Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/505

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
977
978
DISSERTATIO D. LE NOURRY.

0977A quidem Christianos ab ethnicis, contra jus omne naturale, divinum et humanum, condemnari: secundo falsa esse crimina omnia quorum accusabantur, atque illorum reos revera esse gentiles.

Videamus itaque primo qua ille ratione probaverit primæ propositionis veritatem, et ad secundam deinde veniemus. At hanc, inquit, primam caussam apud vos, romanii imperii antistites, collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum, quam iniquitatem idem titulus onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet (Tertullian. Apologet. c. 1; et lib. I ad Nation. c. 1. p. 559). In quibusdam autem editionibus legitur odium pro odii, sed perperam. Nam iniquitatis odii, ibi idem significat ac iniqui odii. Primam ergo Tertullianus arguit ethnicorum iniquitatem, qua prius 0977B oderant Christianos, quam scirent qui qualesve fuerint. Quæ enimvero major perversitas est, quam eum odisse, quem, utrum odio vel amore dignus sit, plane nescias?

Verum ethnicos hoc cæco in christianos exarsisse odio hinc plane ostendit Auctor noster, quia omnes, qui eos retro, sive antea oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse (Ibid. loc. cit.). In Rigaltii editione hæc verba quale sit (vel sicut in nonnullis editis, esset) quod oderant, prorsus rejecta sunt. Quo autem jure, an propria auctoritate Rigaltii, an typographorum errore, nescimus quidem; sed probe scimus hæc in subsequentibus et ultimis editionibus reperiri. Ea autem genuina esse Tertulliani verba communis codicum 0977C omnium consensio, et Auctoris ipsius ingenium satis aperte convincunt. Hæc autem est illius argumentatio: Ubi ethnici agnoverunt qui et quales sint Christiani, quæ eorum pietas ac probitas, tum protinus eos odisse desinunt. Ergo illos oderant, quia qui essent antea ignorabant.

Quamvis autem nemo, nisi naturali lumine omnino privatus, id abnuere queat, urget tamen Tertullianus, et ethnicos adhuc revincit Anacharsis auctoritate, qui diserte pronuntiavit non minus reos esse, imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos de musicis (Tertull. Apologet. c. 1, p. 265). Quæ quidem hujus philosophi sententia a Lærtio sic exhibetur: Θαυμάζειν δὲ ἔφη πῶς παρὰ τοῖς ἕλλησιν ἀγωνίζονται μὲν οἱ τεχνῖται, κρίνουσι δὲ οἱ μὴ τεχνῖται. Mirari se 0977D dixit quomodo apud Græcos artifices certarent, judicarentque qui artifices non essent (Lært. lib. I in Vit. Anacharsis, § 103). Paulo vero aliter Plutarchus eam sic retulit: Ἔφη δὲ κἀκεῖνο θαυμάζειν ὁ Ἀνάχαρσις ἐκκλησίᾳ παραγενόμενος, ὅτι λέγουσι μὲν οἱ σοφοὶ παρ᾽ ἕλλησι, κρίνουσι δὲ οἱ ἀμαθεῖς. Id autem dixit Anacharsis se mirari, cum concioni interfuisset, quod dicerent apud Græcos sapientes, stulti vero judicarent (Plutarch. in Vita Solon. p. 81). Vides sane eamdem his omnibus verbis exprimi sententiam, quæ quibusdam tantum diversis enuntiatur. Nefas enim esse asseritur aliquod de rebus ignoratis ferri judicium.

At multo nequiores erant ethnici, qui Christianos oderant, et nefandis condemnabant criminibus, tametsi 0978A quales essent non solum nesciebant, sed inflexibili obstinatione, nec scire, nec inquirere unquam volebant. Nulla autem hujus intolerabilis pervicaciæ, et voluntariæ cæcitatis alia erat caussa, nisi quia verebantur, ne quod Christianorum esset vivendi genus agnoscendo, fateri cogerentur illos, post susceptam Christi religionem, factos esse meliores.

Verum audacter illi negabant Christianorum, qui a deorum cultu defecerant, veram fuisse probitatem: Non enim, inquiebant, ideo bonum est aliquid, quia multos convertit (Tertullian. Apologet. c. 1. p. 266), id est, ab aliqua professione ad aliam traduxit. Et certe quanti a bono, aiebant, ad malum performantur (antiquæ editiones præformantur, melius in aliis et nostris codicibus performantur, sive potius reformantur, si 0978B alicujus codicis accederet auctoritas). Addebant gentiles: Quanti transfugæ in perversum? Hi autem transfugæ vocantur, qui ad hostes transfugiunt, vel qui induciarum tempore ad eos commigrant, cum quibus nulla amicitia est. Atqui ii sæpius, inquiebant adhuc ethnici, in perversum conversi, pejores utique fiunt. Denique acrius urgentes clamabant: Non utique eo bonum præjudicari, quia plerosque convertat, et sibi rapiat. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonæ vitæ! quot transfugæ in perversum! (Ibid. et lib. I ad Nation. c. 1. p. 559.)

Sed his respondet Tertullianus id quidem a nemine negari, sed omnes ultro etiam fateri plurimos a malo sese convertisse in bonum. At id, inquit, ex mali bonique natura facile dignoscitur. Mali quippe individuæ 0978C comites sunt timor, pudor, tergiversatio, pœnitentia, deploratio. Quapropter malefici, ait rursus Auctor noster, gestiunt latere, devitant apparere (Id. Apologet. c. 1 p. 267). Rigaltius vero hæc duo posteriora verba auctoritate propria abstulit, nec sane advertit hæc ipsa in libro ad Nationes esse repetita (Id. lib. I ad Nation. c. 1, p. 559), sicuti illa, quæ in Apologetico continenter addidit: Trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe damnati mœrent, dinumerant in semetipsos, mentis malæ impetus, vel fato, vel astris imputant. At in libro ad Nationes hæc posteriora verba sic immutata sunt: Exprobrant enim quod erant, in semetipsos malæ mentis ab innocentia transitum vel fato imputant (Ibid. loc. cit.). Sed ibi forsitan librarii calamo 0978D illa duo verba, vel astris, exciderunt. Solus autem Georgius Ambianensis, solaque conjectura ductus, in textu Tertulliani audacius posuit deonerant, pro dinumerant. Nam sensus illius est: Malefici in semetipsos malæ mentis impetus agnoscunt, dinumerant, sibique exprobrant; eorum tamen culpam non sibi, sed astris, vel fato, imputant et adscribunt. Vidimus autem (Dissert. in Minut. Octav. c. 6, art. 4) quam communis fuerit illa gentilium falsa opinio, qua fato omnia fieri arbitrabantur. Verum nulla prorsus ex his, quæ memorata sunt, mali indicia deprehenduntur in christiano, quem, ut supra animadvertimus (Cap. super. art. 2), religionis suæ nec pudet, nec pœnitet, sed accusatus, et interrogatus, se christianum