codicibus, delevit nomen Scripturis, atque illud digestis substantivum esse, eoque idem ac libris significari suspicatus est. Sed perperam. Etenim adjectivum est, quod idem sonat ac dispositis et ordinatis, vel explicatis et interpretatis. Primo quippe sensu Virgilius dixit de Sibylla:
Quæcumque in foliis descripsit carmina Virgo,
Digerit in numerum. (Virgil. l. III, Aeneid. V. 445.)
id est, inquit Servius, ordinat, et disponit (Serv. ibid., pag 295). Alibi etiam hoc et secundo significatu:
... Ita digerit omnia Calchas. (Virg. l. II, Aeneid., V. 182.)
sive, uti adhuc Servius interpretatur (Serv. ibid., p. 233), numinis commotionem, vel futuri, id est, oraculorum ordinem pandit, seu ordinat, et disponit.
Deinde Rigaltius hæc verba, ex pro instituto, sic corrigi scribique voluit, exinde regestum pro instituto, ac tandem addito hoc verbo regestum, nomen opera nullo codice citato, penitus resecavit. Nobiscum tamen faciunt omnes inediti codices, et ante eumdem Rigaltium editi; nisi quod in his antiquioribus legimus ex improstituto. Sed hoc corruptum videtur. In subsequentibus autem editionibus sublata fuit præpositio ex, ac scriptum simpliciter pro instituto. Melius quidem, sed definire non audemus quæ vera sit Tertulliani lectio, donec incorruptus aliquis codex reperiatur.
Sensus tamen ejus hic procul dubio esse videtur: si philosophi ex sacris Scripturis, recte ordinatis et explicatis, aliquid veri hauserint, illud pro curiositatis, seu nimiæ eas male explicandi curæ instituto, verterunt ad propria opera, hoc est, ad falsas vulgi opiniones popularesque errores. Cum enim divinas esse non crederent, datam sibi putaverunt illas interpolandi, et pro libito interpretandi facultatem. Neque etiam intelligentes earum documenta obscuritate, et Judaicis umbris obvolvi, aspernati sunt illius simplicitatem (Tertullian. ibid. pag. 515). Quapropter quod in his certum repererunt, effecerunt incertum, ac vera rejicientes, aut veris falsa miscentes, interverterunt. Sed de his plura Clemens Alexandrinus, ut suo loco annotavimus (tom. 1 Apparat. pag. 871 et 113 et seqq.).
Variis porro id Tertullianus probat (Tertullian. Apologet., cap. 47, pag. 515) philosophorum opinionibus et erroribus de Dei natura, qualitate et providentia; de mundi creatione, et diuturnitate; de humanæ animæ natura, quam alii incorpoream, divinam, et æternam, alii dissolubilem et corpoream esse arbitrabantur, atque de illius post corporis interitum statu, pœnis, et præmiis. Omnes autem varias hasce illorum opiniones alibi enucleavimus ac discussimus (Supr. cap. 5, art. 4, et cap. 9, art. 1 et seqq.; Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1 et seqq.; cap. 14, art. 1 et 2 et seqq.; et cap. 23, art. 1 et seq.; et cap. 28, art. 4 et 6).
Neque in hoc tantum apologetico Auctor noster ita adversus philosophos gentiles disputat, sed in secundo etiam ad Nationes libro, ubi adhuc probat philosophicæ sapientiæ vanitatem imbecillitatemque apertissime demonstrari ex opinionum varietate, quæ non aliunde, quam de veritatis ignorantia manavit: Etenim licet per curiositatem, inquit, omnimodæ litteraturæ inspiciendæ divinis quoque Scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse (Tertul., lib. II ad Nat., cap. 2); simplicitatem tamen ejus despicientes, et gloriæ libidine insuper ducti, inventam in sacris nostris Scripturis veritatem immutarunt, et adulteraverunt.
Atque inde et a quibusdam quoque, sicut ille in Apologetico, ait, ejecta philosophia, a Thebanis, a Spartiatis, et Argivis, dum ad nostra contaminantur (Tertullian. Apologet., cap. 47, pag. 515). Ita quidem in Rigaltii posterioribusque editionibus. At in nostris codicibus manuscriptis, et vetustioribus editis: Inde, opinor, et a quibusdam...... Spartiacis..... dum ad nostra (male in nonnullis editionibus, a vestra) conantur, subaudiendum imitando corrumpere; sicut dixit poma conantur (Ibid. cap. 40, pag. 478), supple matura fieri. Cur autem, a quo, ac cujus opera, aut negligentia omissum fuerit verbum opinor, ac quid ibi noceat, nobis sicut nullus edixit, ita Tertullianeum esse facile aliis persuadebis. Eo quippe sensu alibi utitur hoc verbo, ubi de re sibi minime dubia disserit.
Ad ejectam vero ab ethnicis philosophiam quod attinet, Athenæus narrat (Athen., l. XI, c. 12, p. 542, et lib. XIII, cap. 9, p. 160) sophistas, ac duos Epicureos philosophos Alcæum at Philiscum urbe sua a Romanis, omnes ejusdem sectæ oppido suo a Mes seniis, omnes ejusdem sectæ oppido suo a Mes seniis, quoscumque etiam regno suo ab Antiocho, ac Lysimacho, et ex Attica publico Sophoclis edicto ab Atheniensibus expulsos, ac tandem philosophiam, atque rhetoricam, a Lacedæmoniis admissam non fuisse. Ejusdem vero Atheniensium decreti meminit Julius Pollux, quod νόμος ἀττικὸς ab eo vocatur (Pollux, lib. XI, pag. 427). Non dicit tamen illud a Sophocle datum, sed factam duntaxat ejus mentionem. Verum Athenæo aperte suffragatur Lærtius, qui similiter asseruit conditam revera ab eodem Sophocle legem qua vetitum fuit, ne quis scholæ philosophorum, nisi senatu et plebe approbante præesset, secus capite plecteretur (Lært., lib. V, in Vit. Theophras., § 38). Sed ad propositum nostrum aut nihil aut parum facit a quo et quomodo ea lex condita fuerit: sufficit sane ut ejus jussu rejecta sit philosophia.
Nobis autem A. Gellius exhibet illud, atque etiam aliud senatusconsultum, additque tertium a Domitiano imperante constitutum, quo philosophi non solum Roma, sed Italia quoque interdicti sunt, atque idcirco Epictetum inde Nicomediam secessisse (Gel. lib. XV. Noct. Att. cap. 14). Mentionem quoque hujus edicti Suetonius facit (Sueton., lib. VIII in Vit. Domit., § 10). Sed Philostratus addidit tantum terrorem inde incussum philosophis, ut mutato habitu, alii in Hispaniam, alii in Libyæ et Scythiæ deserta confugerint, alii Domitiano sese adjunxerint scelerum consiliarios (Philostrat., lib. VII, de Vit. Apoll., p. 877). Denique