non minima dubitandi ratio. Nam Plutarchus plane penitusque negat illum suos sponte sua ideo exstinxisse oculos, ne animum avocarent, nec sinerent rebus sola mente cernendis immorari (Plutarch., lib. de curiosit., pag. 521, tom. II). Nihil autem de illius cæcitate Cicero certo pronuntiare videtur: Democritus, inquit, qui vere falsone quæreremus, dicitur oculis se privasse: certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur (Cicer., lib. V de finib., pag. 113, lin. 43). Si enim ibi, ut quidam opinantur, delendum sit verbum quæreremus, ac legendum falsone, plane de illa Democriti cæcitate dubium et ancipitem se fuisse significat. Quamvis autem verbum quæreremus, ab eo profectum fuerit, alio tamen verbo dicitur, satis aperte declarat id à se non posse certo affirmari. Verum Aulus Gellius testificatur in historiæ græcæ monumentis factam mentionem Democriti, qui se ultro luminibus oculorum orbavit; ut cogitationes animi in contemplandis naturæ rationibus essent vegetiores, exactioresque (Gell., lib. X. Noct. Atti., cap. 17, pag. 541). Tum continenter Laberii citat versus, quibus describit hujusce cæcitatis, sibi ab illo concitatæ, aliam fuisse rationem, quam hoc versu poeta expressit:
<poem> Malis bene esse ne videret civibus.