(Cicer. lib. V in Verr., pag. 179, lin. 19; orat. 39 pro Rabir., pag. 561, lin. ult.; orat. 23 pro Flacc., pag. 369, lin. 47; orat. 37 in L. Pison., pag. 543), aliique sæpius meminere, contra eos sententia in publicum proferebant. In hac quippe tabella non aliquod christianorum, sicut aliorum morte damnatorum, crimen notabatur, sed solum christianorum nomen: De tabella, ait Tertullianus cos alloquendo, recitatis illum christianum (Tertullian. Apolog., cap. 2, pag. 279), nihilque amplius. At cum res ita sit, pergit ille, certe: Christianus si nullius criminis nomen est, valde ineptum, si solius nominis crimen est (Tertullian. ibid.). Et ita quidem in Rigaltii editione. In nostris vero codicibus: Christianus si nullius criminis nomen reus est, valde incestum, recentiores incertum, si solius nominis crimen est. In quibusdam manuscriptis, et editis Rigaltio antiquioribus: Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est. Atque hæc videtur genuina Tertulliani lectio, atque in aliis codicibus ea vox nomen transposita, et altera incestum corrupta. Sensus namque Tertulliani est, christianum nomen fuisse ethnicis valde infestum, propter quod solum, nec aliud prorsus ob crimen, christianos tam crudeliter torquebant, et interficiebant.
At nullum certe, urget Tertullianus (ibid., cap. 3, pag. 281), nominis odium concipi potest, nisi illud aliquid significet barbarum, aut vitiosum in se ipso, vel incognitis hominibus qui eo appellantur. Atqui ethnici nihil potuerant in christianis deprehendere vitiosi, quos vel semel audire noluerant. Nihil etiam barbarum in christiani nomine, quod de unctione, ait Turtullianus, deducitur (Ibid., pag. 281). Nec hilum quidem promovebant ignari gentiles, qui chrestianos, non christianos, appellandos esse garriebant. Nam hoc ipsum nomen de suavitate, vel benignitate derivatum est (Ibid.). At de hac utriusque nominis etymologia alibi disseruimus (Dissertat. in Lactant., cap. 17, art. 1).
Articulus III. Quam absurde ethnici objicerent Christianos propter suum aut auctoris sui nomen odio habendos, quia nullus philosophus, platonicos, epicureos, pythagoreos, stoicos, et academicos, nullus medicus Erasistratum, nullus grammaticus Aristarchum, nullus coquus Apicium, sectarum suarum auctores, ob suum nomen odisse perhibeantur.
Cum nihil sit sole etiam meridiano clarius, quod humanum ingenium, falsæ religionis præjudiciis excæcatum, obscurare non moliatur; non mirum profecto, si ethnici quibusdam litigiosis disputationibus propositas ab Auctore nostro invictissimas in Christianorum defensionem argumentationes eludere aut infirmare tentaverint. Audiendi tamen hi sunt qui Christianos audire nolebant, et excutiendæ, qualescumque sint, illorum rationes.
Clamitabant autem non requirenda esse Christianorum scelera, quæ omnia uno eorum nomine comprehenduntur. Sed falsissima esse hæc crimina jam ostendimus. Fac tamen, si possis, illa tam vera esse quam falsa sunt, numquid homicida, vel alius quilibet sceleratus homo, propter suum solum nomen condemnari debet? Nonne judices tenentur illum audire, et investigare ubi, quando, quomodo, quibus sociis crimen perpetraverit? Verum Christiani contra has æquissimas, uti diximus, leges condemnabantur. Iniquissimum ergo erat gentilium judicium (Tertullian. Apologet. cap. 2, pag. 279, et lib. I ad Nation. cap. 6, pag. 566).
Urgebant tamen gentiles: Secta christianorum oditur in nomine utique sui auctoris (Ibid. p. 282). Numquid ergo examinandum non erat utrum ille auctor, aut ejus sectatores odio revera haberi deberent? Tertullianus autem evidentissime demonstrat ethnicos absurda hac argumentatione se ipsos suo, quemadmodum dicitur, conficere gladio. Non enim platonicos propter Platonis, epicureos propter Epicuri, pythagoreos propter Pythagoræ, stoicos propter Zenonis nomen odio habebant (Ibid.). At hi suarum sectarum, uti alibi ostendimus (Tom. I Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 17, art. 1 et seqq. pag. 1123 et seqq.), fuerant auctores. Tum deinde a Tertulliano recensentur academici, quos utique a platonicis secernere videtur (Tertullian. Apologet. cap. 3, p. 282). Numquid igitur de mediæ et novæ Academiæ principibus Arcesilao, et Lacyde, sicut ibidem animadvertimus, sermonem fecisse dicendus est? Expende, quæso, ac pronuntia.
Pergit ille, ac nonne, inquit, medici nomen suum sortiti sunt ab Erasistrato, qui ab A. Gellio nobilis medicus (Gell. lib. XVII Noct. Att., cap. 11), a Macrobio medicorum veterum nobilissimus appellatur (Macrob., lib. VII Saturnal. cap. 15). Testatum autem Strabo fecit Smyrnæ exstitisse patrum suorum tempore Erasistratæam medicinæ scholam (Strab. lib. XII Georg., pag. 580). Celeberrimi porro hujus medici Plutarchus (Plutarch., lib. IV Sympos. quæst. 1, pag. 603, et lib. VII, quæst. 1. pag. 698, et in Vita Demetr. pag. 907), Plinius (Plin., lib. XXIX natur. Hist. cap. 1, pag. 663), Valerius Maximus (Valer. Max. lib. V, cap. 7, § 1), et Chronici Eusebiani scriptor mentionem fecerunt (Chron. Euseb. ad. ann. 1755).
Denique coqui etiam cognominati sunt, ait Tertullianus, ab Apicio, quem alibi inter coquos pretiosissimos recenset, ejusque condimenta exagitat (Tertullian. Apologet. cap. 3, pag. 5, et lib. de Pallio cap. ult., et lib. de Anim. cap. 33). Ab Athenæo autem discimus hunc Tiberii imperatoris sæculo ditissimum fuisse, sed luxu solutum, multas ventris et gulæ vitio myriadas nummorum profudisse, ac varia placentarum genera ejus nomine vocitari (Athenæ., lib. I Deipnosoph. cap. 1, pag. 7). Plura etiam de illo Seneca, cujus hæc tantum, quæ ad propositum nostrum magis faciunt, verba transcribemus: Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi, velut corruptores juventutis