quique adolescentes flagellis affliguntur, adstantibus parentibus ac propinquis, atque uli perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus (Idem. lib. ad Martyr., c. 4). Sed de his plura jam in primo Apparatus nostri tomo enarravimus (Tom. I Apparat. p. 1246).
Duarum insuper mulierum exempla in libro ad Nationes protulit (Tertullian. lib. I ad Nation. c. 18, p. 584). Prima ab illo simpliciter vocatur Regina Aegypti, nimirum Cleopatra, quæ bestiis suis, hoc est, aspidis ad se clam delatæ morsu usa est, qua mortem sibi conscivit. Magis autem perspicue hæc ad Martyres scripsit: Bestias fœmina lubens appetiit, et utique aspides serpentes, tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret (lib. ad Martyr. c. 4). Sed hoc famosæ mulieris facinus sæpius ab historicis Suetonio (Sueton. lib. II in Vit. August. § 30), Plutarcho (Plutarch, in Vit. Antonii, p. 954), et aliis, necnon a poetis decantatum est. Quapropter hæc Horatii, quæ ad Tertulliani propositum magis conducunt, carmina citasse satis erit:
Ausa et jacentem visere regiam,
Vultu sereno fortis, et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum:
Deliberata morte ferocior;
Sævis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo
Non humilis mulier triumpho. (Horat. lib. I Carmin. od. 37, v. 25 et seqq.)
Altera porro mulier carthaginensis, Asdrubale marito, ait Tertullianus, in extremis patriæ constantior (Tertull. lib. I ad Nation. c. 18, p. 584), sive, ut alibi dixit, jam ardente Carthagine, cum maritum suum supplicem Scipioni videret, cum filiis suis in incendium patriæ devolavit (Idem, lib. ad Martyr., cap. 4). Cum enim rescivisset Asdrubalem, capta Carthagine, vitam a Scipione impetrasse, seque ab eo derelictam, in incensæ urbis ignes se cum filiis injecisse memoratur. Videsis Valerium Maximum (Valer. Max. lib. III, cap. 2 Extern. § 8), aliosque historicos scriptores.
Tot autem cum virorum tum mulierum exemplis recte Tertullianus demonstrat Christianos, sibi ob solam religionem illata ab ethnicis morte lubentissimo animo occumbentes, ab his perperam dementiæ et desperationis accusari. Nam summis illi laudibus et honorum titulis suos, hactenus memoratos cumulabant. At longe majoribus digni erant christiani martyres, qui non caducæ vanæque hominum gloriæ captandæ, sed æternæ felicitatis comparandæ caussa, horrendis plane cruciatibus se excarnificari mirum plane in modum patiebantur. Persuasissimum siquidem habebant se martyrio sempiternam beatitudinem consecuturos. Sed id a nobis paulo enodatius explicandum est.
Articulus IV. Quam perspicue Tertullianus doceat martyrium esse secundum baptisma, quo tota Dei gratia redimitur, peccata omnia remittuntur, ac prælium ex quo victores christiani, palmata veste ornati, et triumphali curru in paradisum vehuntur.
Maxima profecto, sicuti vidimus, et omni laude major fuit invictissima martyrum fortitudo, qua acceptam a Christo religionem suo sanguine, tanquam publico sigillo, obsignarunt. At eo sane libentius illum profuderunt, quo certius noverant fore ut martyrio omnem Dei gratiam, omniumque veniam peccatorum adipiscerentur. Cur enim christianus tam ardenter martyrium optabat? Ut eo, inquit Tertullianus, Dei totam gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat (Tertullian. Apologet. cap. 50, pag 530). Rationem si expostules, statim respondebit: Omnia enim huic operi delicta donantur. Alio autem in libro docet illud secundum esse baptisma, quo gratia Dei donatur, omniaque peccata, ante sacratissimum illud aquæ lavacrum commissa, plane penitusque remittuntur. Sed ipsum, si placet, loquentem adhuc audiamus: Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, hoc est martyrii, de quo Dominus: Habeo, inquit, baptismo tingui, cum jam tinctus fuisset...... Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur; qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum, et non acceptum repræsentat, et perditum reddit (Idem, lib. de Baptism. cap. 16). At illud ab eo assertum vidimus (Supr. c. 11, art. 5), quemadmodum a discipulo ejus Cypriano, qui præterea majorem hujus, quam prioris baptismi gratiam his verbis palam prædicat: Primum baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos præparemus insinuantes et docentes hoc esse baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius; baptisma in quo angeli baptizant, baptisma in quo Deus et Christus ejus exsultant; baptisma, post quod nemo jam peccat; baptisma, quod fidei nostræ incrementa consummat; baptisma, quod nos de mundo recedentes, statim Deo copulat. In aquæ baptismo accipitur peccatorum remissio, in sanguinis corona virtutum (Cyprian. de Exhortat, martyr.). Brevius vero alibi: Numquid, inquit, potest vis baptismi esse major aut potior, quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus confiteatur, et sanguine suo baptizetur (Id., ep. 73. ad Jub.)? Eadem ille, alibi repetit (Idem, epist. 55. lib. de Orat. Domin.), quæ confirmat Augustinus (August. lib. XIII de Civit. cap. 7), ubi variis Scripturæ sacræ verbis ostendit tantum valere martyrium, quantum si quis sacro baptismatis fonte ablueretur. Ibi vero adjicit: Quid enim pretiosius, quam mors, per quam fit, ut et delicta omnia dimittantur, et merita cumulatius augeantur. Ambrosius autem pressius Tertulliani nostri vestigia secutus est: Non unum, inquit, est baptisma? Unum est, quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, de quo dicit Dominus Jesus: «Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis.» Utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant: sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque