Abbas; inde mihi videtur, quod B. Cyprianus Epist. 70 ad Januar. ex antecessoribus suis Agrippinum fuisse significet, et B. Augustinus lib. 2. contra Donatum cap. 7. ipsum B. Cypriani prædecessorem nuncupet. Maxime cum alia esset ab Africa Aegypti provincia, in qua Alexandrinus ille episcopatum agebat, et B. Cypr. Epist. 71. ad Quintum scribat Agrippinum bonæ memoriæ virum cum suis cœpiscopis (quos etiam antecessores suos nuncupat Epist. 70.), decretum de hæreticis baptizandis fecisse. Et vero statim accepto sacerdotio continuisse Auctorem a matrimonii usu pari consensu cum sua conjuge, mihi fit verisimile ex consuetudine Ecclesiæ latinæ, jam inde a decreto S. Clementis Pp maxime cum propendere eo videantur hæc ejus ad Uxorem verba: Ne me putes propter carnis tuæ integritatem mihi reservandam de contumeliæ dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi viduitatis consilium; item: Tempus, inquit, in collecto est; superest ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant. Quod si habentes, oblitterare debent quod habent, quanto magis non habentes? (Ad Uxor. c. 1. c. 5. et 6.) Certe id multis eo tempore fuisse usitatum ibidem indicat: Quot enim sunt, inquit, qui statim a lavacro carnem suam obsignant? Quot item, qui consensu pariter inter se matrimonii debitum tollunt? Voluntariis spadonibus, pro cupiditate cœlesti, salvo matrimonio, abstinentia toleratur (De Bapt. c. 15. t. I. ad Scap. c. 3.). Jam vero Presbyter factus, potestatis sibi concessæ et de absolvendis Pœnitentibus, et de sacrificiis offerendis haud immemor, libros De Pœnitentia Et De Oratione conscripsit, quibus et pœnitendi modum tum Catechumenis, tum Christianis Lapsis, et quos ritus servare debeant in sacrificio fideles, præscribit. Possunt etiam in hunc annum rejici scripta, quorum B. Hieron. meminit hodie desiderata: De Circumcisione, De Vestibus Aaron, De Mundis Et Immundis Animalibus; denique de Trinitate; fortassis etiam liber De Baptismo græcus; utpote qui videatur conscriptus post Concilium Agrippini. Nam ejusdem fuisse argumenti Auctor indicat: Sed circa hæreticos sane, inquit, quid custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum est. Hæretici autem nullum habent consortium nostræ disciplinæ, etc. Sed de isto plenius jam in Græco digestum est. Verum de hoc et Agrippini, et ipsius Paradoxo inter Prolegomena latius. Porro hoc anno etiam oportet contigisse, quod scripsit lib. ad Scapulam anno seq. Cæterum et imbre anni præteriti, quid commeruerit genus humanum apparuit; cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum. Fortassis et illud: Et ignes qui super mœnia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina tonitrua quid sonarint, sciunt qui obduruerunt. Omnia hæc signa sunt imminentis iræ Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus et prædicemus, et deprecemur localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur.
Anno Domini CCII.
§ XI. De aliis bona fide scriptis ad Scapulam, ad martyras, de Patientia, de Præscriptionibus adversus hæreticos.—19. L. Annio Fabiano, Et M. Nonio M. F. Mutiano Coss. S. Zephyrini Pontificis Romani anno III. Severi Imper. IX. quum Scapula vir Consularis Ordinis, Præses Carthaginis, et proinde Africæ Proconsul, nondum adhuc decreta ab Imperatore persecutione, imo fortassis Romæ prohibita, crudelius tamen cæteris Carthagine grassaretur in Christianos, librum Ad Scapulam scripsit Tertullianus (Ad Scap. c. 2. Ibid. c. 3. Ibid. c. 4.). In quo imprimis benevolentiam captat a Christianorum innocentia, et non solum oratione, sed et sacrificiis suis pro salute Imperatoris, ex quo jam Presbyterum fuisse constat. Deinde sanguinis Christiani effusioni imputat portenta ejus temporis et exitium Byzantinum, quorum ante mentionem fecimus, et exempla punitionis affert, tum Valgii Saturnini, Hilariani, et ipsius Scapulæ in Africa; tum Claudii Herminiani in Cappadocia, Persecutorum fidei Christianæ. Post hæc hortatur ad dissimulationem ab hujusmodi causis, exemplis tum Severi et Antonini Impp. supra adductis, M. Aurel. Imp. in expeditione Germanica; tum Præsidum et Proconsulum Servilii Prudentis sub Antonino Vero Imp. Vespronii Candidi sub Imp. Commodo, Cincii Severi, qui postmodum a Severo Imp. interfectus est, Apri quoque et Arii Antonini (hic a Lampridio Arius, ab aliis Brusius Præses appellatur) qui sub Anton. Imper. Consules fuerunt. Denique conqueritur quod, quum a primordio mandatum sit gladio tenus animadverti, et id observaretur a Præsidibus Legionis et Mauritaniæ, jussu ipsius Scapulæ etiam cremarentur Christiani. Quo pertinet et illud Apolog. Sarmentitios et Semaxios appellatis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Ubi etiam recenset illud damnationis genus, quod ad Lenonem damnata fuit Christ. potius quam ad leonem (Apol. cap. ult.). Idem libro Ad Martyras in carcere constitutos, quem eadem tempestate conscripsit, præter gladium et summam ignium pœnam, addit etiam: trucem rabiem bestiarum, et omne carnificis ingenium in tormentis (Lib. ad Mart. c, 4.). Ubi etiam meminit consuetudinis, qua