hunc potius X. imperii Severi annum referendum dictæ persecutionis initium. Imprimis B. Hieron. Cat. Script. Eccles. in Origene et post eum Sophronius ac Nicephorus Græcus scribunt, X. Severi Pertinacis anno adversus Christianos persecutione commota, Leonidem ipsius Patrem, Christi martyrio coronatum; ille vero inter primos martyras recensetur ab Eusebio hist. Eccles. lib. 5. qui Alexandriæ, ubi maxime persecutio abundat, passi sunt. Deinde Judas ad hunc usque annum Chronographiam perduxit; quod instare putaret adventum Antichristi ob hanc persecutionem gravissimam. Denique disertis verbis Spartianus significat, non nisi post Consulatum cum filio in Syria initum (qui in hunc annum incidit) Alexandriam profectum, peregrinatione ea suscepta propter religionem Dei Serapidis: in quo (inquit) itinere, Judæos fieri sub gravi pœna vetuit; idem etiam de Christianis sanxit. Qua persecutione passi sunt quam plurimi martyres Alexandriæ sub Læto præfecto; ac in Aegypto, Libya et Thebaide sub Aquila tyranno, in Galliis denique Ss. Irenæus, Andeolus, Benignus, Andochianus, et Tyrsus. Porro ad hunc annum referunt plerique inscriptionem illam: M. Agrippa L. F. Cos. III. Fecit, Imp. Cæs. M. Aur. Anton. Cos. Pantheon. Vetustate Corruptum Cum Omni Cultu Restituerunt. Quod nunc adducendum putavimus ad memoriam Ecclesiæ.
Anno Domini CCIV.
§ XII. De Baptismo adversus Quintillam.—21. P. Septimio M. F. Geta, Et L. Septimio Plautiano II. Coss. S. Zephyrini Pontificis Romani anno V. Severi Imper. XI. etsi persecutione jam vigente, non tamen destitit Tertullianus a scribendis adversus hæreseis libris. Inter quos primo loco collocandum censemus De Baptismo Adversus Quintillam, utpote quem scriptum constat antequam aliquo modo ad hæresim propendere cœpisset, ex eo quod factionis fuerit Montanistarum Quintilla, a qua dictos Quintillianos ex Epiphanio illic deduximus. An aliud quid adversus Montanum ipsum scripserit Auctor, non æque probari potest, sed verisimile fit, tum ex illius B. Augustini verbis lib. de hæres: «Ad Cataphrygas transiit, quos ante destruxit,» tum maxime ex Niceph. lib. 4. cap. 34. qui tradit Auctorem ad statam mediamque ætatem in Ecclesia Catholica Presbyterum plura adversus Montani dogma conscripsisse, postea vero in illius delapsum errorem, plures rursus libros pro illo composuisse. Qui quum Montani hæreseos historiam lib. ejusdem c. 18. 20. 22. 23. 24. et 25. late tractet, ex Apollinari Hierapolitano, Rhodone, Miltiade, Serapione et Apollonio, qui adversus illum scriptis suis disputarent, secutus Euseb. lib. 5. cap. 3. 4. 14. 15. 16. 17. et 18. nos (præter ea quæ ad lib. de Præscript. advers. hæret. annotavimus) eam, uti promissis satisfaciamus, in compendium hic redigendam putavimus (Lib. de Baptis. n. 2.).
Excursus fit in Montanismum quem scriptis primo lacessit Tertullianus.—22. Pagus quidam esse dicitur in Mysia Phrygiæ, quæ nuncupatur Ardabam, ubi ferunt quemdam Montanum nomine (Lib. de Præscr. adv. hær. c. 52. hær. 21), qui nuper ad fidem venerat, Grato tum Proconsule Asiæ, primum insatiabili quadam animi cupiditate in primatu ambiendo incensum, simul atque aditum diabolo ad se patefecerat, spiritu quodam maligno abreptum, et de repente furore et mentis insania exagitatum, peregrinas quasdam voces fundere, et contra quam Ecclesiæ consuetudo ex traditione et successione Apostolorum derivata postulabat prophetare cœpisse. Quas etsi adulterinas voces quidam agnoscentes, ne deinceps ita garriret, increparent, inter quos Episcopi Zoticus Comanæ sive Ostrenus, et Julianus Apameæ, et Martyres quoque Gajus et Alexander cum illo sensu ejusque insanis vatibus Maximilla et Priscilla, quas antea meretrices eodem spiritu dæmon impleverat, ad extremum usque spiritum communicare recusarent: pauci tamen ex Phrygibus illi cœperunt adhærere, et Theodotus ille, de quo supra, ejus commentitiæ Prophetiæ quasi procurationem suscepit. Qui inde in Galatiam, Pontum et Asiam, progressi, etiam Alexandrum quemdam sibi adjunxerunt convivio familiariter a Maximilla excipi solitum, Alcibiadem quemdam et Themisionem, qui falso se confessores et Martyras Christi jactitabant. Idque (vel B. Hieron. cum illis consentiente) sub Imperio M. Aurelii Imperatoris initio Pontificatus S. Eleutherii. Nam ad hunc ex Galliis litteras tulerat B. Irenæus, a Lugdunensibus cum litteris S. Attali, aliorumque Martyrum tum adhuc carcere conclusorum, in Asiam et Phrygiam missus, uti judicium Ecclesiæ Gallicanæ de Pseudoprophetia illorum eo perferret. Idem etiam, mea quidem sententia, Romanus Episcopus litteras pacis, prædecessorum suorum auctoritate nixus, illis recusavit (Tom. 3. lib. ad Praxeam. c. 1.). An ad hoc cooperatus fuerit Praxeas tunc adhuc Catholicus, penes auctorem fides esto. Certe non solum Romæ et in Galliis Episcopi, sed etiam qui Asiam incolebant sæpenumero et multis in locis in unum convenientes, Prophetiam illorum falsam explorarunt, detestabilem ostenderunt, et Montanistas communione privarunt. Et vero Montanus insanæque ejus prophetides in Judæ mortem suspendio interierunt, non Martyrio; et Alexander ille Ephesi ab Aemilio Frontino Proconsule propter latrocinia in judicio condemnatus, quum falso se Martyrem prætexuisset, ne a suis quidem, qui latro, receptus est. Denique Theodotus ille sublimis in cœlum a dæmone elatus, Simonis Magi instar, de repente præceps delapsus, ita misere vitam finiit. Atqui de erroribus Montani, in quos postea Auctor incidit, inter paradoxa ejus latius. Porro hoc anno ante Kalendas Junias, ad quas incipiebat annus XI. Severi censeo accidisse quod scribit Auctor: Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina Græcarum et religionum et voluptatum quanta gratia