christianorum, sicuti aliorum omnium, crimina, quorum insimulabantur, unquam inquirerent; quin potius omnis eorum inquisitio judicibus omnibus prohibita erat.
Plinio enim secundo Trajanum imperatorem interroganti quid christianis, quorum infinitus propemodum erat numerus, faciendum, ille, ait Tertullianus, respondit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere (Tertull. Ap. c. 2, p. 273). Ipsiusmet autem Trajani hæc sunt in epistola sua ad Plinium verba: Conquirendi non sunt; si deferantur, et arguantur, puniendi sunt (Plin. secund., lib. X, epist. 102, pag. 377): id est, juxta Tertulliani nostri interpretationem, si christiani revera esse comprobentur et convincantur, puniendi quidem, sed minime inquirendi sunt. Totum autem hunc Tertulliani locum citavit Eusebius (Euseb. lib. III Eccles. Histor., cap. 33, pag. 106), qui prolata a nobis ejus verba sic græce interpretatus est: Τὸ τῶν χριστιανῶν φύλον μὴ ἐκζητεῖσθαι μὲν, ἐμπεσὸν δὲ κολάζεσθαι, quæ Rufinus latine reddidit: Christiani non quidem requirantur, si qui tamen inciderint, puniantur (Rufin. lib. III Histor. eccles., cap. 27). Nullus itaque Tertullianus dubitavit hoc edicto pronuntiatum fuisse christianos non perquirendos, sed statim atque judicibus offerrentur, ac christianos esse constaret, nulla amplius ullius rei facta inquisitione, puniendos. Nec male quidem. Nam Trajanus continuo addidit: Ita tamen ut qui negaverit se christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in præteritum fuerit, veniam ex pœnitentia impetret (Plin. ibid.). Nullum igitur christianorum crimen a judicibus inquiri voluit, sed eos oblatos ob solum suum nomen, nec amplius auditos, puniri, nisi forte hoc negarent nomen suum, falsisque diis supplicarent.
Jure itaque merito exclamat Tertullianus: O sententiam necessitate confusam (Tertullian. Apologet., cap. 2, pag. 273). Consulto autem dixit necessitate, quia Trajanus illam clarius explicare non poterat. Ea vero confusa est, quia Trajanus negat, sicuti recte arguit Auctor noster (ibid.), non inquirendos christianos, utpote innocentes, nulliusque sceleris reos; et mandat tamen puniendos, ut nocentes, ac gravissimorum conscios scelerum. Eadem ergo hæc sententia parcit et sævit, dissimulat et animadvertit (Ibid.). Clementiam quippe dissimulat, parcendo christianis, qui judicibus non offerebantur. Sævit vero in oblatos, tametsi innocentes, quos suum duntaxat ob nomen jubet puniri.
In tota ergo Christianorum caussa nihil aliud postulabatur, sicuti adhuc ait Tertullianus, nisi confessio nominis, non examinatio sceleris (Ibid. pag. 271), nec accusati defensio. Ad illos enim vero damnandos, aut absolvendos illud tantum sufficiebat, ut nomen suum, seu se christianos esse, aut negarent aut confiterentur.
Quod quidem, quam iniquum omnique juri divino naturali et humano adversetur, ille adhuc demonstrat quæstionibus, quas verberibus et tormentis leges haberi imperant. Non aliam quippe ob rationem exerceri debent, quam ut retegantur crimina, et illorum accusati ea a se commissa fateantur. Omnia namque placita principum, si tyranni non sint, justa senatus consulta, aliæque leges non omnino iniquæ, præcipiunt malos erui, non abscondi, verbo sunt Auctoris nostri, confessos damnari, non absolvi (Ibid. pag. 276; et lib. I ad Nation., cap. 2, pag. 560). Ad Scapulam vero judicem similiter scribebat: Quid amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos, damnare, negantes autem ad tormenta revocare (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4)?
Verumtamen ethnici, contra hanc tanta æquitate præscriptam judicandorum reorum normam, Christianos non ad aliquod scelus confitendum, sed negandum crudelissimis quæstionum tormentis compellebant. Persuasum ergo habere debuerunt illos esse innoxios, et nullius reos criminis, quippe qui illud ab ipsis negari vellent, aut eos, quod nefas est, si rei forent, plane mentiri. Quæstione siquidem torti, fatebantur palamque clamabant se esse christianos. Sed ethnici quibus alios confitentes reos amplius torquere fas non erat, christianos dirius jubebant cruciari, donec negarent, aut necarentur.
Recte ergo Tertullianus illos sic urget: Videtis quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4). At certe hi tanta legum suarum prævaricatione se ipsos manifestissime condemnabant. Christianos enim, nec auditos, nec defensos, tanquam omnium in deos, leges, imperatores, mores, ipsamquemet contra naturam criminum reos insectabantur. Dum ergo nitebantur illos quæstione ad ea neganda adigere, fatebantur utique tam falsa esse ea crimina, quam summa erat illorum et innocentia et integritas. In hac itaque tam horrenda eorumdem christianorum vexatione non aliud, sicuti aiebat Tertullianus, nisi christiani nominis prælium est (Idem, Apologet., cap. 2, pag. 279), in quo negantes absolvebantur, atque excarnificabantur confitentes.
Neque putaveris quidquam ab illo ibi aut fictum, aut exaggeratum. Nam eadem plane fuerat non solum Justini martyris, Athenagoræ, Tatiani, ut alibi vidimus (tom. I Apparat., pag. 351, 356, 471 et 523), sed Melitonis etiam, sicuti refert Eusebius (Euseb. lib. IV Histor. Eccles., cap. 26, pag. 147), publica expostulatio. Palam quippe conquesti sunt, quamvis nullum nomen ex se ipso bonum sit aut malum, Christianos tamen suum duntaxat ob vocabulum, nec audita unquam caussa, condemnari. Eodem autem telo, sed paulo aliter contorto, ethnicos transfixerunt Minutius Felix, uti supra ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 8, art. 2), et Cyprianus, sicuti infra dicemus.
Nec multum curabant gentiles summam hanc tegere injustitiam, quam lata per tabellam, cujus Cicero