Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/486

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
939
940
IN TERTULLIANI APOLOGETICUM

0939A epulabantur. Unde idem Plautus: Obsonate, inquit, pollucibiliter (Idem, Mustellar. act. II, scen. 4, v. 11). Festus vero: Pollucere merces..... far, polenta, vinum. Herculi autem omnia esculenta pollucebant (Fest. ad v. Pollucere), sive decimam partem offerebant. De illa autem Herculis decima, sacrificio, et epulo videsis Varronem, Plutarchum, Macrobium, qui et pollucibilem cœnam appellat (Varr., lib. V, de Ling. lat., pag. 58; Plutarch. Quæst. Roman., pag. 267; Macrob., lib. III Saturnal., cap. 12, 15 et 17). Quantis porro sumptibus pararetur, tabularii supputabunt, qui videlicet civitatum et provinciarum rationes computabant, uti liquet ex codice Theodosiano, ubi unus est de tabulariis titulus. Auctor itaque noster significat tantos fuisse harum cœnarum sumptus, ut 0939B soli publici tabularii, computandis maximis expensarum summis assuefacti, illos numerare vix possent. Potior igitur est hæc lectio, quam stabularii, hoc est, caupones et tabernarii, qui in cauponis suis sumptus, sive magnos sive parvos, ab epulantibus factos, computare facilius consueverant. </poem>

Prosequitur Tertullianus: Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis coquorum delectus indicitur (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 473). Ἀπατάρια autem solemnis dies festus erat, qui ab Atheniensibus quotannis mense octobri per tres dies celebrabatur. Primo autem die, tribules sive sodales huic solemnitati adscripti simul opipare cœnabant. Secundo die, sacrificabant Jovi et Minervæ. Tertia tandem die, pueros et puellas in curiis inscribebant. Memoriæ 0939C autem Herodotus prodidit Homerum, ad hanc cœnam a sodalibus invitatum, mensis revera accubuisse. Sed alibi idem historicus hujus festi adhuc meminit (Herodot. in Vit. Homer., § 29 et seqq., ac lib. I, § 147), de quo præterea Pollux, Suidas, Petrus Castellanus, Joannes Fasoldus, atque in primis Joannes Meursius (Poll. lib. VI, Suid. Castellan. Fasold. de Fest. græc.; Meurs., Græciæ feria, ad v. ἀπατούρια).

Dionysia, seu διονύσια festa erant ab Atticis, mense octavo, in Dionysi, seu Bacchi, honorem celebrata, quæ et Bacchanalia cognominabantur. Hæc autem Dionysia et Attica mysteria nuncupavit Tertullianus; ut significaret eadem esse festa quibus Athenienses cœnas apparabant, tanta copia ciborum delicatissimorum, ut ad hos conficiendos coqui peritiores seligerentur.

0939D Ad Romanos autem, Serapidis festa pari sane vel majori etiam cœnantium intemperantia celebrantes, sic revertitur: Ad fumum cœnæ Serapicæ sparteoli excitabuntur (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 473). Sparteoli autem quoddam genus erat militum, qui Romæ in urbis tutelam, ut ait vetus Juvenalis interpres, cum hamis et aqua, quibus ignes restinguerent, vigilias agebant (Juvenal. satir. 14, v. 313). Sic vero cognominabantur a tunicis et calceamentis, sicut nonnullis visum, vel potius a vasis sparteis, quibus aquam ferebant. At Suetonius, si Casaubono fides, ilios ab Augusto imperatore institutos hisce verbis declaravit: Adversus incendia excubias nocturnas vigilesque commentus 0940A est (Sueton., lib. II, in Vit. August. § 30). Quis vero facile non intelligat Tertullianum de his agere, qui, cum plebeii vilesque homines essent, noctuque per urbem ambularent, ad fumum cœnæ opiparæ festo Serapidis instructæ excitabantur, et ad eam accurrebant? Porro autem hæc festa et sacra Serapia, seu Serapida, vel Serapidis sive Isidis appellata, solebant mense aprili celebrari. Sed de his in superioribus dissertationibus a nobis actum est (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 22, art. 1).

Sparteolis pejores procul dubio erant parasiti, omnium mensarum turpissimi asseclæ, qui affectant, inquit Auctor noster, ad gloriam famulandæ libertatis sub auctoramento (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 475), id est, quemadmodum ex Cicerone, Suetonio 0940B aliisque colligitur, quasi stipendio, pretio et mercede ventris inter contumelias saginandi (Cicer., lib. I de Offic. pag. 372, lin. 3; Sueton. lib. III in Vit. Tiber., § 7). Alio autem in libro eos vocat ventris operarios, quos patientia a diabolo inspirata contumeliosis patronis subjectione libertatis addicit (Tertullian., lib. de Patient. sub fin., cap. 16). Sed hanc ignavissimorum hominum gentem præ cæteris graphice Terentius depingit, quem si adire te non pigeat, quod in Tertulliani verbis obscurum invenies, explicatum habebis (Terent. Eunuch. act. II, scen. 2).

Ab his utique omnibus adeo intemperatis ac libidinosis ethnicorum cœnis et conviviis penitus abhorrebant Christiani, qui corpus suum tam longis durisque, sicut diximus, jejuniis macerabant, et quorum 0940C cœna omnino frugalis et modestissima erat, uti postea ostendemus.


Articulus II. Quam diversa fuerunt pœnitentialia Christianorum ac gentilium opera, quibus illi cœlum invidia utndevnt, tundebent, hi vero impiis superstitionibus verum Deum semper irritabant.

Satis Christianis non fuit non solum publicis in calamitatibus, sed alis aliis etiam diebus tam severa austeraque jejuniorum observatione iram Dei placare; sed in sacco etiam, ait Tertullianus, et cinere voluntantes (male in duobus antiquioribus codicibus nostris volvitantes, littera i præpostere addita), invidia cœlum tundimus (Tertullian. Apologet., cap. 40, pag. 487). Tum itaque Deum exoraturi, sese volutabant in 0940D sacco et cinere, non secus atque alii, qui publicam ob scelus grave aliquod in Ecclesiis pœnitentiam agebant. Horum enimvero disciplina, sicut alibi Auctor noster tradidit, de ipso habitu, atque victu, mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum mœroribus dejicere (Idem, lib. de Pœnit., cap. 9). Et paulo post: Extra lætitiam oportet diversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate (Idem, ibid., cap. 11). Et certe Cyprianus lapsos ad pœnitentiam his verbis adhortatur: Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, strate